IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.21UT LITE PENDENTE VEL POST PROVOCATIONEM AUT DEFINITIVAM SENTENTIAM NULLI LICEAT IMPERATORI SUPPLICARE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Caperio.

pr.Licet, postquam supplicasti, priusquam rescriptum impetrares, praeses prouinciae uir clarissimus pronuntiauerit, cum tamen a sententia non prouocaueris, rescriptum, quod postea secutum esse suggeris, ad retrahenda quae decreto terminata sunt non patrocinatur.

D. k. Mart. Lupo et Maximo conss.

2 · Imp. Constantinus A. Petronio Probiano suo salutem.

pr.Supplicare causa pendente non licet, nisi uel actorum uel pronuntiationis editio denegetur. qui autem terminatam rescripto uel consultatione quaestionem exquisito suffragio refricare conabitur, in omnem litis aestimationem aduersario suo protinus condemnetur: omni uenia deneganda, si quis contra haec supplicare temptauerit.

D. id. Aug. Arelato. pp. id. Oct. Theueste Sabino et Rufino conss.

3 · Idem A. ad uniuersos prouinciales.

pr.Qui licitam prouocationem omiserit, perpetuo silere debebit nec a nobis impudens petere per supplicationem auxilium. quod si fecerit, desiderio suo carebit et ignominiae poena notabitur.

D. k. Aug. pp. k. Sept. Constantinopoli Basso et Ablabio conss.