C. 1.19DE PRECIBUS IMPERATORI OFFERENDIS ET DE QUIBUS REBUS SUPPLICARE LICEAT VEL NON
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Firminae.
pr.Licet seruilis condicio deferendae precis facile capax non sit, tamen admissi sceleris atrocitas et laudabilis fidei exemplum super uindicanda caede domini tui hortamento fuit, ut praefecto praetorio iuxta adnotationis nostrae decretum demandaremus ( quem adire cura ), ut auditis his, quae in libello contulisti, et reos inuestigare et seuerissimam uindictam iuxta legum censuram exigere curet.
D. VIII id. Oct. Diocletiano IIII et Maximiano III AA. conss.
2 · Imp. Constantinus A. Seuero pu.
pr.Quotiens rescripto nostro moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur. quod autem totius negotii cognitionem tollit et uires principalis negotii exhaurit, sine graui partis alterius dispendio conuelli non potest. nec praescriptionis igitur peremptoriae relaxatio petatur.
D. X k. Iun. Nicaeae Paulino et Iuliano conss.
3 · Idem A. ad populum.
pr.Nec damnosa fisco nec iuri contraria postulari oportet.
PP. VIII k. Oct. Romae Constantino A. VIII et Constantino C. IIII conss.
4 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Floro pp.
pr.Uniuersa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus promulgantur, non aliter ualeant, nisi fideiussio idonea super solutione debiti praebeatur.
D. VIII k. Mart. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.
5 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Volusianum pp.
pr.Si quis aduersus praefectorum praetorio sententias duxerit supplicandum uictusque fuerit denuo, nullam habebit licentiam iterum super eadem causa supplicandi.
D. XV k. Oct. Romae Valentiniano et Valente AA. conss.
6 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Isidoro pu.
pr.Uniuersis simul hanc obseruantiam remittimus, ut, a quocumque liberae condicionis constituto uel seruo supplicante impetratum fuerit rescriptum, minime requiratur, per quem preces oblatae sunt.
D. II non. Sept. Constantinopoli Varane cons.
7 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum.
pr.Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus praecipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non laedat alium et prosit petenti uel crimen supplicanti indulgeat.
D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.
8 · Idem AA. Florentio pp.
pr.Instrumentorum exempla non prosit precibus adiunxisse, sed necesse sit eorum in supplicatione uim exprimi, ut responsuro principi uera precatio rem aperiat cognoscendam, solis, cum necessitas exegerit, uerbis precibus inserendis, quorum de sensu inter partes ita dubitari contigerit, ut etiam merito nostrum expectetur iudicium.
D. VI k. April. Constantinopoli Florentio et Dionysio conss.