C. 1.55DE DEFENSORIBUS CIVITATUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Senecae defensori.
pr.Si quis de tenuioribus ac minusculariis rebus interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis, id est usque ad quinquaginta solidorum summam, acta iudicialia conficias, scilicet ut, si quando quis uel debitum iustum uel seruum, qui per fugam fuerit elapsus, uel quod ultra delegationem dederit postulauerit uel quodlibet huiusmodi, tua disceptatione restituas. ceteras uero, quae dignae forensi magnitudine uidebuntur, ordinario insinuato rectori.
D. V k. Iul. Tyrici Valentiniano et Valente AA. conss.
2 · Idem AA. ad Probum pp.
pr.Defensores ciuitatum non ex decurionum seu cohortalium corpore, sed ex aliis idoneis personis huic officio deputentur.
D. III non. Nou. isdem conss.
3 · Idem AA. et Gratianus A. ad senatum.
pr.Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas peculiaris patrocinii, id est defensoris locorum, beneficio fruatur, ut apud eum in pecuniariis causis litigandi habeat facultatem.
D. IIII id. Aug. Hierapoli Valentiniano et Valente AA. utrisque III conss.
4 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Theodoro defensori ciuitatis.
pr.In defensoribus uniuersarum prouinciarum erit administrationis haec forma et tempus quinquennii spatii metiendum: scilicet ut imprimis parentis uicem plebi exhibeas, descriptionibus rusticos urbanosque non patiaris adfligi, officialium insolentiae, iudicum procacitati salua reuerentia pudoris occurras, ingrediendi, cum uoles, ad iudicem liberam habeas facultatem, superexigendi damna uel spolia plus petentium ab his, quos liberorum loco tueri debes, excludas, nec patiaris quicquam ultra delegationem solitam ab his exigi, quos certum est nisi tali remedio non posse reparari.
D. XI non. Ian. Constantinopoli Arcadio et Bautone conss.
5 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Potamio praefecto Augustali.
pr.Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum uindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, seueriores non exerceant quaestiones, plebem uel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant.
D. III non. Mart. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.
6 · Idem AAA. Tatiano pp.
pr.Per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum feruet insania, probatissimi quique et districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunita coalescere: remoueantur patrocinia, quae feruorem reis et auxilium scelerosis impertiendo maturari scelera fecerunt.
D. V id. April. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.
7 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Caeciliano pp.
pr.Defensores ciuitatum oblatos sibi reos in ipso latrocinio uel congressu uiolentiae aut perpetrato homicidio stupro uel raptu uel adulterio deprehensos et actis publicis sibi traditos expresso crimine cum his, a quibus fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant.
D. prid. k. Ian. Mediolani Stilichone II et Anthemio conss.
8 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Caeciliano pp.
pr.Defensores ita praecipimus ordinari, ut sacris orthodoxae religionis imbuti mysteriis reuerentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur: de quorum ordinatione referendum est ad illustrissimam praetorianam potestatem, ut litteris eiusdem magnificae sedis eorum solidetur auctoritas.
1Quod si quid a qualibet persona contra publicam disciplinam in laesionem possessorum fieri cognouerint defensores, referendi habeant potestatem ad illustres et magnificos uiros praefectos praetorio et illustres uiros magistros equitum et peditum, magistros etiam officiorum et comites tam sacrarum largitionum quam rerum priuatarum.
D. XII k. Febr. Rauennae Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.
9 · Idem AA. Caeciliano pp.
pr.Iubemus cura ac sollertia defensorum minime possessores maioribus mensuris et ponderibus a susceptoribus praegrauari, sed eos deprehensos ad iudicium dirigi cum ipso commissae fraudis indicio.
1Illud etiam fieri permittimus, ut, si prouincialibus nostris contestari iniurias seu laesiones suas cupientibus actorum confectio a defensoribus denegetur, licentia eis tribuatur querellae propriae libellum conscriptum eo tenore, quo fuerat contestandum, in frequentioribus ciuitatum locis proponendi conueniendique scribas, tabularios et cetera officia publica commonenda, per quae libellum colligi oportebit atque inuitis supra memoratis personis sub actorum confectione ingerendi, quorum quaestione fides possit inquiri: qua probata in eos, quos gestorum petitam confectionem negasse constiterit, uigor iudiciarius exseratur.
D. XII k. Febr. Rauennae Honorio VIII et Theodosio III AA.conss.
10 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pp.
pr.Nulli defensorum licere decernimus, si de publica sollicitudine uoluerit se liberare, nisi diuinos adfatus intimauerit tuae sublimitatis iudicio, triginta librarum auri poenam tam moderatoribus prouinciarum quam ceteris iudicibus uel temeratoribus sacri nostri oraculi subituris, si neglecta fuerit auctoritas principalis.
D. XV k. Sept. Constantinopoli Cyro uc. cons.
11 · Imp. Anastasius A. Eustathio pp.
pr.Iubemus eos tantummodo ad defensorum curam peragendam ordinari, qui sacrosanctis orthodoxae religionis imbuti mysteriis hoc imprimis sub gestorum testificatione, praesente quoque religiosissimo fidei orthodoxae antistite, per depositiones cum sacramenti religione celebrandas patefecerint. ita enim eos praecipimus ordinari, ut reuerentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur.
D. XIII k. Mai. Sabiniano et Theodoro conss.