C. 11.25DE ANNONIS CIVILIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Proculo pu.
pr.Annonas publicas non tam titulis dignitatum quam singulorum uiritim meritis attributas diui constantini liberalitate sat claruit.
1Ideoque nihil ex his scholarum nomine uindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa seruentur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta uel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt uel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat, quod gestum est uel hereditatis merito uel alienationis arbitrio.
D. VII k. Iul. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.
2 · Imppp. Theodosius Arcadius et honorius AAA. Tatiano pp.
pr.Centum uiginti quinque modios frumenti praeter solitum canonem per singulos dies de praesenti sexta indictione ex die kalendarum ianuariarum nomine parapeteumatis de horreis publicis huius almae urbis insita nostrae pietatis liberalitate tribuimus, datis sacris apicibus ad sublimissimam quoque per orientem praefecturam, quibus possit et modum nostrae donationis agnoscere et incunctanter praebere quae iussimus.
1Quam modiationem iugiter et in perpetuum ciuibus nostris debere conferri ualitura in aeuum hac lege sancimus.
D. VII k. Iul. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.