C. 10.43QUEMADMODUM CIVILIA MUNERA INDICUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Feliciano.
pr.Cum te curatorem ad cogendas angarias creatum appellationem interposuisse proponas, praeses prouinciae, si alterius curiae te esse animaduerterit, ad alieni corporis munera uocari non sinet, quia eius partis oneribus respondere debes, cui te attributum esse commemoras.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Dionysio.
pr.Maioribus honoribus functos ad minores deuocari non oportere rationis est.
3 · Idem AA. Eutychiano.
pr.Cum te omnibus muneribus functum esse adseueras, ad eadem munera, si aliorum ciuium copia est, qui obsequiis ciuilibus fungi possunt, praeses prouinciae deuocari te non permittet.
4 · Idem AA et CC. Regino.
pr.Ultra modum sumptuum te muneribus ciuilibus grauari leuatis aliis praeses prouinciae non patietur, sed aequalitatem tam iuris quam censurae memor circa ordinem custodiet.