IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.5NE FISCUS REM QUAM VENDIDIT EVINCAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Pars Epistulae Imp. Alexandri A. ad rationales.

pr.Grauissimum uerecundia mea duxit, ut, cuius rei pretium, cum bona fide esset addicta, semel fiscus acceperit, eius controuersiam referat.

1Non solum ergo emptorem ab eadem statione, sed ne ab alia quidem quaestionem pati debere aequum est, cum et in his uenditionibus emptore non inquietato officia inter se possint experiri.

D . XV k. Mai. Modesto et Probo conss.

2 · Imp. Marcianus A. Palladio pp. Orientis.

pr.Orientis Retractare fiscum, quod semel uendidit, aequitatis honestatisque ratio non patitur.

D. V. k. Ian. Constantinopoli Marciano A. cons.