C. 10.42DE MUNERIBUS PATRIMONIORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Philocyrio.
pr.Ciuilia munera per ordinem pro modo fortunarum sustinenda sunt.
2 · Idem A. Materno.
pr.Munera, quae patrimoniis publicae utilitatis gratia indicuntur, ab omnibus subeunda sunt.
3 · Imp. Alexander A. Atilio.
pr.Qui immunitatem munerum publicorum consecuti sunt, onera patrimoniorum sustinere debent. In quibus causis et hospites recipiendi sunt.
4 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Neroni.
pr.Non uidetur abhorrere ratione sententia, qua praeses prouinciae equos curiales alere non personarum, sed patrimonii esse decreuit. Et tamen si iniqua esset, omisso a te appellationis auxilio necessario permanet.
5 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Antepisto.
pr.Neque tempore aetatis neque numero liberorum a muneribus quae patrimoniorum sunt excusationem quis habere potest.
6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Polymnesto.
pr.Professio et desiderium tuum inter se discrepant. Nam cum philosophum te esse proponas, uinceris auaritiae caecitate et onera quae patrimonio tuo iniunguntur solus recusare conaris. Quod frustra te facere ceterorum exemplo poteris edoceri.
7 · Idem AA. Alexandro.
pr.Etiam minores aetate patrimoniorum muneribus subiugari solent. Unde intellegis te frustra plenam immunitatem desiderare, cum munera quae impensas exigunt subire te necesse sit.
8 · Idem AA. et CC. Longino.
pr.Nec protostasiae uel sacerdotii uel decaprotiae munera corporalia sunt, sed tantum patrimonii esse non ambigitur.
9 · Idem AA et CC. Marciae.
pr.Patrimoniorum munera mulieres etiam sustinere debent.
10 · Exemplum sacrarum litterarum eorundem AA. et CC. ad praefectos.
pr.Quantum ad extraordinarias indictiones pertinet, praesidibus significamus, ut omnes possessores ceterosque sciant conueniri debere, quandoquidem ea patrimonii munera esse constet meritoque ab omnibus agnosci debeant, quo facilius obsequiis publicis pareatur.