C. 1.50DE OFFICIO EIUS QUI VICEM ALICUIUS IUDICIS OBTINET
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Domitio pp.
pr.In causa quae spectat ad utilitatem rei publicae eum qui uice praesidis prouinciae administrat potuisse cognoscere in dubium non uenit. sane si in aliquo captum est ius rei publicae, iuxta scita diuorum principum defensores rei publicae ( si modo adesse fiduciam negotio putant ) restitutionis auxilium possunt flagitare.
D. III non. Nou. Sabino II et Venusto conss.
2 · Mandata impp. Theodosii et Valentiniani AA. missa ad Antiochum pp. per referendarium, quae sic habent:
pr.Suggerente magnificentia uestra docta imperialis aeternitas debere eos, qui praeceptione principali seu uestrae sedis amplissimae tueri locum rectorum prouinciarum noscuntur, auctoritatem habere tutores seu curatores petentibus dare, decretum etiam interponere ad alienandas minorum similiumque eis personarum seu curialium facultates, emancipationes quoque legibus celebrare et omnia quae ad iurisdictionem rectoris prouinciae pertinent actitare, praecipere dignata est pro dispositione uestrae celsitudinis praefatas huiusmodi sollicitudines peragendi habere licentiam.
D. prid. id. Oct. Constantinopoli Hierio et Ardabure conss.