C. 10.44DE HIS QUI SPONTE MUNERA SUSCEPERUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Feliciano.
pr.Veterani, qui, cum possent se tueri immunitate his concessa, decuriones se fieri in patria sua maluerunt, redire ad excusationem quam reliquerunt non possunt, nisi certa lege et pacto seruandae immunitatis uel partem eius oneris agnouerunt.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Valerio.
pr.Qui publici muneris uacationem habet, si aliquem honorem excepto decurionatu sponte susceperit, ob id, quod patriae suae utilitatibus cesserit uel gloriae cupiditate paulisper ius publicum relaxauerit, competens priuilegium non amittit.
3 · Imp. Leo A. Pusaeo pp.
pr.Qui condicioni non obnoxius curiali quemlibet honorem uel munus uoluntate propria in quacumque gesserit ciuitate, nullum praeiudicium circa fortunam suam statumque sustineat: sed tam ipse quam liberi eius et qui ex his in posterum procreandi sunt ab omni huiusmodi nexu cum suis facultatibus liberi alienique permaneant, ita tamen ut, si aliqua functio uolentibus eis fuerit iniuncta, ex qua necesse sit aliquid eos accipere, quod ex data sibi pecunia in reliquis apud eos mansisse constiterit, soluentes sine ulla molestia uel condicionis suae formidine discedant.
1Si quis uero ex his omnia decurionum munera uel functiones uel honores nulla imminente necessitate, sed sua sponte peregerit, eum pro sua liberalitate patrem ciuitatis, in qua uoluntarius municeps apparebit, si hoc ei libuerit, fieri constituique hac lege decernimus.
D. V id. Nou. Constantinopoli Basilisco et Herminerico conss.
4 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Eos, qui liberi fortuna curiali constituti postea se curiae cuiuscumque ciuitatis obtulerint, confidere uolumus, quod posteritas eorum non solum iam procreata, sed etiam post talem deditionem procreanda huiusmodi fortuna libera manebit, siue specialiter sub hac lege curiae se obtulerint, ut ab his descendentes tali fortuna liberi maneant, siue nullam huiusmodi fecerint mentionem, nullo audente dicere, quod nati uel concepti post talem deditionem sequi paternam condicionem debeant: hoc enim speciali beneficio alacriores omnes ad conferendam ciuitatibus huiusmodi opitulationem constituere properauimus: ita tamen, ut nec occasione quartae portionis bonorum huiusmodi decurionis quicumque successores eius aliquam inquietudinem patiantur, utpote libera eius substantia omni curiali grauamine conseruanda.
1Et si quid defunctus uel ex administratione curialium munerum uel ex quarta portione ad eandem curiam semel uel saepius deuoluta uel ex alia quacumque causa eidem curiae debuisse probetur, hoc idem successores curialibus reddere minime dubitent.
2Illis scilicet, quae super naturalibus filiis, quos naturalis pater sub hac lege curiae dedit uel postea dederit, ut legitimos tam ex testamento quam ab intestato successores habeat, non solum ueteribus legibus, sed etiam nostris sanctionibus disposita sunt, praesenti lege excipiendis, ut non ipsi tantum filii naturales, sed etiam ex his procreandi mares paternam sequantur fortunam, uel maribus liberis minime subsistentibus pars quarta substantiae mortui curiae deputetur.