C. 1.52DE ANNONIS ET CAPITU ADMINISTRANTIUM VEL ADSESSORUM ALIORUMVE PUBLICAS SOLLICITUDINES GERENTIUM VEL EORUM, QUI ALIQUAS CONSECUTI SUNT DIGNITATES
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.
pr.Omnibus tam uiris spectabilibus quam uiris clarissimis iudicibus, qui per prouincias siue militarem siue ciuilem administrationem gerunt, nec non comiti commerciorum, magistro aeris siue priuatae rei, rationali per Ponticam atque Asianam dioecesin et adsessoribus iudicum singulorum in praebendis solaciis annonarum hic fixus ac stabilis seruabitur modus, ut ea pro annonis et capitu dignitati suae debitis pretia consequantur, quae particularibus delegationibus soleant contineri.
D. III k. Iun. Constantinopoli Theodosio XVII et Festo conss.