C. 1.29DE OFFICIO MAGISTRI MILITUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Eusignium pp.
pr.Viri illustres comites et magistri peditum et equitum in prouinciales nullam penitus habeant potestatem, nec amplissima praefectura in militares uiros.
2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. ad Hypatium magistrum militum per Orientem.
pr.Apparitores statutos officii tui ad aliud iudicium trahi minime oportebit. sciat igitur illustris magnificentia tua sub te, siue ciuiliter siue criminaliter appetantur, eos litigare debere.
D. id. Dec. Constantinopoli Constantio et Constante conss.
3 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.
pr.Eos, qui ultra statutos in officio magisteriae per Orientem potestatis militant, ciuilium quoque iudicum sententiis super quolibet negotio subiacere: ipsis quin etiam statutis in tributariis collationibus ciuilium quoque iudicum dispositionibus procul dubio parituris.
4 · Imp. Anastasius A. Iohanni magistro militum per Illyricum.
pr.Milites de locis, in quibus consistunt, ad alia loca sine speciali nostrae serenitatis auctoritate nullatenus transferri praecipimus, nec eorum expensae in locis, in quibus consistunt, minuantur. sed si forte quaedam urguens et necessaria causa emerserit, utilitati ac securitati publicae tam amplissimam praetorianam praefecturam quam tuam sedem sine ulla procrastinatione prospicere protinus oportet et suggestiones ad nostras aures destinare, indicantes tam loca, de quibus milites transferendi sunt, quam ea, ad quae peruenire eos oportet, nominaque fortissimorum numerorum, in quibus idem milites referuntur, nec non quantitatem annonarum et ante omnia causam, ob quam idem milites transferendi sunt, ut post talem suggestionem a nostra auctoritate competentia procedant.
5 · Imp. Iustinianus A. Zetae uiro illustri magistro militum per Armeniam et Pontum Polemoniacum et gentes.
pr.Cum propitia diuinitate Romanum nobis sit delatum imperium, sollicita cura cauta diligentia pertractantes perspeximus oportere etiam partibus Armeniae et Ponto Polemoniaco et gentibus proprium magistrum militum per hanc legem constituere, tuamque magnitudinem, quae nobis ex ante gestis optime commendata est, idoneam ad talem fore dignitatem confidentes elegimus certasque prouincias, id est magnam Armeniam, quae interior dicebatur, et gentes ( Anzetenam uidelicet, Ingilenam, Asthianenam, Sophenam, Sophanenam, in qua est Martyropolis, Balabitenam ) et primam et secundam Armeniam et Pontum Polemoniacum tuae curae cum suis ducibus commisimus, comite Armeniae penitus sublato, certosque subdidimus numeros, non modo quos in praesenti nouos constituimus, sed etiam de praesentalibus et Orientalibus et aliis agminibus segregatos, non tamen quantitatem eorum agminum minuentes: sed quia plures eis addidimus sine rei publicae grauamine et sine augmento sumptuum, aliquantos subtraximus, ita tamen, ut et post hanc subtractionem ampliores remanserint, quam usque ad nostra felicia fuerant tempora.