C. 10.2DE CONVENIENDIS FISCI DEBITORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Saturnino et aliis.
pr.Non iniusta ratione desideratis repromissa fisco indemnitate eos principali loco conueniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad uos perueniri, qui ab his quaedam mercati estis.
2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Patrophilo.
pr.Fisco quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus fuit relatum, si cautioni, quae tibi super eo exposita est, tabularius non subnotauit. Aequum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactor fuit, si soluendo est et conueniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat, tunc a te, si seruari hic modus non possit, reposcatur.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus. AA. Ianuario.
pr.Quoniam augurio ac filio eius ad exigenda reliqua consortes uos atque sociatos esse dicatis eisque certorum dumtaxat nominum exactionem mandatam nec inter eum et ceteros, qui exactores fuerant nominati, confusae exactionis mutuum periculum constitutum, sed separato muneris obsequio discretam sollicitudinis rationem fuisse adseueratis, a iure non discrepat, ut prius ex bonis exactorum, qui principali loco ad exactionem fuerant destinati, indemnitati fiscali satisfiat, postque eos, si solidum debitum exsolutum non sit, nominatores conueniri.
1Rationalis igitur noster iuris ordinem sequetur, excussisque exactorum facultatibus nec non etiam nominatorum, si fiscus in uniuersi debiti quantitate securitatem indemnitatis consecutus non fuerit, etiam uos ad restituenda fiscalia debita adstringet.
4 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Archelaum comitem Orientis.
pr.Hi, qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsoluere, seruatis, cum compleuerint, adlegationibus propriis, si quas aduersus quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint, ita ut aduersus eos, quos sibi obnoxios adseuerant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant.
D. III non. Iul. Nouioduno Valentiniano np. et Victore conss.
5 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. Fortunatiano comiti rerum priuatarum.
pr.Inter chartulas confiscati breuis quidam adseueratur inuentus, qui nomina continebat debitorum seu contractorum.
1Cum tamen neque testibus credita pecunia probaretur neque cautionibus ea quae breui inserta sunt ostendantur, iniquum esse perspeximus, ut sub propriae adnotationis manu unusquisque faciat debitorem.
2Occasionis igitur huius calumniam praesenti uolumus iussione cohiberi, ut breuis uanitate reiecta nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur.
3Quod et in aliis similibus causis obseruandum esse censemus.
D. prid. non. Iul.Hierapoli Gratiano A. IIII et Merobaude conss.