C. 1.53DE CONTRACTIBUS IUDICUM VEL EORUM QUI SUNT CIRCA EOS ET INHIBENDIS DONATIONIBUS IN EOS FACIENDIS ET NE ADMINISTRATIONIS TEMPORE PROPRIAS AEDES AEDIFICENT SINE SANCTIONE PRAGMATICA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Quicumque administrationem in hac florentissima urbe gerunt, emere quidem mobiles uel immobiles res uel domus extruere non aliter possint, nisi specialem nostri numinis hoc eis permittentem diuinam rescriptionem meruerint.
1Donationes uero omnimodo recusent, scientes non esse ualidas eas in quibuscumque rebus et quacumque aestimatione, nisi post administrationem depositam uel specialiter in scriptis donator eandem donationem ratam habuerit uel tempus quinquennale praeterierit, in quo nulla querella super isdem donationibus uel ab ipso donatore uel ab successoribus eius facta sit.
2Prouincias uero moderantibus non solum donationes, sed etiam emptiones quarumcumque mobilium uel immobilium rerum praeter eas, quae ad alimonias uel uestem pertinent, et aedificationes, licet sacri apices aliquid eorum permiserint, penitus interdicimus. nec ratum sit, quod his donatione uel uenditione datum est, licet quinquennale tempus post depositam administrationem excesserit uel consensus donatoris uel uenditoris post eandem administrationem adiectus sit.
3Haec autem etiam ad domesticos et consiliarios eorum trahi necessarium duximus, illud etiam adicientes, ut nec per interpositam personam aliquid eorum sine periculo possit perpetrari.
4Quae etiam ad praeterita negotia referri sancimus, nisi transactionibus uel iudicationibus sopita sint.
D. V id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano A. II cons.