C. 11.23DE CANONE FRUMENTARIO URBIS ROMAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Iulianum praefectum annonae.
pr.Nautici apud praesidum uel magistratuum acta confiteantur incorruptas species suscepisse, eorumque, apud quos deponitur ista testatio, praesens adspectus probet nihil in his esse uitii. Quod eo tempore, quo ad sacrae urbis portum peruenit, praefecturam iugiter obseruare praeceptum est.
D.XVIII k. Iul. Remis Gratiano A. et Dagalaifo conss.
2 · Impp. Arcadius et Honorius AA ad seatum et populum.
pr.Si quid frumenti uel olei urbicarii canonis remissione indultum est speciali beneficio, contra commodum publicum elicita non ualeant.
D. XVII k. Mai. Mediolani Caesario et Attico conss.
3 · Idem AA. Messalae pp.
pr.Neminem patimur in mutando canone urbis romae nostrae clementiae beneficium postulare: sed etiam ea rescripta, quae quoquo modo potuerint impetrari, suscipi non sinimus. eos uero, qui contra haec fecerint, in duplum retinendos esse decernimus.
1Vicarios quin etiam ceterosque iudices, nisi deinceps ab usurpatione urbicarii canonis abstineant, deportationis poena detineri, primates officiorum capitali supplicio subiugari perpetua auctoritate sancimus.
D. prid. non. Sept. Altino Theodoro uc. cons.