C. 1.20QUANDO LIBELLUS PRINCIPI DATUS LITIS CONTESTATIONEM FACIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Remigio praefecto Augustali.
pr.Dubium non est contestationem intellegi etiam, si nostrae fuerint tranquillitati preces oblatae, easque aduersus heredem quoque eius in quem porrectae sunt uel ab herede eius qui meruerit exerceri.
D. XII k. April. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.
2 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Temporales actiones, quae per oblationem precum et ad eas rescriptiones perpetuantur, definire necessarium esse duximus, ne quis putet ad alias etiam, quae certis taxantur temporibus, hoc pertinere. sciant igitur omnes eas tantummodo per oblationes precum et ad eas rescripta perpetuari, quae a praetore constitutae annali tempore coartatae sunt.
D. k. April. Constantinopoli Decio uc. cons.