IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.54DE MODO MULTARUM, QUAE AB IUDICIBUS INFLIGUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Firmo.

pr.Multa damnum famae non inrogat.

D. V id. April. Antonino A. et Geta utrisque II conss.

2 · Imp. Alexander A. Decimo.

pr.Procuratores meos, id est rationales, indicendae multae ius non habere saepe rescriptum est.

D. XIII k. Sept. Modesto et Probo conss.

3 · Imp. Gordianus A. Celeri.

pr.Curator rei publicae, qui Graeco uocabulo logista nuncupatur, multandi ius non habet.

D. id. Sept. Gordiano A. et Auiola conss.

4 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.

pr.Illustres uiros praefectos praetorio usque ad quinquaginta librarum auri multas, cum peccatum grauissimum erit, sinimus peruenire.

D. VIII id. Ian. Gratiano V et Theodosio AA. conss.

5 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. ad Praetextatum pp.

pr.Multarum seuera compendia aerario nostro protinus esse quaerenda nullus ignoret, nisi ipse iudex id, quod ad poenam admissi facinoris exculpitur, uel publicis operibus uel cursui publico uel aliis necessariis causis specialiter deputauerit.

D. V id. Sept. Aquileiae Ricomere et Clearcho conss.

6 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Messalae pp.

pr.Eos, qui ordinario prouincias iure moderantur, erga eorum personas, quos culpa reddit obnoxios, ultra duarum unciarum auri multam condemnare non patimur.

1Proconsularem uero potestatem, si multandi necessitas imminebit, senarum unciarum auri summa cohibebit: in qua forma etiam comes Orientis atque praefectus Augustalis erit.

2Ceteri uero spectabiles iudices et qui uice uestra administrationis gubernacula susceperunt, ultra tres auri uncias sibi intellegant licentiam denegandam.

3Id quoque obseruandum a moderatore esse censemus, ut in unius correptione personae, si ad id continuatio peccati impulerit, trinae tantum in annum condemnationis sub praestituta summa seueritas exseratur.

4Quod si quis praedictum modum excesserit, huius auctor admissi condemnato ad dupli restitutionem, fisco uero nostro ad inferendam eam quantitatem, quam multae nomine inflixerit, retinebitur.

5Nec tamen ad huiusmodi legis moderationem pertinere se credant, qui in peculatibus aut manubiis, id est depraedationibus concussionibus furtis atque aliis flagitiis, quae coerceri seuerius conuenit, fuerint deprehensi, scilicet ut scripta per iudices memoratos, in cuiuslibet fuerit dirigenda dispendium, sententia proferatur.

6Nec putent factu facile esse, ut aut praecipiti persuasione condemnent quem culpa non ingrauat, aut erubescenda uarietate iudicii pro arbitrio proprio immutandum esse quod lex iusserit, nisi paupertas condemnati hoc persuaserit.

D. XII k. Sept. Theodoro cons.