IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.3DE FIDE ET IURE HASTAE FISCALIS ET DE ADIECTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Agortiae.

pr.quod in libellum contulisti, procuratori meo, ad cuius officium desiderium tuum pertinet, adlega. cui si probaueris non auctore procuratore uel eo, cui uendendi fuit facultas, neque habitis hastis nec omni ordine peracto uenditas res esse, et id quod ex causa iudicati debes exsolueris, rescissa uenditione mala fide facta easdem res recipies cum fructibus, quos ad emptorem mala fide peruenisse uel peruenire debere constiterit.

PP. non. Ian. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imp. Gordianus A. Heracleoni.

pr.Duplex ratio desiderium tuum iuuat, et quod praetermissa hastarum sollemnitate possessiones tuas ex officio distractas suggeris, et quod pretii uilitate ob exiguum debitum gratiosam emptionem in fraudem tuam utilitatemque rationum mearum aduersarium commentum fuisse dicis. quapropter illicita ista redargue, tam indemnitati fisci consulturus quam tuae securitati opem laturus.

PP. u. K... Gordiano A. et Auiola conss.

3 · Idem A. Crispo.

pr.Etsi instrumenta emptionis non extent, quibuscumque tamen probationibus uxor tua ostenderit ad se eam domum pertinere, quam a fisco eius nomine dicis comparatam, pretiumque ab ea exsolutum et in eam dominium translatum, frustra fiscum ex persona matris eius referre quaestionem procurator meus non sinet.

PP. V k. Nou. Gordiano A. et Auiola conss.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marcellinae.

pr.Si tempora, quae in fiscalibus hastis statuta sunt, patiuntur, cum etiam augmentum te facturam esse profitearis, adi rationalem nostrum, ut iuxta ius pretii uberioris oblationem admittat.

PP. III id. Ian. Sirmi ipsis IIII et III AA. conss.

5 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Viuentium PP. Galliarum.

pr.Quaecumque pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisue fiscalibus debitis in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore uendantur, ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiusmodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit.

1Et si quid umquam, ut a fisco facta uenditio possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus, si quando aliquid ex rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repetitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem.

D. III id. Nou. Treuiris Valentiniano np. et Victore conss.

6 · Idem AAA. ad Felicem comitem sacrarum largitionum.

pr.Si qui proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint facultates, pro earum rerum tantum pretio obnoxii sint, quas eos patuerit decursis hastis et proscriptione habita comparasse. nam ita eos munimus, ut nullius conuentioni reliquorum fiscalium nomine patiamur extrinsecus subiacere.

D. VII id. Mart. Marcianopoli Valentiniano et Valente AA. conss.

7 · Αὐτοκράτωρ Ζήνων τῷ Δομινίκῳ.

pr.Ἐὰν δημευθέντος τινὸς ἡ οὐσία πιπράσκεται, ἔξεστι καὶ τῷ κόμιτι τῶν ἰδιοκτήτων τοῦ βασιλέως καὶ τῇ σχολῇ τῶν παλατίνων καὶ τῷ τοῦ δημοσίου συνηγόρῳ ἀγοράζειν τινὰ πράγματα ἐκ ταύτης τῆς οὐσίας, μηδενὸς διαβάλλοντος τὸ συνάλλαγμα.

PP. III k. Aug. post consulatum.