IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.18DE IURIS ET FACTI IGNORANTIA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Maximo militi.

pr.Quamuis, cum causam tuam ageres, ignorantia iuris propter simplicitatem armatae militiae allegationes competentes omiseris, tamen si nondum satisfecisti, permitto tibi, si coeperis ex sententia conueniri, defensionibus tuis uti.

D. VII k. Mai. duobus Aspris conss.

2 · Idem A.) Sextio Iuuenali.

pr.Cum ignorantia iuris excusari facile non possis, si maior annis hereditati matris tuae renuntiasti, sera prece subueniri tibi desideras.

PP. XV k. Nou. Arriano et Papo conss.

3 · Imp. Philippus A. Marcellae.

pr.Si emancipata a patre intra annum bonorum possessionem petere cessasti, praetendere iuris ignorantiam nullis rationibus potes.

PP. XVI k. Iul. Peregrino et Aemiliano conss.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Iulianae.

pr.Si post diuisionem factam testamenti uitium in lucem emerserit, ex his, quae per ignorantiam confecta sunt, praeiudicium tibi non comparabitur. ostende igitur apud correctorem uirum clarissimum amicum nostrum testamentum uel fide ueri deficere uel iuris ratione stare non posse, ut infirmata scriptura, quae testamenti uice prolata est, solidam successionem obtineas.

D. VIII id. Iul. Diocletiano IIII et Maximiano III AA. conss.

5 · Idem AA. et Constantius et Maximianus nobilissimi CC. Martiali.

pr.Cum falsa demonstratione mutari substantia ueritatis minime possit, respondendo id quod paternum erat ex maternis esse bonis nihil egisti.

D. prid. k. Ian. Diocletiano V et Maximiano IIII AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Tauro et Pollioni.

pr.Si non transactionis causa, sed indebitam errore facti olei materiam uos archantico stipulanti dare spopondisse rector animaduerterit prouinciae, reddito quod debetis residui liberationem condicentes audiet.

D. V k. Mai. CC. conss.

7 · Idem AA. et CC. Zoe.

pr.Error facti necdum negotio finito nemini nocet: nam causa decisa uelamento tali non instauratur.

D. VI non. Iul. CC. conss.

8 · Idem AA. et CC. Dionysiae.

pr.Cum testamentum nullo iure constiterit, ex eius, quae ab intestato successit, professione sola uelut ex testamento liberos per errorem profitentis orcini uel proprii liberti, si non ipsius accessit iudicium, cum errantis uoluntas nulla sit, effici non potuerint.

D. V k. Sept. CC. conss.

9 · Idem AA. et CC. Gaio et Anthemio.

pr.Non idcirco minus, quod a uobis uelut a liberis debitam accepisse pecuniam Samus dicitur, cum nullus sit errantis consensus, mouere status quaestionem prohibentur eius heredes.

D. VI id. Dec. CC. conss.

10 · Idem AA. et CC. Amphiae.

pr.Cum quis ius ignorans indebitam pecuniam persoluerit, cessat repetitio. per ignorantiam enim facti tantum repetitionem indebiti soluti competere tibi notum est.

D. V k. Ian. CC. conss.

11 · Imp. Constantinus A. Valeriano uicario.

pr.Quamuis in lucro nec feminis ius ignorantibus subueniri soleat, tamen contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere retro principum statuta declarant.

D. IIII k. Mai. Gallicano et Symmacho conss.

12 · Impp. Valentinianus et Theodosius AA. Flauiano pp. Illyrici et Italiae.

pr.Constitutiones principum nec ignorare quemquam nec dissimulare permittimus.

D. VI k. Iun. Vincentiae Tatiano et Symmacho conss.

13 · Impp. Leo et Anthemius AA. Erythrio pp.

pr.Ne passim liceat mulieribus omnes suos contractus retractare in his, quae praetermiserint uel ignorauerint, statuimus, si per ignorantiam iuris damnum aliquod circa ius uel substantiam suam patiantur, in his tantum casibus, in quibus praeteritarum legum auctoritas eis suffragatur, subueniri.

D. k. Iul. Marciano cons.