IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.41DE HONORIBUS ET MUNERIBUS NON CONTINUANDIS INTER PATREM ET FILIUM ET DE INTERVALLIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Septimio Zenoni.

pr.Sicut honores et munera, cum pater et filius decuriones sunt, in eadem domo continuari non oportet, ita uacationum concessa tempora non aliis prodesse possunt, quam qui ad eosdem uel alios honores eademque uel alia munera denuo uocantur.

1Pro infante uero filio, quem decurionem esse uoluisti, quamquam fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen onera sustinere non cogeris, cum ad ea quae mandari possunt uoluntatem dedisse uidearis.

2 · Imp. Gordianus A. Cyrillo.

pr.Ab honoribus ad eosdem honores quinquennii datur uacatio, triennii uero ad alios. Legatione autem perfunctis biennii uacatio concessa est.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Niciae.

pr.Interualla temporum, quae in unius persona locum habent, fratribus, licet communia possideant bona, minime prodesse frequenter constitutum est.

1Sane his missis, qui necdum functi muneribus ad haec idonei constituti uocari debent, uos, si ad obsequium ciuilium munerum reppererit paruisse, ne iterum interpellemini, praeses prouinciae prouidebit.