C. 11.3DE PRAEDIIS NAVICULARIORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Aureliano praefecto annonae.
pr.Domum etiam mansuetudinis nostrae in his, quae nauiculario nomine obnoxia sunt, agnoscere praecipimus debitam functionem.
D. III k. Oct. Lupicino et Iouino conss.
2 · Idem AA et Gratianus A. Chiloni proconsuli Africae.
pr.In his, quae nauicularii uendunt, quoniam intercipere contractum emendi uendendique fas prohibet, emptor nauicularii functionem pro modo portionis comparatae subeat: res enim oneri addicta est, non persona mercatoris.
1Neque nauicularium iubemus fieri eum, qui aliquid comparauit, sed eam partem quae empta est pro suo modo ac ratione esse munificam: nec enim totum patrimonium ad functionem nauiculariam occupandum erit, quod habuerit qui rei exiguae mercator accessit, sed illa portio, quae ab initio nauicularii fuit, ad pensionem huiusmodi functionis sola tenenda est, residuo patrimonio, quod ab hoc uinculo liberum est, otioso et immuni seruando.
2Domus uero, quarum cultu decus urbium potius quam fructus adquiritur, ubi a nauiculariis ueneunt, pro tanto modo ad hanc pensionem obligari placet, quantum habebant emolumentum, cum pecunia mutuarentur.
3Ubi uero spatia loci et exiguitas nullam habuit pensionem aut extructio, cuius est ardua difficilisque molitio, aut decus sumptuosum, aut, ut est plerumque liberale institutum, habitationem quis suam ornamento urbis adiecit, nolumus munificentiam quae postea addita est improbam licitationem aestimationis excipere: sed uetusta potius loci species et pensio cogitetur quam cultus hodiernus, qui per industriam hominis animosi accessit.
D. III non. Aug. post consulatum Gratiani A. III et Equitii uc.
3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Messalae pp.
pr.Hi, qui fundos nauiculariae functioni adscriptos a nauiculariis acceperunt quolibet ad se titulo transeuntes, secundum agri opinionem, quae antiquitus habetur adscripta, nauiculariam functionem suscipere cogantur neque eas condiciones sibi aestiment profuturas, quas uenditor minus idoneus in se recipit impositas ementis arbitrio: hac tamen ratione seruata, ut, si ad minus idoneum fuerit translata possessio, etiam auctores transscripti praedii teneantur obnoxii, sitque hoc in promptu, ut damnis fiscalibus primitus ab idoneis consulatur.
D. XIIII k. Mart. Mediolani Theodoro uc. cons.