C. 1.27DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO AFRICAE ET DE OMNI EIUSDEM DIOECESEOS STATU
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · In nomine domini nostri Ihesu Christi imperator Caesar Flauius Iustinianus Alamannicus Gotthicus Francicus Germanicus Anticus Alanicus Vuandalicus Africanus pius felix inclitus uictor ac triumphator semper Augustus Archelao praefecto praetorio Africae.
pr.Quas gratias aut quas laudes domino deo nostro Ihesu Christo exhibere debeamus, nec mens nostra potest concipere nec lingua proferre.
1Multas quidem et antea a deo meruimus largitates et innumerabilia circa nos eius beneficia confitemur, pro quibus nihil dignum nos egisse cognoscimus: prae omnibus tamen hoc, quod nunc deus omnipotens per nos pro sua laude et pro suo nomine demonstrare dignatus est, excedit omnia mirabilia opera, quae in saeculo contigerunt, ut Africa per nos tam breui tempore reciperet libertatem, ante centum et quinque annos a Vuandalis captiuata, qui animarum fuerant simul hostes et corporum.
2Nam animas quidem diuersa tormenta atque supplicia non ferentes rebaptizando ad suam perfidiam transferebant: corpora uero liberis natalibus clara iugo barbarico durissime subiugabant.
3Ipsas quoque dei sacrosanctas ecclesias suis perfidiis maculabant: aliquas uero ex eis stabula fecerunt.
4Vidimus uenerabiles uiros, qui abscissis radicitus linguis poenas suas mirabiliter loquebantur: alii uero post diuersa tormenta per diuersas dispersi prouincias uitam in exilio peregerunt.
5Quo ergo sermone aut quibus operibus dignas deo gratias agere ualeamus, quod per me, ultimum seruum suum, ecclesiae suae iniurias uindicare dignatus est et tantarum prouinciarum populos a iugo seruitutis eripere?
6Quod beneficium dei antecessores nostri non meruerunt, quibus non solum Africam liberare non licuit, sed et ipsam Romam uiderunt ab eisdem Vuandalis captam et omnia imperialia ornamenta in Africam exinde translata.
7Nunc uero deus per suam misericordiam non solum Africam et omnes eius prouincias nobis tradidit, sed et ipsa imperialia ornamenta, quae capta Roma fuerant ablata, nobis restituit.
8Ergo post tanta beneficia, quae nobis diuinitas contulit, hoc de domini dei nostri misericordia postulamus, ut prouincias, quas nobis restituere dignatus est, firmas et illaesas custodiat et faciat nos eas secundum suam uoluntatem ac placitum gubernare, et uniuersa Africa sentiat omnipotentis dei misericordiam et cognoscant eius habitatores, quam a durissima captiuitate et iugo barbarico liberati in quanta libertate sub felicissimo nostro imperio degere meruerunt.
9Hoc etiam deprecantes exoramus precibus sanctae et gloriosae semper uirginis et dei genetricis Mariae, ut, quidquid minus est rei publicae nostrae, per nos, ultimos seruos suos, restituat in suo nomine deus et dignos nos faciat seruitium eius adimplere.
10Deo itaque auxiliante pro felicitate rei publicae nostrae per hanc diuinam legem sancimus, ut omnis Africa, quam deus nobis praestitit, per ipsius misericordiam optimum suscipiat ordinem et propriam habeat praefecturam, ut sicut Oriens atque Illyricum, ita et Africa praetoriana maxima potestate specialiter a nostra clementia decoretur.
11Cuius sedem iubemus esse Carthaginem et in praefatione publicarum chartarum praefecturis aliis eius nomen adiungi, quam nunc tuam excellentiam gubernare decernimus.
12Et ab ea auxiliante deo septem prouinciae cum suis iudicibus disponantur, quarum Tingi et quae proconsularis antea uocabatur, Carthago et Byzacium ac Tripolis rectores habeant consulares: reliquae uero, id est Numidia et Mauritania et Sardinia, a praesidibus cum dei auxilio gubernentur.
13Et in officio quidem tuae magnitudinis nec non pro tempore uiri magnifici praefecti Africae trecentos nonaginta sex uiros per diuersa scrinia et officia militare decernimus. in officiis uero consularium ac praesidum quinquaginta homines per singula officia esse sancimus.
14Quae uero emolumenta siue magnificentia tua siue consulares et praesides et quid unusquisque ex officio eorum de publico consequi debet, notitia subter adnexa declarat.
15Optamus ergo, ut omnes iudices nostri secundum uoluntatem et timorem dei et nostram electionem atque ordinationem sic suas administrationes gubernare studeant, ut nullus eorum aut cupiditati sit deditus aut uiolentias aliquas uel ipse inferat uel iudicibus aut officiis eorum aut quibuscumque aliis collatoribus inferre permittat. licet enim per omnes prouincias nostras deo iuuante festinemus, ut illaesos habeant collatores, maxime tamen tributariis dioeceseos Africanae consulimus, qui post tantorum temporum captiuitatem meruerunt deo iuuante per nos lumen libertatis adspicere.
16Ergo iubemus omnes uiolentias et omnem auaritiam cessare et iustitiam atque ueritatem circa omnes nostros tributarios reseruari. sic enim et deus placatur et ipsi possunt celerius, sicut collatores alii nostrae rei publicae, releuari atque florere.
17Sportulas etiam ab officio tam uiri magnifici praefecti Africani quam reliquorum iudicum sic exigi iubemus, quomodo in nostris legibus est dispositum et ab omni re publica nostra custoditur, ut nullus audeat quocumque tempore uel quocumque modo earum excedere quantitatem.
18Hoc etiam praesenti sanctione credimus ordinandum, ut non multa dispendia pro completione chartarum uel codicillorum uel in nostro laterculo uel in scriniis praefecti praetoriorum per Africam iudices sustinere uideantur, quia, si ipsi dispendiis laesi non fuerint, nullam habeant necessitatem eiusdem nostrae Africae tributarios praegrauandi.
19Iubemus ergo, ut iudices dioeceseos Africanae tam ciuiles quam militares in nostro laterculo pro codicillorum atque chartularum promotionis suae consuetudinibus nihil ultra quam sex solidos praebeant, at uero in scrinio praefectorum non ultra duodecim solidos cogantur inferre.
20Quem modum si quis excesserit, ipse quidem iudex triginta librarum auri dispendio subiacebit, officium uero eius non solum simile dispendium, sed et capitale periculum sustinebit. nam si aliquis ex quacumque parte ausus fuerit iussiones nostras excedere et non festinauerit cum dei timore eas seruare, non solum dignitatis aut substantiae periculum sustinebit, sed etiam ultimo supplicio subiacebit.
21Et est notitia deo auxiliante: Pro annonis et capitu pro tempore praefecti praetorio per totam Africam auri libras centum. Pro annonis consiliariorum auri libras uiginti. Pro annonis cancellariorum auri libras septem.
22Item officiis eius ita: In scrinio primo hominibus decem pro annonis XVIIIIS, pro capitu XIIS, fiunt solidi CXLVIIS. ita: numerario pro annonis VI annona solidorum V et pro capitu IIII capitus solidorum IIII, fiunt solidi XLVI. secundo pro annonis III annona solidorum V et pro capitu II capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXIII. tertio pro annonis II annona solidorum V et pro capitu IS capitus solidorum IIII, fiunt solidi XVI. quarto quinto et sexto ad annonas IS annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXXIIIIS. reliquis quattuor ad annonas I annona solidorum V et ad capitum S capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXVIII.
23In scrinio secundo ut supra scriptum est. in scrinio tertio ut supra scriptum est. in scrinio quarto ut supra scriptum est.
24In scrinio primiscrinii, quod est subadiuuae, hominibus decem annonae XIIII capita XIS, fiunt solidi CXVI. ita: primiscrinio pro annonis III annona solidorum V et pro capitu II capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXIII. secundo pro annonis II, annona solidorum ut supra scriptum est, et pro capitu IS, capitus solidorum ut supra scriptum est, fiunt solidi XVI. tertio et quarto pro annonis IS, annona solidorum ut supra scriptum est, et pro capitu I, capitus solidorum ut supra scriptum est, fiunt solidi XXIII. reliquis hominibus sex ad annonam I annona solidorum V et pro capitu I capitus solidorum IIII, fiunt solidi LIIII.
25In scrinio commentariensis hominibus duodecim annonae XVII capita XIIIIS, fiunt solidi CXLIII. ita: primo commentariensi annonae III annona solidorum V, pro capitu II capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXIII. sequentes homines tres ad annonas II annona solidorum V, pro capitu IS capitus solidorum IIII, fiunt solidi XLVIII. reliqui homines octo ad annonam I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi LXXII.
26In scrinio ab actis hominibus decem annonae XIIII capita XII, fiunt solidi CXVIII. ita: primo annonae III pro annona I solidi V, capita II capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXIII. secundo et tertio ad annonas II pro annona I solidi V et ad capitum IS capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXXII. reliquis septem ad annonam I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi LXIII.
27In scrinio libellorum hominibus sex annonae VIIS capita VIS, fiunt solidi LXIIIS. ita: primo annonae II pro annona solidi V, pro capitu IS capitus solidorum IIII, fiunt solidi XVI. secundo annona IS pro annona solidi V, pro capitu I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XIS. reliquis hominibus quattuor ad annonas I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXXVI.
28In schola exceptorum hominibus sexaginta annonae LXXIIII capita LXII solidi DCXVIII. ita: primo et secundo ad annonas III pro annona solidi V et ad capita II capitus solidorum IIII, fiunt solidi XLVI. aliis hominibus quinque ad annonas II annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi LXX. reliquis hominibus decem ad annonas IS annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi CXV. reliquis hominibus quadraginta tribus ad annonas I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi CCCLXXXVII.
29In schola singulariorum hominibus quinquaginta annonae LIIS capita L solidi CCCCLXIIS. ita: primo annonae II annona solidorum V, capitus I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XIIII. secundo tertio et quarto ad annonas IS annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXXIIIIS. reliquis hominibus quadraginta sex ad annonam I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi CCCCXIIII.
30In schola mittendariorum hominibus quinquaginta annonae LIIS capita L solidi CCCCLXIIS. ita: primo annonae II annona solidorum V, capitus I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XIIII. secundo tertio et quarto ad annonam IS annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXXIIIIS. reliquis hominibus quadraginta sex ad annonam I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi CCCCXIIII.
31In schola cursorum hominibus triginta annonae XXXIIS capita XXX solidi CCLXXXIIS. ita: primo annonae II annona solidorum V, capitus I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XIIII. secundo et tertio et quarto ad annonam IS annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XXXIIIIS. reliquis hominibus uiginti sex ad annonam I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi CCXXXIIII.
32In schola nomenculatorum hominibus duodecim annonae XIII capita XIIS solidi CXV. ita: primo annonae II annona solidorum V, capitus IS capitus solidorum IIII, fiunt solidi XVI. reliquis hominibus undecim ad annonam I annona solidorum V et ad capitum I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XCVIIII.
33In schola stratorum hominibus sex annonae VII capita VI solidi LVIIII. ita: primo annonae II annona solidorum V, capitus I capitus solidorum IIII, fiunt solidi XIIII. reliquis hominibus quinque ad annonas I pro annona solidos V et ad capitum I pro capitu solidos IIII, fiunt solidi XLV.
34In schola praeconum hominibus decem annonae XI capita XS solidi XCVII. ita: primo annonae II pro annona solidos V, capitus IS pro capitu solidos IIII, fiunt solidi XVI. reliquis hominibus nouem ad annonam I pro annona solidos V et ad capitum I pro capitu solidos IIII, fiunt solidi LXXXI.
35In schola draconariorum hominibus decem annonae XI capita XS solidi XCVII. ita: primo annonae II pro annona solidos V, capitus IS pro capitu solidos IIII, fiunt solidi XVI. reliquis hominibus nouem ad annonam I pro annona solidos V et ad capitum I pro capitu solidos IIII, fiunt solidi LXXXI.
36In scrinio operum hominibus uiginti annonae XXVIII capita XXI solidi CCXXIIII. ita: primo annonae III pro annona solidi V, capita II pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XXIII. reliquis hominibus tribus ad annonas II pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XLII. reliquis aliis hominibus sex ad annonam IS pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi LXVIIII. reliquis aliis hominibus decem ad annonam I pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XC.
37In scrinio arcae hominibus uiginti annonae XXVIII capita XXI solidi CCXXIIII. ita: primo annonae III pro annona solidi V, capita II pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XXIII. reliquis hominibus tribus ad annonas II pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XLII. reliquis aliis hominibus sex ad annonam IS pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi LXVIIII. reliquis aliis hominibus decem ad annonam I pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XC.
38In schola chartulariorum hominibus quinquaginta annonae LVIII capita LIIS solidi D. ita: primo annonae III pro annona solidi V, capita II pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XXIII. reliquis hominibus tribus ad annonas II pro annona solidi V et ad capitum IS pro capitu solidi IIII, fiunt solidi XLVIII. reliquis aliis hominibus sex ad annonam IS pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi LXVIIII. reliquis aliis hominibus quadraginta ad annonam I pro annona solidi V et ad capitum I pro capitu solidi IIII, fiunt solidi CCCLX.
39Fiunt homines CCCXCVI, annonae CCCCXCVIII solidorum IICCCCXC, capita CCCCXXS solidorum MDCLXXXII, fiunt solidi IIIICLXXII.
40Item pro annonis et capitu consularis solidi CCCCXLVIII. officiorum eius solidi CLX.
41Pro tempore medicis hominibus quinque annonae XLVIIII capita XVIIIS solidi CCCXVIIII. ita: primo pro annonis XV capitibus VI solidi IC. secundo pro annonis X capitibus V solidi LXX. reliquis hominibus tribus ad annonas VIII et ad capita IIS solidi CL.
42Grammaticis hominibus duobus ad annonas X et ad capita V, ad solidos LXX. sophistis oratoribus hominibus duobus ad annonas X, ad capita V, ad solidos LXX.
43Haec igitur, quae pro disponendis ciuilibus iudicibus Africae eorumque officiis, id est tam scriniariis amplissimae eius praefecturae quam cohortalibus, per hanc diuinam constitutionem statuimus, tua magnitudo cognoscens ex kalendis Septembribus futurae tertiae decimae indictionis effectui mancipari obseruarique procuret atque edictis publicis omnibus innotescant: his scilicet, qui ordinati fuerint a tua sublimitate secundum praesentem diuinam constitutionem, firmitatem sui status in perpetuo habituris. nam deo iuuante de militaribus iudicibus et de officiis eorum et de alio nostro exercitu per aliam sanctionem statuimus.
Emissa lex Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. IIII et Paulino conss.
2 · Idem A. Belisario magistro militum per Orientem.
pr.In nomine domini nostri Ihesu Christi ad omnia consilia omnesque actus semper progredimur. per ipsum enim imperii iura suscepimus, per ipsum pacem cum Persis in aeternum confirmauimus, per ipsum acerbissimos hostes et fortissimos tyrannos deiecimus, per ipsum multas difficultates superauimus, per ipsum et Africam defendere et sub nostrum imperium redigere nobis concessum est, per ipsum quoque, ut nostro moderamine recte gubernetur et firme custodiatur, confidimus.
1Unde iam per eius gratiam ciuilium administrationum iudices et officia singulis Africanis prouinciis constituimus, attribuentes, quid emolumentorum unusquisque percipere debeat. ad eius igitur prouidentiam etiam nunc animum nostrum referentes et armatas militias et duces militum ordinare disponimus.
1aSancimus itaque, ut dux limitis Tripolitanae prouinciae in Leptimagnensi ciuitate sedes interim habeat, dux uero Byzacenae prouinciae in Capsa et Thelepte ciuitatibus interim sedeat, dux autem Numidiae prouinciae in Constantinensi ciuitate sedes interim habeat, dux autem Mauritaniae prouinciae in Caesariensi ciuitate interim sedeat.
2Iubemus etiam, ut in traiectu, qui est contra Hispaniam, quod Septem dicitur, quantos prouiderit tua magnitudo, de militibus una cum tribuno suo, homine prudente et deuotionem seruante rei publicae nostrae per omnia, constituas, qui possit et ipsum traiectum semper seruare et omnia, quaecumque in partibus Hispaniae uel Galliae seu Francorum aguntur, uiro spectabili duci nuntiare, ut ipse tuae magnitudini referat. in quo traiectu etiam dromones, quantos prouideris, ordinari facias.
3In Sardinia autem iubemus ducem ordinari et eum iuxta montes, ubi Barbaricini uidentur, sedere habentem milites pro custodia locorum, quantos et ubi tua magnitudo prouiderit.
4Et omnes diligenter pro commissis suae custodiae prouinciis inuigilent et ab omni hostium incursione subiectos nostros tueantur illaesos et festinent, die noctuque dei inuocando auxilium et diligenter laborando, usque ad illos fines prouincias Africanas extendere, ubi ante inuasionem Vuandalorum et Maurorum res publica Romana fines habuerat et ubi custodes antiqui seruabant, sicut ex clusuris et burgis ostenditur.
4aMaxime autem ciuitates, quae prope clusuras et fines antea tenebantur, cum essent sub Romano imperio constitutae, auxiliante diuina misericordia, cum hostes per partes expelluntur, festinantes comprehendere atque manere et in illis locis duces et milites per partes accedant, ubi antea fines et clusurae prouinciarum erant, quando integrae Africanae seruabantur sub Romano imperio prouinciae:
4bQuod deo adnuente, cuius auxilio nobis restitutae sunt, speramus cito nostris prouenire temporibus, et ut in securitate et pace prouinciae cum antiquis finibus integrae seruentur et uigiliis ac laboribus deuotissimorum militum et cura spectabilium pro tempore ducum custodiantur illaesae, quoniam ita conuenit, ut semper custodes fines prouinciae seruent, ne detur hostibus licentia incurrendi aut deuastandi loca, quae nostri subiecti possident.
5Quantos autem milites siue pedestres siue equites per unumquemque limitem qui debent ad custodiendas prouincias et ciuitates, tua magnitudo, prout considerauerit, ordinet et nobis referat, ut, si peruiderimus sufficientem esse ordinationem, confirmemus eam, sin autem perspexerimus et aliquid amplius fieri, ut eam augmentemus.
6Quid autem dux stipendiorum nomine pro se suisque hominibus et quid eius officium consequatur, hoc subdita declaratur notitia.
7Sicut ergo praedictum est, interim nunc duces ac milites secundum nostram dispositionem in locis seu ciuitatibus quibus iussimus sedeant, donec deo auxiliante nobis ac rei publicae nostrae per labores nostros in illis locis constitui possint, in quibus uniuscuiusque prouinciae antiquus limes constitutus erat, quando florente Romana re publica memoratae prouinciae integrae tenebantur.
8Pro limitaneis uero ordinandis ( quia necessarium nobis esse uidetur, ut extra comitatenses milites per castra milites limitanei constituantur, qui possint et castra et ciuitates limitis defendere et terras colere, ut alii prouinciales uidentes eos per partes ad illa loca se conferant ) exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum, quod nos misimus, per castra et loca, quae prouiderit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet, sic tamen ut, si inueneris de prouinciis idonea corpora, aut de illis, quos antea milites habebant, limitaneorum constituas numero in unoquoque limite, ut, si forsitan commotio aliqua fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus una cum ducibus suis adiuuare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes nec ipsi limitanei nec duces eorum, ut nullum etiam dispendium a ducibus uel ducianis praedicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudes ad suum lucrum conuertant. haec autem non solum in limitaneos uolumus obseruari, sed etiam in comitatenses milites.
9Et unumquemque ducem et tribunos eorundem militum iubemus, ut semper milites ad exercitationem armorum teneant et non concedant eos diuagari, ut, si quando necessitas contigerit, possint inimicis resistere: et nullum audeant duces aut tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne, dum sibi lucrum studeant conficere, incustoditas nostras relinquant prouincias.
9aNam si usurpauerint memorati duces uel officia eorum seu tribuni commeatalem de militibus relinquere aut aliquod lucrum de eorum emolumentis subripere, hoc non solum in quadruplum iubemus publico dependere, sed etiam dignitate eos priuari.
9bMagis enim debent duces et tribuni supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra largitate remunerationem sperare et non de commeatis militum aut de eorum stipendiis lucrum sibi adquirere, quoniam ideo ordinati sunt milites, ut per ipsos prouinciae uindicentur: praecipue cum sufficienter et ipsis ducibus et officiis eorum emolumenta praestitimus et semper prouidimus unumquemque secundum labores suos ad meliores gradus et maiores dignitates perducere.
10Postquam uero deo placuerit et per tuam magnitudinem limes omnis in antiquum statum peruenerit et bene ordinatus fuerit, tunc, ubicumque necessitas emerserit, uiri spectabiles duces inuicem sibi, quando usus exegerit, auxilium praebeant, ut prouinciae seu limites eorum uigiliis et laboribus deo iuuante illaesi custodiantur.
11Sicut autem iubemus audaces et feroces contra inimicos iudices ac milites nostros esse, sic uolumus eos mites et beneuolos circa collatores nostros existere et nullum damnum nullamque laesionem in eos efficere. si autem quisquam de militibus ausus fuerit quamcumque laesionem tributariis nostris inferre, periculo uiri spectabilis ducis seu tribuni et principis digna uindicta afficiatur et indemnes tributarii nostri custodiantur.
12Si uero pro quibusdam causis interpellatio apud nostros iudices facta fuerit, iubemus non amplius sportularum nomine, quam nostris legibus definitum est, executores accipere, poenam eisdem legibus insertam ex transgressione formidantes.
13Cum autem deo adiuuante Africanae nostrae prouinciae per tuam magnitudinem secundum nostram dispositionem ordinatae et limites in antiquum statum reducti et omnis Africa sic detenta fuerit, sicut erat, cum ergo haec omnia deo iuuante, praesente tua magnitudine, disposita et perfecta fuerint et per labores tuos antiquos fines omnis Africa receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius Africanae dioeceseos, id est quanti et qui milites in quibus locis uel ciuitatibus constituti sunt et quanti limitanei in quibus locis uel limitibus constituti sunt, tunc iubemus tuam magnitudinem ad nostram clementiam remeare.
14Interea uero si aliquas ciuitates seu castella per limitem constituta peruiderit tua magnitudo nimiae esse magnitudinis et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modum eas construi disponat, ut possint per paucos bene seruari.
15Cum autem magnitudo tua omnibus dispositis ad nos remeare iussa fuerit, tunc duces uniuscuiusque limitis, quotiens pro componendis ciuitatibus aut castris et pro stipendiis suis ac pro annonis aliquid opus habuerint, celerius ad uirum magnificum praefectum per Africam significent, ut ipse quae necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio prouinciis noceat.
16Ea uero, quae ipse fecerit uel quae adhuc necessarie procuranda sunt, postea et memoratus uir magnificus praefectus Africae et uiri spectabiles duces et de aliis omnibus quae ibi aguntur frequenter ad nos referant, ut bene facta confirmemus et, quae opportunius debent fieri, ex nostra dispositione peragantur.
17Hoc etiam decernimus, ut duces, qui ordinandi sunt per Africanos limites, nihil amplius in sacratissimo palatio cuilibet personae aut dignitati uel in praetorio per Africam praefecturae uel magisteriae potestati praebeant, nisi quantum subter adnexa declarat notitia.
17aNam si quis amplius, quam in subdita notitia taxatum est, usurpauerit seu acceperit, triginta libras auri multae dependat nomine, cum et periculo indignationis nostrae serenitatis subiacebit: nulla alia qualibet persona aut dignitate aut officio accipiente aliquid ab eis praeter illos, quorum nomina in subiecta notitia continentur.
18Ad haec iubemus, ut deo iuuante unusquisque dux seu eorum officia, secundum quod notitia subter adnexa detinet, emolumenta sua ex tributis Africanae prouinciae ex kalendis Septembribus instantis felicissimae tertiae decimae indictionis percipiant.
19Et est notitia: deo uolente debent delegari ducibus et eorum officiis in Africa constitutis pro annonis et capitu per singulos annos praebendis ita:
20Viro clarissimo duci Tripolitanae prouinciae et hominibus eius annonae CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.
21Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS diuiduntur sic:
22Adsessori uno annonae VIII capita IIII. primicerio uno annonae V capita II. numerario uno annonae IIII capita II. ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonae XIIII, et ad capitum is, fiunt capita VI. centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonae XV, et ad capitum I, fiunt capita VI. biarchis octo ad annonas II, fiunt annonae XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII. circitoribus nouem ad annonas II, fiunt annonae XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII. semissaliis undecim ad annonam IS, fiunt annonae XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.
23Item uiro clarissimo duci Byzacenae prouinciae et hominibus eius annonae CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.
24Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. diuiduntur sic:
25Adsessori uno annonae VIII capita IIII. primicerio uno annonae V capita II. numerario uno annonae IIII capita II. ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonae XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI. centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonae XV, et ad capitum I, fiunt capita VI. biarchis octo ad annonas II, fiunt annonae XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII. circitoribus nouem ad annonas II, fiunt annonae XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII. semissaliis undecim ad annonam IS, fiunt annonae XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.
26Item uiro clarissimo duci Numidiae prouinciae et hominibus eius annonae CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.
27Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. diuiduntur sic:
28Adsessori uno annonae VIII capita IIII. primicerio uno annonae V capita II. numerario uno annonae IIII capita II. ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonae XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI. centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonae XV, et ad capitum I, fiunt capita VI. biarchis octo ad annonas II, fiunt annonae XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII. circitoribus nouem ad annonas II, fiunt annonae XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII. semissaliis undecim ad annonas IS, fiunt annonae XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.
29Item uiro clarissimo duci Mauritaniae prouinciae et hominibus eius annonae CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.
30Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. diuiduntur sic:
31Adsessori uno annonae VIII capita IIII. primicerio uno annonae V capita II. numerario uno annonae IIII capita II. ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonae XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI. centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonae XV, et ad capitum I, fiunt capita VI. biarchis octo ad annonas II, fiunt annonae XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII. circitoribus nouem ad annonas II, fiunt annonae XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII. semissaliis undecim ad annonas IS, fiunt annonae XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.
32Item uiro clarissimo duci Sardiniae insulae et hominibus eius annonae CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.
33Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. diuiduntur sic:
34Adsessori uno annonae VIII capita IIII. primicerio uno annonae V capita II. numerario uno annonae IIII capita II. ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonae XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI. centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonae XV, et ad capitum I, fiunt capita VI. biarchis octo ad annonas II, fiunt annonae XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII. circitoribus nouem ad annonas II, fiunt annonae XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII. semissaliis undecim ad annonas IS, fiunt annonae XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.
35Item notitia consuetudinum, quas in sacro laterculo et in praetorio amplissimae praefecturae per Africam, iam in officio magistri militum pro tempore dux praebere oportet uniuscuiusque limitis sic: in sacro laterculo solidi VI: in officio magisteriae militum potestatis pro insinuandis administrationis suae diuinis nostrae serenitatis affatibus solidi XII: in officio amplissimae praefecturae per Africam pro insinuandis eiusdem chartis solidi XII.
36Gloria itaque tua, quae per hanc pragmaticam sanctionem nostra statuit aeternitas, effectui mancipari obseruarique praecipiat.
Emissa lex idibus Aprilibus Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. IIII et Paulino uc. conss.