IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.1DE IURE FISCI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · C.10.1.1 Impp. Seuerus et Antoninus AA. Attico et Seuero.

pr.Si prius, quam fisci rationibus pater uester obligaretur, perfectam praediorum donationem fecisse fuerit probatus, quod citra fraudem creditorum gestum est, non rescinditur.

2 · Imp. Gordianus A. Sereno.

pr.Instar obtinere minime potest rei iudicatae computatio a tabulariis facta, nisi sententia procuratoris fuerit comprobata.

3 · Idem A. Atticae.

pr.Si minori pretio, quam res est, aperta fraude emptoris uel gratia quae obligata sunt a fisco uenierunt, aditus procurator meus debitam quantitatem inferenti restitui ea praedia iubebit.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Mucatraulo.

pr.Certa forma super metoecis data est, qui iussu principis in aliam ciuitatem translati sunt. Nam praedia eorum, quae antequam demigrarent habuerint, si ab his distracta non essent, fisci rationibus uindicari iam pridem decretum est, nisi aliud speciali praecepto augusta maiestas decreuerit.

1Ut igitur a principibus salubriter statutum est, ita saluis his, quae utiliter placuerunt, parentibus heredes eos exsistere minime oportere nulla legis sanctione statutum est.

5 · Exemplum sacrarum litterarum Diocletiani et Maximiani AA. ad Flaccum.

pr.Prohibitum est cuiuscumque bona, qui fisco locum fecisse existimabitur capi prius, quam a nobis forma fuerit data.

1Et ut omni prouisionis genere occursum sit Caesarianis, sancimus licere uniuersis quorum interest obicere manus his, qui ad capienda bona alicuius uenerint, qui succubuerit legibus, ut, etiamsi officiales ausi fuerint a tenore datae legis desistere, ipsis priuatis resistentibus a facienda iniuria arceantur.

2Tunc enim is, cuius interest bona alicuius non interpellari, officialibus uolentibus ea capere debet adquiescere, cum litteris nostris cognouerit non ex arbitrio suo Caesarianos ad capiendas easdem uenisse facultates, sed iustitiae uigorem id fieri statuisse.

6 · Imp. Constantinus A. ad prouinciales.

pr.Iustas etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari ob hoc solum, quod suis temporibus prolatae non sunt. Iam calumniae priuatorum eo saltem arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere praecipimus.

D. III k. Iun. Constantino A. V. et Licinio C. conss.

7 · Idem A.

pr.Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem adhuc controuersia pendente inquietari describique fas non sit.

1Ubi ergo controuersia extiterit fisco alicuius patrimonium uindicante, apud eum omnibus facultatibus constitutis cognitio uentiletur, ut, cum rei exitus debere eas uindicari probauerit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales seruos inuestiganda est, ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum.

2Sane in huiuscemodi quaestione si Caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consueuerunt, exceptionem eorundem meruerit.

D.prid. k. Ian. Sirmio Constantino A. VII et Constantio C. conss.

8 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Dracontium uicarium Africae.

pr.Qui in contractibus scelestis ac fisco perniciosis interuersorum maculosis se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur.

D. XV k. Dec. Hadrumeto Valentiniano et Valente AA. conss.

9 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Patricio comiti rerum priuatarum.

pr.Super creandis susceptoribus periculo procuratorum rei dominicae dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus, ita ut, omni ambitione cessante, quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis uel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant: super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine obseruanda.

D. III k. Ian. Constantinopoli Theodosio a. VIIII et Constantio III conss.

10 · Idem AA. Palladio pp.

pr.Eorum patrimonia mortuorum, qui uitae suae tempore diuersis conscientiam suam dicuntur polluisse criminibus, fisci rationibus nequaquam competere uel ab eo alienari censemus, nisi post publicam accusationem eos constiterit fuisse conuictos.

D. VIII id. Iul. Rauennae Eustathio et Agricola conss.

11

pr.Πᾶσα δημοσία δίκη ἐντὸς ἓξ μηνῶν μετὰ τὴν προκάταρξιν μετρουμένων πληρούσθω, εἰ μὴ ἄρα συμβῇ κατὰ τὸ ἀναγκαῖον ἢ πρόσωπα ἢ δικαιώματά τινα ἕτερα ἐξ ἐπαρχιῶν ἀχθῆναι κατὰ τὴν βασιλίδα πόλιν, ἢ αὐτοὶ οἱ ἐναγόμενοι τὴν αἰτίαν ὑπερθέσεως παράσχωσιν ὡς ἀπαράσκευοι.