C. 1.51DE ADSESSORIBUS ET DOMESTICIS ET CANCELLARIIS IUDICUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Paulino.
pr.Studiorum labor meretur, ut hi, qui in publicis administrationibus constituti sociari sibi consiliorum participes cupiunt, spe praemiorum atque honorificentia sua prouocent eos, quorum prudentiam sibi putant esse necessariam, non metu terribili et necessitate incongrua libertati.
D. prid. id. Iul. Tiberiade Maximo II et Aquilino conss.
2 · Imp. Constantinus A. ad Bassum pp.
pr.Praesides non per adsessores, sed per se subscribant libellis. quod si quis adsessori subscriptionem inconsultis nobis permiserit, mox adsessor qui subscripsit exilio puniatur: praesidis uero nomen ad nos referri iubemus, ut in eum seuerius uindicetur.
D. XV k. Sept. Constantino A. VI et Constantino C. conss.
3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Messalae pp.
pr.Consiliarios iudicum et cancellarios et eos, qui domesticorum funguntur officio, post depositam administrationem quinquaginta dies in prouincia residere praecipimus.
1Pro confesso autem tenebitur, qui accusatus huiusmodi personam subtraxerit: eaque in quadruplum restitui iubemus, quae desiderantur ablata, ut duplum spoliatus accipiat, duplum noster fiscus adquirat.
D. VI k. Ian. Mediolani Theodoro cons.
4 · Idem AA. et Theodosius A. ad Caecilianum uicarium.
pr.Domesticus iudicis a publicis actibus arceatur. quod si necessitatibus publicis sese conuictus fuerit miscuisse, statim eum ad maioris potestatis examen deduci oportet, ut competens in eo uindicta promatur.
D. VI id. April. Honorio A. VI et Aristaeneto conss.
5 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Seleuco pp.
pr.Nemo in prouinciis, qui semel domestici uel cancellarii ministerium gesserit, ad eandem obseruationem aliqua ambitione iterum remeare concedatur.
D. III id. Dec. Rauennae AA. X et VI conss.
6 · Idem AA. Vitaliano duci Libyae.
pr.Nemo de domesticis ducum uel comitum militarium, officiis eorum connumeratus, post completum sui temporis actum ad eandem rursus sollicitudinem audeat adspirare: decem auri librarum condemnatione proposita, si quis hanc uiolare uoluerit sanctionem: eadem poena officio quoque coercendo, si per ambitionem uel auaritiam ex his aliquid temerari concesserit.
D. VIIII k. Nou. Constantinopoli Honorio A. XI et Constantio II conss.
7 · Idem AA. Eustathio pp.
pr.Velut castrense peculium filii familias adsessores etiam post patris obitum uindicent, qui consiliis propriis administratores iuuare consueuerunt, si quid licitis honestisque lucris coadunare potuerunt.
D. X k. April. Constantinopoli Honorio XIII et Theodosio X AA.conss.
8 · Idem AA. Asclepiodoto pp.
pr.Nullus iudicum ad prouinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici uel cancellarii nomen imponat, nec profectum ad se undecumque suscipiat, ne famae nota cum bonorum publicatione plectatur. periculo enim primatum officii cancellarios, sub fide gestorum ex eodem officio electos iudicibus adplicari iubemus, ita ut post depositam administrationem nec militiam deserant et prouincialibus praesentiam sui exhibeant, quo uolentibus sit accusandi eos facultas. si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia et quaestioni eos subdi oportet.
D. prid. k. Iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.
9 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad Taurum pp.
pr.Si post depositam administrationem iudicum praesentiam uel exhibitionem domesticorum querimonia prouincialium aut curialium uel aliqua publica necessitas postulauerit, per eosdem administratores, quorum domestici fuerint, iudicio legibusque tradantur.
D. V non. Iul. Constantinopoli Theodosio A. XIV et Maximo conss.
10 · Idem AA. Florentio pp.
pr.In consiliariis obseruari censemus, ut in eum, qui in sua prouincia ultra quattuor menses moderatoribus adsederit aduersus leges antiquas et diuorum retro principum scita, proscriptio bonorum et accusatio publici criminis immineat, nisi per caeleste oraculum uel amplissimae tuae sedis praeceptionem sese defendat.
D. XIII k. Febr. Theodosio XVII et Festo conss.
11 · Idem AA. Zoilo pp. Orientis.
pr.Non parum adsessoribus magistratuum maiorum quam ipsis iudicibus nostrae beniuolentiae liberalitas tribuenda est. ideoque consiliarios uirorum illustrium praefectorum tam praetorio quam huius inclitae urbis eminentissimorumque magistrorum militum nec non etiam uiri illustris magistri officiorum, siue praedicto officio iam functi sunt seu fungentur in posterum, post depositum etiam officium ab omni indictionis onere seu ciuilium seu militarium iudicum prorsus immunes esse praecipimus, ut nec ab amplissima quidem sede tui culminis eis ulla molestia super suscipiendo quolibet grauamine penitus iniungatur: quinquaginta librarum auri officio tui culminis damnatione multando, si quid aduersus statuta clementiae nostrae innouari concesserit.
D. V k. Mart. Theodosio A. XVIII et Albino conss.
12 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. Palladio pp.
pr.Liceat omnibus iudicibus illustri praeditis potestate consiliarios sibi eosdem secundo ac tertio et saepius iniungere, quia qui semel recte cognitus est, ob hoc solum non debet, quod iam probatus est, improbari.
D. ....... Valentiniano A. ....
13 · [Αὐτοκράτωρ Ζήνων Α.]
pr.Μηδέποτε χωρὶς τῶν ἀρχόντων οἱ συμπόνοι αὐτῶν δικαζέτωσαν τὰ ἐκείνων τιθέντες ὀνόματα.
D. VI k. Iul. post consulatum Longini
14 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.
pr.Nemo ex his, qui aduocati causarum constituti sunt uel fuerint et in hac regia urbe in quocumque iudicio deputati et in aliis omnibus prouinciis nostro subiectis imperio, audeat in uno eodemque tempore tam aduocatione uti quam consiliarii cuiuscumque magistratus, quibus res publica gerenda committitur, curam adripere, cum sat abundeque sufficit uel per aduocationem causis perfectissime patrocinari uel adsessoris officio fungi, ne, cum in utrumque festinet, neutrum bene peragat: sed siue aduocatus esse maluerit, hoc cum debita sollertia implere possit, uel si adsessionem elegerit, in ea uidelicet permaneat, ita tamen, ut post consiliarii sollicitudinem depositam liceat ei ad munus aduocationis reuerti.
1Nec sit concessum cuidam duobus magistratibus adsidere et utriusque iudicii curam peragere ( neque enim facile credendum est duabus etiam necessariis rebus unum sufficere: nam cum uni iudicio adfuerit, altero abstrahi necesse est sicque nulli eorum idoneum in totum inueniri ), sed altera adsessione penitus semota unius magistratus esse contentum iudicio.
2Nec callidis machinationibus huiusmodi legem putet quis esse circumscribendam et, si non consiliarii signum quod solitum est chartis imponat, sed alias quasdam litteras excogitatas adsimulauerit, existimari ei licere fungi quidem memorato officio, sub huiusmodi tamen umbra latere, cum in legem committunt hi, qui uigorem eius scrupulosis et excogitatis artibus eludere festinant.
3Neque sibi blandiri quemquam oportet, quod et praesentis legis aculeos possit euadere, quemadmodum et anteriores leges super hac re positas deludebat. si quis etenim in tali commisso fuerit inuentus, sciat se de matriculis aduocatorum penitus esse delendum et decem librarum auri multam nostris priuatis largitionibus illaturum, per uirum illustrem comitem rerum priuatarum exigendam, et aliam maiorem regalis culminis subiturum offensam, cum nec ipse iudex, qui hoc fieri passus est et sciens prudensque hoc commiserit, sine imperiali commotione remanebit:
4Eadem poena subiciendo etiam eo uel eis, qui in his causis, quarum patrocinium adepti sunt quibusque aduocationem suam praestiterint, adsessionis cuiuscumque magistratus colore audeat uel audeant iudicare, ne adfectionis suae aduocationis memor incorrupti iudicis non possit nomen perferre.
D. V k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.