C. 11.2DE NAVICULARIIS SEU NAUCLERIS PUBLICAS SPECIES TRANSPORTANTIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantius A. et Iulianus C. Olybrio pu.
pr.Nullam uim oportet nauicularios sustinere delegatas species annonarias transferentes nec concussiones perpeti nec aliquod genus incommodi, sed uenientes ac remeantes omni securitate potiri: decem auri librarum multa proponenda his, qui eos inquietare temptauerint.
D. k. Iun. Romae Constantio VIIII et Iuliano C. II conss.
2 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Eusebio pp.
pr.Comperimus naucleros susceptas species in negotiationis emolumenta conuertere. ideoque decernimus, ut intra annum quas susceperint inferant species et securitates reportent, quae etiam diem illationis edoceant, ut intra alterum annum eis reddantur, a quibus species praestitae sunt.
D. X k. Ian. Mediolani Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.
3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Flauiano pu.
pr.Ab his, qui in naucleros praedas egerunt, uolumus eorum commodis satisfieri. et ideo ne crescat in posterum eorum audacia, sancimus, ut, quicumque in rapinis fuerit deprehensus, poena quadrupli teneatur.
PP. Romae in foro Aproniani VIIIK. Febr. Stilichone et Aureliano conss.
4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Anthemio pp.
pr.Cum nauarchorum coetus circiter prouincias Orientis inopia nauium titubaret et inuestigandae classis obtentu insularum secessus obiret et nauigandi opportunitate transacta iudiciorum indignatio sine transuectionis expectaretur effectu, merito celsitudo tua praefecto Augustali et insularum praeside conuentis Alexandrinae et Carpathiae classis summates et nonnullos alios naucleros eo professionis adduxit, ut onus frumentarii commeatus, qui per Orientales nauarchos ex Alexandrinae ciuitatis conditis consueuerat ad sacratissimam urbem transferri, in suam fidem susceptum ad eadem augustissimae urbis horrea comportarent, solaciis pro mercedula praestitis ex tributariae pensitationis immunitate uel ex eo, quod uocatur φιλικόν, nec non etiam aliis, quae tuae cognitionis limauit examen.
D. XIIII k. Febr. Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.
5 · Idem AA. Anthemio pp.
pr.Qui fiscales species suscepit deportandas, si recta nauigatione contempta litora deuia sectatus eas auertendo distraxerit, capitali poena plectetur.
D. XIIII k. Aug. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.
6 · Idem AA. Faustino pp.
pr.Iudices, qui in portibus dioeceseos suae onusta nauigia, cum prosperior flatus inuitat, sub praetextu hiemis immorari permiserint, una cum municipibus et corporatis eiusdem loci fortunarum propriarum feriantur dispendiis.
1Naucleri praeterea poenam deportationis excipiant, si aliquid fraudis eos admisisse fuerit reuelatum.
D. XVIII k. Sept. Rauennae Varane uc. cons.