C. 1.28DE OFFICIO PRAEFECTI URBIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Volusianum pu.
pr.Studentibus nobis statum urbis et annonariam rationem aliquando firmare in animo subiit eiusdem annonae curam non omnibus deferre potestatibus. ac ne praefectura urbis abrogatum sibi aliquid putaret, si totum ad officium annonarium redundasset eidem praefecturae sollicitudinis ac diligentiae necessitatem mandamus, sed non ita, ut lateat officium annonariae praefecturae, sed ut ambae potestates, in quantum sibi negotii est, tueantur ciuilem annonam sitque societas muneris ita, ut inferior gradus meritum superioris agnoscat atque ita superior potestas se exserat, ut sciat ex ipso nomine, quid praefecto debeatur annonae.
D. II non. April. Mediolani Valentiniano et Valente AA. II conss.
2 · Idem AA. ad Ampelium pu.
pr.Quod promulgatis sanctionibus tua sinceritas perscriptum esse non nescit, etiam ex praecepto nostro competenter obseruet nec quasdam personas de prouincia existimet auocandas nisi tantummodo suos officiales et homines populares huius almae urbis seditioni obnoxios.
3 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Rufinum pp.
pr.Praefectura urbis cunctis quae intra urbem sunt antecellat potestatibus, tantum ex omnium parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet.
D. III id. Iul. Valente A. V et Valentiniano Iun. conss.
4 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Seuerino comiti sacrarum largitionum.
pr.Omnia corporatorum genera, quae in Constantinopolitana ciuitate uersantur, uniuersos quoque ciues atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas.
D. XVII k. Mai. Mediolani Tatiano et Symmacho conss.
5 · Imp. Theodosius A. Constantio pu.
pr.Primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat: hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine uel condicionis humanae fine praeuentus uel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria uacante locum is, qui iuxta matriculae ueritatem sequitur, obtineat.
D. XIII k. Ian. Constantinopoli Victore cons.