C. 10.4DE VENDITIONE RERUM FISCALIUM CUM PRIVATIS COMMUNIUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Victorio.
pr.Forma est, quotiens ad fiscum uel minima portio rei pertineat, ut uniuersa a procuratoribus meis distrahantur, sed pretium partis tantum in fiscum redigatur, reliquum dominis partium restituatur.
1Emptorem igitur praediorum, de quibus libellum dedisti, apud suum iudicem conueni usurum defensionibus, si quae sibi competunt.
PP. VII k. Oct. Fusco et Dextro conss.