C. 9.51DE SENTENTIAM PASSIS ET RESTITUTIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. cum salutatus ab Oclatinio Aduento et Opellio Macrino praefectis praetorio clarissimis uiris, item amicis et principalibus officiorum et utriusque ordinis uiris et processisset, oblatus est ei Iulianus Licinianus ab Aelio Ulpiano tunc legato in insulam deportatus, Antoninus Augustus dixit:
pr.Restituo te in integrum prouinciae tuae. Et adiecit: Vt autem scias, quid sit in integrum: honoribus et ordini tuo et omnibus ceteris.
2 · Idem A. Quieto.
pr.Cum patrem tuum in metallum damnatum fuisse proponas eiusque bona merito a fisco occupata sunt, non ideo, quod ex indulgentia mea poena tantummodo metalli liberatus esset, etiam bonorum restitutionem impetrauit, nisi speciale beneficium super hoc fuerit impetratum.
3 · Imp. Alexander A. Stratoniciano.
pr.Si debitor poenam sententiae passus est, quam bonorum ademptio secuta est, quamuis postea ciuitati romanae restitutus non totam substantiam, sed aliquid ex indulgentia principis ut haberet impetrauit, aeris tamen alieni ex praecedente tempore poena liberatus est.
1Sin uero partem bonorum accepit, pro rata portione eius tenetur. quod si ob pecuniam debitam fisco bona eius occupata sunt, mansit una cum fideiussoribus propriis creditoribus obligatus.
4 · Idem A. Valentinae.
pr.Tutor filiorum, quorum te bonorum possessionem accepisse dicis, in metallum damnatus et postea ex indulgentia generali regressus, quamquam locupletior sit, actione tutelae administratae tibi non tenetur, si non gratia sententiae facta specialiter statum pristinum cum bonis recuperauerit.
5 · Idem A. Iuliano.
pr.Si ademptis bonis in insulam datus sis, quamuis ex indulgentia communi redisti, actiones tamen, quascumque habuisti, remanent in causa bonorum publicatorum, nec ex ordine est quod petis, ut contra heredes tutorum actiones tibi praestentur.
6 · Imp. Gordianus A. Fabiano.
pr.In insulam filio deportato hacque ratione uinculo paternae potestatis exempto, si postea ex indulgentia diui alexandri, ut proponis, reditus in patrium solum praecedensque dignitas restituta sit, potestas tamen patria repetita non uidetur.
7 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Cassio.
pr.Generalis indulgentia nostra reditum exsulibus seu deportatis tribuit, non etiam loca militiae pridem adempta concessit neque integram atque illibatam existimationem reseruauit.
8 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Seleuco.
pr.Frustra adhuc seruum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea liberatus est. per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium prius non placuit. uerum idcirco tamen impune tibi eum praeses prouinciae iniuriosum esse non patietur. quod si quid rerum tuarum tenet, procurator uobis iudex erit: fisci enim coepit esse mancipium.
9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Restitutae et aliis.
pr.Si pater uester in insulam deportatus generali indulgentia restitutus est nec, ut liberos in potestatem reciperet, specialiter impetrauit, in dubium non uenit hereditatis commodum per uos ei adquiri, quos sententia contra eum prolata patres familias effecit, nequaquam potuisse.
10 · Idem AA. Demetrio.
pr.Cum indulgentia nostra interueniente sis reuersus ad lares tuos, frustra uereris, ne ex adnotatione praesidis quae iam abolita est calumniam patiaris.
11 · Idem AA. et CC. Philippo.
pr.Casus eius, qui fundi mouerat quaestionem, et ex benignitate nostra facta cum bonis restitutio statum pristinum causae non immutauit.
12 · Idem AA. et CC. Tryphoni.
pr.Si deportationis sententiae ueniam indulgentia nostra consecuta recepit substantiam, se protegere sceleris poena contra creditores, quo minus iure debitum soluat, improbe conatur.
13 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.
pr.In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis papiniani placet ualere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt.
1Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmauerat, rata sint eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate.
2Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla prauitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat.
2aNam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium uitiorumque seruo non est eorum pecunia committenda.
2bAb administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet.
2cSententia uero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris prouisa custodia est. quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus.
3Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia ualeat, quantum ad correctionem sententia ualuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est, ita indulgentiae restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant.
D. XVIII k. Oct. Sirmi Crispo II et Constantino II CC. conss.