C. 1.17DE VETERI IURE ENUCLEANDO ET AUCTORITATE IURIS PRUDENTIUM QUI IN DIGESTIS REFERUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Triboniano uiro eminentissimo quaestori sacri palatii.
pr.Deo auctore nostrum gubernantes imperium, quod nobis a caelesti maiestate traditum est, et bella feliciter peragimus et pacem decoramus et statum rei publicae sustentamus: et ita nostros animos ad dei omnipotentis erigimus adiutorium, ut neque armis confidamus neque nostris militibus neque bellorum ducibus uel nostro ingenio, sed omnem spem ad solam referamus summae prouidentiam trinitatis: unde et mundi totius elementa processerunt et eorum dispositio in orbem terrarum producta est.
1Cum itaque nihil tam studiosum in omnibus rebus inuenitur quam legum auctoritas, quae et diuinas et humanas res bene disponit et omnem iniquitatem expellit, repperimus autem omnem legum tramitem, qui ab urbe condita et Romuleis descendit temporibus, ita esse confusum, ut in infinitum extendatur et nullius humanae naturae capacitate concludatur: primum nobis fuit studium a sacratissimis retro principibus initium sumere et eorum constitutiones emendare et uiae dilucidae tradere, quatenus in unum codicem congregatae et omni superuacua similitudine et iniquissima discordia absolutae uniuersis hominibus promptum suae sinceritatis praebeant praesidium.
2Hocque opere consummato et in uno uolumine nostro nomine praefulgente coadunato, cum ex paucis et tenuioribus releuati ad summam et plenissimam iuris emendationem peruenire properaremus et omnem Romanam sanctionem et colligere et emendare et tot auctorum dispersa uolumina uno codice indita ostendere, quod nemo alius neque sperare neque optare ausus est, res quidem nobis difficillima, immo magis impossibilis uidebatur. sed manibus ad caelum erectis et aeterno auxilio inuocato eam quoque curam nostris reposuimus animis, deo freti, qui et res penitus desperatas donare et consummare suae uirtutis magnitudine potest.
3Et ad tuae sinceritatis optimum respeximus ministerium tibique primo et hoc opus commisimus, ingenii tui documentis ex nostri codicis ordinatione acceptis, et iussimus quos probaueris tam ex facundissimis antecessoribus quam ex uiris disertissimis togatis fori amplissimae sedis ad sociandum laborem eligere. his itaque collectis et in nostrum palatium introductis nobisque tuo testimonio placitis totam rem faciendam permisimus, ita tamen, ut tui uigilantissimi animi gubernatione res omnis celebretur.
4Iubemus igitur uobis antiquorum prudentium, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuerunt, libros ad ius Romanum pertinentes et legere et elimare, ut ex his omnis materia colligatur, nulla secundum quod possibile est neque similitudine neque discordia derelicta, sed ex his hoc colligi, quod unum pro omnibus sufficiat. quia autem et alii libros ad ius pertinentes scripserunt, quorum scripturae a nullis auctoribus receptae nec usitatae sunt, neque nos eorum uolumina nostram inquietare dignamur sanctionem.
5Cumque haec materia summa numinis liberalitate collecta fuerit, oportet eam pulcherrimo opere extruere et quasi proprium et sanctissimum templum iustitiae consecrare et in libros quinquaginta et certos titulos totum ius digerere tam secundum nostri constitutionum codicis quam edicti perpetui imitationem, prout hoc uobis commodius esse patuerit, ut nihil extra memoratam consummationem possit esse derelictum, sed his quinquaginta libris totum ius antiquum, per millesimum et quadringentesimum paene annum confusum et a nobis purgatum, quasi quodam muro uallatum nihil extra se habeat: omnibus auctoribus iuris aequa dignitate pollentibus et nemini quadam praerogatiua seruanda, quia non omnes in omnia, sed certi per certa uel meliores uel deteriores inueniuntur.
6Sed neque ex multitudine auctorum quod melius et aequius est iudicatote, cum possit unius forsitan et deterioris sententia et multos et maiores in aliqua parte superare. et ideo ea, quae antea in notis Aemilii Papiniani ex Ulpiano et Paulo nec non Marciano adscripta sunt, quae antea nullam uim obtinebant partim propter honorem splendidissimi Papiniani, non statim respuere, sed, si quid ex his ad repletionem summi ingenii Papiniani laborum uel interpretationem necessarium esse perspexeritis, et hoc ponere legis uicem obtinens non moremini: ut omnes qui relati fuerint in hunc codicem prudentissimi uiri habeant auctoritatem tam, quasi et eorum studia ex principalibus constitutionibus profecta et a nostro diuino fuerint ore profusa. omnia enim merito nostra facimus, quia ex nobis omnis eis impertietur auctoritas. nam qui non subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus inuenit.
7Sed et hoc studiosum uobis esse uolumus, ut, si quid in ueteribus non bene positum libris inueniatis uel aliquod superfluum uel minus perfectum, superuacua similitudine semota et quod imperfectum est repleatis et omne opus moderatum et quam pulcherrimum ostendatis. hoc etiam nihilo minus obseruando, ut, si aliquid in ueteribus legibus uel constitutionibus, quas antiqui in suis libris posuerunt, non recte scriptum inueniatis, et hoc reformetis et ordini moderato tradatis: ut hoc uideatur esse uerum et optimum et quasi ab initio scriptum, quod a uobis electum et ibi positum fuerit, et nemo ex comparatione ueteris uoluminis quasi uitiosam scripturam arguere audeat. cum enim lege antiqua, quae regia nuncupabatur, omne ius omnisque potestas populi Romani in imperatoriam translata sunt potestatem, nos uero sanctionem omnem non diuidimus in alias et alias conditorum partes, sed totam nostram esse uolumus, quid possit antiquitas nostris legibus abrogare? et in tantum uolumus eadem omnia, cum reposita sunt, obtinere, ut si aliter fuerant apud ueteres conscripta, in contrarium autem in compositione inueniantur, nullum crimen scripturae imputetur, sed nostrae electioni hoc adscribatur.
8Nulla itaque in omnibus praedicti codicis membris antinomia ( sic enim a uetustate Graeco uocabulo nuncupatur ) aliquem sibi uindicet locum, sed sit una concordia, una consequentia, aduersario nemine constituto.
9Sed et similitudinem ( secundum quod dictum est ) ab huiusmodi consummatione uolumus exulare: et ea, quae sacratissimis constitutionibus quas in codicem nostrum redegimus cauta sunt, iterum poni ex ueteri iure non concedimus, cum diualium constitutionum sanctio sufficit ad eorum auctoritatem: nisi forte uel propter diuisionem uel propter repletionem uel propter pleniorem indaginem hoc contigerit: et hoc tamen perraro, ne ex continuatione huiusmodi lapsus oriatur aliquid in tali prato spinosum.
10Sed et si quae leges in ueteribus libris positae iam in desuetudinem abierunt, nullo modo uobis easdem ponere permittimus, cum haec tantummodo obtinere uolumus, quae uel iudiciorum frequentissimus ordo exercuit uel longa consuetudo huius almae urbis comprobauit, secundum Saluii Iuliani scripturam, quae indicat debere omnes ciuitates consuetudinem Romae sequi, quae caput est orbis terrarum, non ipsam alias ciuitates. Romam autem intellegendum est non solum ueterem, sed etiam regiam nostram, quae deo propitio cum melioribus condita est auguriis.
11Ideoque iubemus duobus istis codicibus omnia gubernari, uno constitutionum, altero iuris enucleati et in futuro codice componendi: uel si quid aliud a nobis fuerit promulgatum institutionum uicem obtinens, ut rudis animus studiosi simplicibus enutritus facilius ad altioris prudentiae redigatur scientiam.
12Nostram autem consummationem, quae a uobis deo adnuente componetur, digestorum uel pandectarum nomen habere sancimus, nullis iuris peritis in posterum audentibus commentarios illi applicare et uerbositate sua supra dicti codicis compendium confundere: quemadmodum et in antiquioribus temporibus factum est, cum per contrarias interpretantium sententias totum ius paene conturbatum est sed sufficiat per indices tantummodo et titulorum subtilitatem quae paratitla nuncupantur quaedam admonitoria eius facere, nullo ex interpretatione eorum uitio oriundo.
13Ne autem per scripturam aliqua fiat in posterum dubitatio, iubemus non per siglorum captiones et compendiosa aenigmata, quae multas per se et per suum uitium antinomias induxerunt, eiusdem codicis textum conscribi: etiam si numerus librorum significatur aut aliud quicquam: nec haec etenim per specialia sigla numerorum manifestari, sed per litterarum consequentiam explanari concedimus.
14Haec omnia igitur deo placido facere tua prudentia una cum aliis facundissimis uiris studeat et tam subtili quam celerrimo fini tradere, ut codex consummatus et in quinquaginta libros digestus nobis offeratur in maximam et aeternam rei memoriam deique omnipotentis prouidentiae argumentum nostrique imperii uestrique ministerii gloriam.
Data octauo decimo kalendas Ianuarias Constantinopoli Lampadio et Oreste uiris clarissimis consulibus.
2 · Imp. Caesar Flauius Iustinianus A. ad senatum et omnes populos.
pr.Tanta circa nos diuinae humanitatis est prouidentia, ut semper aeternis liberalitatibus nos sustentare dignetur. post bella enim Parthica aeterna pace sopita postque Vandalicam gentem ereptam et Carthaginem, immo magis omnem Libyam Romano imperio iterum sociatam et leges antiquas iam senio praegrauatas per nostram uigilantiam praebuit in nouam pulchritudinem et moderatum peruenire compendium: quod nemo ante nostrum imperium umquam sperauit neque humano ingenio possibile esse penitus existimauit. erat enim mirabile Romanam sanctionem ab urbe condita usque ad nostri imperii tempora, quae paene in mille et quadringentos annos concurrunt, intestinis proeliis uacillantem hocque et in imperiales constitutiones extendentem in unam reducere consonantiam, ut nihil neque contrarium neque idem neque simile in ea inueniatur et ne geminae leges pro rebus singulis positae usquam appareant. namque hoc caelestis quidem prouidentiae peculiare fuit, humanae uero imbecillitati nullo modo possibile. nos itaque more solito ad immortalitatis respeximus praesidium et summo numine inuocato deum auctorem et totius operis praesulem fieri optauimus et omne studium Triboniano uiro excelso magistro officiorum et ex quaestore sacri nostri palatii et ex consule credidimus eique omne ministerium huiuscemodi ordinationis imposuimus, ut ipse una cum aliis illustribus et prudentissimis uiris nostrum desiderium adimpleret. nostra quoque maiestas semper inuestigando et perscrutando ea quae ab his componebantur, quidquid dubium et incertum inueniebatur, hoc numine caelesti erecta emendabat et in competentem formam redigebat. omnia igitur confecta sunt domino et deo nostro Ihesu Christo possibilitatem tam nobis quam nostris in hoc satellitibus praestante.
1Et principales quidem constitutiones duodecim libris digestas iam ante in codicem nostro nomine praefulgentem contulimus. postea uero maximum opus adgredientes ipsa uetustatis studiosissima opera iam paene confusa et dissoluta eidem uiro excelso permisimus tam colligere quam certo moderamini tradere. sed cum omnia percontabamur, a praefato uiro excelso suggestum est duo paene milia librorum esse conscripta et plus quam tricies centena milia uersuum a ueteribus effusa, quae necesse esset omnia et legere et perscrutari et ex his si quid optimum fuisset eligere. quod caelesti fulgore et summae trinitatis fauore confectum est secundum nostra mandata, quae ab initio ad memoratum uirum excelsum fecimus, et in quinquaginta libros omne quod utilissimum erat collectum est et omnes ambiguitates decisae nullo seditioso relicto. nomenque libris imposuimus digestorum seu pandectarum, quia omnes disputationes et decisiones in se habent legitimas et quod undique fuit collectum, hoc in sinus suos receperunt, in centum quinquaginta paene milia uersuum totum opus consummantes. et in septem partes eos digessimus, non perperam neque sine ratione, sed in numerorum naturam et artem respicientes et consentaneam eis diuisionem partium conficientes.
2Igitur prima quidem pars totius contextus, quae graeco uocabulo πρῶτα nuncupatur, in quattuor libros seposita est.
3Secundus autem articulus septem libros habet, qui de iudiciis appellantur.
4In tertia uero congregatione omnia quae de rebus nominantur contulimus, octo libris eis deputatis.
5Quartus autem locus, qui et totius compositionis quasi quidam inuenitur umbilicus, octo libros suscepit. in quibus omnia quae ad hypothecam pertinent reposita sunt, ut non a pignoraticia actione in libris de rebus posita multum distarent: alio libro eodem inserto uolumine, qui aedilicium edictum et redhibitoriam actionem et duplae stipulationem, quae de euictionibus proposita est, continet. quia haec omnia titulis emptionum et uenditionum consentanea sunt et praedictae actiones quasi pedisequae illarum ab initio processerunt, in uetustioris quidem edicti ordinatione in loca deuia et multo distantia deuagantes, per nostram autem prouidentiam his congregatae, cum oportuerat ea quae de eodem paene loquuntur in confinio ponere. alius itaque liber post duo primos nobis excogitatus est de usuris et traiecticiis pecuniis et de instrumentis et testibus et probationibus nec non praesumptionibus. et memorati tres singulares libri iuxta compositionem de rebus positi sunt. post hos si qua de sponsalibus uel nuptiis uel dotibus legibus dicta sunt reposuimus, tribus librorum uoluminibus ea concludentes. de tutelis autem et curationibus geminos libros conscripsimus. et memoratam ordinationem octo librorum mediam totius operis reposuimus, omnia undique tam utilissima quam pulcherrima iura continentem.
6Quintus autem exoritur nobis digestorum articulus, in quo de testamentis et codicillis tam priuatorum quam militum omne, quidquid antiquis dictum est, inueniat quis depositum: qui de testamentis appellatur. de legatis autem et fideicommissis quinque librorum numerus adgregatus est.
6aCumque nihil tam peculiare fuerat, quam ut legatis quidem legis Falcidiae narratio, fideicommissis autem senatus consulti Trebelliani, singulis libris utrique eorum applicatis tota pars quinta in nouem libros coadunata est. solum autem senatus consultum Trebellianum ponendum esse existimauimus: captiosas etenim et ipsis ueteribus odiosas Pegasiani senatus consulti ambages et utriusque senatus consulti ad se tam superuacuas quam scrupulosas diuersitates respuentes totum ius super his positum Trebelliano senatus consulto adiudicauimus.
6bSed in his nihil de caducis a nobis memoratum est, ne causa, quae in rebus non prospere gestis et tristibus temporibus Romanis increbuit calamitatibus, bello coalescens ciuili, nostris remaneat temporibus, quae fauor caelestis et pacis uigore firmauit et super omnes gentes in bellicis uictoriis posuit, ne luctuosum monumentum laeta saecula inumbrare concedatur.
7Sexta deinde pars digestorum exoritur, in quibus omnes bonorum possessiones positae sunt, quae ad ingenuos, quae ad libertinos respiciunt: ut et ius omne, quod de gradibus et affinitatibus descendit, legitimaeque hereditates et omnis ab intestato successio et Tertullianum et Orfitianum senatus consultum, ex quibus matres et filii inuicem sibi heredes existunt, in geminos libros contulimus, bonorum possessionis multitudinem in compendiosum et manifestissimum ordinem concludentes.
7aPost haec ea, quae de operis noui nuntiationibus damnique infecti et pro aedificiis dirutis et eorum insidiis et quae de aqua pluuia arcenda ueteribus auctoribus placita sunt, nec non de publicanis et donationibus tam inter uiuos quam mortis causa conficiendis cauta legibus inuenimus, in librum singularem deduximus.
7bDe manumissionibus autem et de liberali causa alius liber respondit:
7cQuemadmodum et de adquisitione tam dominii quam possessionis et titulis qui eam inducunt multae et uariae lectiones uni sunt insertae uolumini:
7dAlio libro deputato his, qui iudicati uel in iure confessi sunt, et de bonorum detentionibus et uenditionibus et ut ne quid in fraudem creditorum fiat.
7ePostque haec omnia interdicta glomerata sunt: et deinceps exceptiones et de temporum prolixitatibus et de obligationibus et actionibus liber iterum singularis extenditur: ut praefata sexta pars totius digestorum uoluminis octo libris definiatur.
8Septimus autem et nouissimus articulus digestorum sex libris formatus est. quo de stipulationibus seu uerborum obligationibus et fideiussoribus et mandatoribus, nec non nouationibus et solutionibus et acceptilationibus et de praetoriis stipulationibus omne quod ius inuenitur gemino uolumine inscriptum est, quod in libris antiquis nec numerari possibile fuit.
8aEt post hoc duo terribiles libri positi sunt pro delictis priuatis et extraordinariis nec non publicis criminibus, qui omnem continent seueritatem poenarumque atrocitatem. quibus permixta sunt et ea quae de audacibus hominibus cauta sunt, qui se celare conantur et contumaces existunt: et de poenis, quae condemnatis infliguntur uel conceduntur, nec non de eorum substantiis.
8bLiber autem singularis pro appellationibus nobis excogitatus est contra sententias tam ciuiles quam criminales causas finientes.
8cCetera autem omnia, quae ad municipales uel de decurionibus et muneribus uel publicis operibus uel nundinis et pollicitationibus ac diuersis cognitionibus et censibus uel significatione uerborum ueteribus inuenta sunt quaeque regulariter definita, in se recepit quinquagesimus, totius consummationis perfectus.
9Quae omnia confecta sunt per uirum excelsum nec non prudentissimum magistrum ex quaestore et ex consule Tribonianum, qui similiter eloquentiae et legitimae scientiae artibus decoratus et in ipsis rerum experimentis emicuit nihilque maius nec carius nostris umquam iussionibus duxit: nec non per alios uiros magnificos et studiosissimos perfecta sunt, id est Constantinum uirum illustrem comitem sacrarum largitionum et magistrum scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, qui semper nobis ex bona opinione et gloria sese commendauit: nec non Theophilum uirum illustrem magistrum iurisque peritum in hac splendidissima ciuitate laudabiliter optimam legum gubernationem extendentem:et Dorotheum uirum illustrem et facundissimum quaestorium, quem in Berytiensium splendidissima ciuitate leges discipulis tradentem propter eius optimam opinionem et gloriam ad nos deduximus participemque huius operis fecimus: sed et Anatolium uirum illustrem magistrum, qui et ipse apud Berytienses iuris interpres constitutus ad hoc opus adlectus est, uir ab antiqua stirpe legitima procedens, cum et pater eius Leontius et auus Eudoxius post Patricium inclutae recordationis quaestorium et antecessorem et Leontium uirum gloriosissimum praefectorium et consularem atque patricium filium eius optimam sui memoriam in legibus reliquerunt: nec non Cratinum uirum illustrem et comitem sacrarum largitionum et optimum antecessorem huius almae urbis constitutum: qui omnes ad praedictum opus electi sunt una cum Stephano, Mena, Prosdocio, Eutolmio, Timotheo, Leonide, Leontio, Platone, Iacobo, Constantino, Iohanne,uiris prudentissimis, qui patroni quidem sunt causarum apud maximam sedem praefecturae, quae orientalibus praetoriis praesidet, omne autem suae uirtutis testimonium undique accipientes et a nobis ad tanti operis consummationem electi sunt. et cum omnes in unum conuenerunt gubernatione Triboniani uiri excelsi, ut tantum opus nobis auctoribus possint conficere, deo propitio in quinquaginta libros opus consummatum est.
10Tanta autem nobis antiquitati habita est reuerentia, ut nomina prudentium taciturnitati tradere nullo patiamur modo: sed unusquisque eorum, qui auctor legis fuit, nostris digestis inscriptus est: hoc tantummodo a nobis effecto, ut, si quid in legibus eorum uel superuacuum uel imperfectum aut minus idoneum uisum est, uel adiectionem uel deminutionem necessariam accipiat et rectissimis tradatur regulis. et ex multis similibus uel contrariis quod rectius habere apparebat, hoc pro aliis omnibus positum est unaque omnibus auctoritate indulta, ut quidquid ibi scriptum est, hoc nostrum appareat et ex nostra uoluntate compositum: nemine audente comparare ea quae antiquitas habebat his quae nostra auctoritas introduxit, quia multa et maxima sunt, quae propter utilitatem rerum transformata sunt. adeo ut et si principalis constitutio fuerat in ueteribus libris relata, neque ei pepercimus, sed et hanc corrigendam esse putauimus et in melius restaurandam. nominibus etenim ueteribus relictis, quidquid legum ueritati decorum et necessarium fuerat, hoc nostris emendationibus seruauimus. et propter hanc causam et si quid inter eos dubitabatur, hoc iam in tutissimam peruenit quietem, nullo titubante relicto.
11Sed cum prospeximus, quod ad portandam tantae sapientiae molem non sunt idonei homines rudes et qui in primis legum uestibulis stantes intrare ad arcana eorum properant, et aliam mediocrem eruditionem praeparandam esse censuimus, ut sub ea colorati et quasi primitiis omnium imbuti possint ad penetralia eorum intrare et formam legum pulcherrimam non coniuentibus oculis accipere. et ideo Triboniano uiro excelso, qui ad totius operis gubernationem electus est, nec non Theophilo et Dorotheo uiris illustribus et facundissimis antecessoribus accersitis mandauimus, quatenus libris, quos ueteres composuerunt, qui prima legum argumenta continebant et institutiones uocabantur, separatim collectis, quidquid ex his utile et aptissimum et undique sit elimatum et rebus, quae in praesenti aeuo in usu uertuntur, consentaneum inuenitur, hoc et capere studeant et quattuor libris reponere et totius eruditionis prima fundamenta atque elementa ponere, quibus iuuenes suffulti possint grauiora et perfectiora legum scita sustentare. admonuimus autem eos, ut memores etiam nostrarum fiant constitutionum, quas pro emendatione iuris promulgauimus, et in confectione institutionum etiam eadem emendatione ponere non morentur: ut sit manifestum et quid antea uacillabat et quid postea in stabilitatem redactum est. quod opus ab his perfectum ut nobis oblatum et relectum est, et prono suscepimus animo et nostris sensibus non indignum esse iudicauimus et praedictos libros constitutionum uicem habere iussimus: quod in oratione nostra, quam eisdem libris praeposuimus, apertius declaratur.
12Omni igitur Romani iuris dispositione composita et in tribus uoluminibus, id est institutionum et digestorum seu pandectarum nec non constitutionum, perfecta et in tribus annis consummata, quae ut primum separari coepit, neque in totum decennium compleri sperabatur: omnipotenti deo et hanc operam ad hominum sustentationem piis obtulimus animis uberesque gratias maximae deitati reddidimus, quae nobis praestitit et bella feliciter agere et honesta pace perpotiri et non tantum nostro, sed etiam omni aeuo tam instanti quam posteriori leges optimas ponere. omnibus itaque hominibus eandem sanctionem manifestam facere necessarium esse perspeximus, ut sit eis cognitum, quanta confusione et infinitate absoluti in quantam moderationem et legitimam ueritatem peruenerunt: legesque in posterum habeant tam directas quam compendiosas omnibusque in promptu positas et ad possidendi libros earum facilitatem idoneas: ut non mole diuitiarum expensa possint homines superuacuae legum multitudinis adipisci uolumina, sed uilissima pecunia facilis eorum comparatio pateat tam ditioribus quam tenuioribus, minimo pretio magna prudentia reparanda.
13Si quid autem in tanta legum compositione, quae ab immenso librorum numero collecta est, simile forsitan raro inueniatur, nemo hoc uituperandum existimet, sed primum quidem imbecillitati humanae, quae naturaliter inest, hoc inscribat, quia omnium habere memoriam et penitus in nullo peccare diuinitatis magis quam mortalitatis est: quod et a maioribus dictum est. deinde sciat, quod similitudo in quibusdam et his breuissimis adsumpta non inutilis est, et nec citra nostrum propositum hoc subsecutum: aut enim ita lex necessaria erat, ut diuersis titulis propter rerum cognationem applicari eam oporteat, aut, cum fuerat aliis diuersis permixta, impossibile erat eam per partes detrahi, ne totum confundatur. et in his partibus, in quibus perfectissimae uisiones expositae ueterum fuerant, quod particulatim in eas fuerat sparsum, hoc diuidere ac separare penitus erat inciuile, ne tam sensus quam aures legentium ex hoc perturbentur.
14Similique modo si quid principalibus constitutionibus cautum est, hoc in digestorum uolumine poni nullo concessimus modo, quasi constitutionum recitatione sufficiente: nisi et hoc raro ex isdem causis, quibus similitudo adsumpta est.
15Contrarium autem aliquid in hoc codice positum nullum sibi locum uindicabit nec inuenitur, si quis subtili animo diuersitatis rationes excutiet: sed est aliquid nouum inuentum uel occulte positum, quod dissonantiae querellam dissoluit et aliam naturam inducit discordiae fines effugientem.
16Sed et si quid forsitan praetermissum est, quod in tantis milibus quasi in profundo positum latitabat, et, cum idoneum fuerat poni, obscuritate inuolutum necessario derelictum est: quis hoc apprehendere recto animo possit? primo quidem propter ingenii mortalis exiguitatem: deinde propter ipsius rei uitium, quod multis inutilibus permixtum nullam sui ad eruendum praebuit copiam: deinde quod multo utilius est pauca idonea effugere, quam multis inutilibus homines praegrauari.
17Mirabile autem aliquid ex his libris emersit, quod multitudo antiqua praesente breuitate paucior inuenitur. homines etenim, qui antea lites agebant, licet multae leges fuerant positae, tamen ex paucis lites perferebant uel propter inopiam librorum, quos comparare eis impossibile erat, uel propter ipsam inscientiam, et uoluntate iudicum magis quam legitima auctoritate lites dirimebantur. in praesenti autem consummatione nostrorum digestorum e tantis leges collectae sunt uoluminibus, quorum et nomina antiquiores homines non dicimus nesciebant, sed nec umquam audiebant. quae omnia collecta sunt substantia amplissima congregata, ut egena quidem antiqua multitudo inueniatur,opulentissima autem breuitas nostra efficiatur. antiquae autem sapientiae librorum copiam maxime Tribonianus uir excellentissimus praebuit, in quibus multi fuerant et ipsis eruditissimis hominibus incogniti, quibus omnibus perlectis, quidquid ex his pulcherrimum erat, hoc semotum in optimam nostram compositionem peruenit. sed huius operis conditores non solum ea uolumina perlegerunt, ex quibus leges positae sunt, sed etiam alia multa, quae, nihil uel utile uel nouum in eis inuenientes, quod exceptum nostris digestis applicarent, optimo animo respuerunt.
18Sed quia diuinae quidem res perfectissimae sunt, humani uero iuris condicio semper in infinitum decurrit et nihil est in ea, quod stare perpetuo possit ( multas etenim formas edere natura nouas deproperat ), non desperamus quaedam postea emergi negotia, quae adhuc legum laqueis non sunt innodata. si quid igitur tale contigerit, Augustum imploretur remedium, quia ideo imperialem fortunam rebus humanis deus praeposuit, ut possit omnia quae nouiter contingunt et emendare et componere et modis et regulis competentibus tradere. et hoc non primum a nobis dictum est, sed ab antiqua descendit prosapia: cum et ipse Iulianus legum et edicti perpetui subtilissimus conditor in suis libris hoc rettulit, ut, si quid imperfectum inueniatur, ab imperiali sanctione hoc repleatur. et non ipse solus, sed et diuus Hadrianus in compositione edicti et senatus consulto, quod eam secutum est, hoc apertissime definiuit, ut, si quid in edicto positum non inueniatur, hoc ad eius regulas eiusque coniecturas et imitationes possit noua instruere auctoritas.
19Haec igitur omnia scientes, patres conscripti et omnes orbis terrarum homines, gratias quidem amplissimas agite summae diuinitati, quae uestris temporibus tam saluberrimum opus seruauit: quo enim antiquitas digna diuino non est uisa iudicio, hoc uestris temporibus indultum est. hasce itaque leges et adorate et obseruate omnibus antiquioribus quiescentibus: nemoque uestrum audeat uel comparare eas prioribus uel, si quid dissonans in utroque est, requirere, quia omne quod hic positum est hoc unicum et solum obseruari censemus. nec in iudicio nec in alio certamine, ubi leges necessariae sunt, ex aliis libris, nisi ab isdem institutionibus nostrisque digestis et constitutionibus a nobis compositis uel promulgatis aliquid uel recitare uel ostendere conetur, nisi temerator uelit falsitatis crimini subiectus una cum iudice, qui ei audientiam accommodabit, poenis grauissimis laborare.
20Ne autem incognitum uobis fiat, ex quibus ueterum libris haec consummatio ordinata est, iussimus et hoc in primordiis digestorum nostrorum inscribi, ut manifestissimum sit, ex quibus legis latoribus quibusque libris eorum et quot milibus hoc iustitiae Romanae templum aedificatum est.
20aLegis latores autem uel commentatores eos elegimus, qui digni tanto opere fuerant et quos et anteriores piissimi principes admittere non sunt indignati, omnibus uno dignitatis apice impertito nec sibi quodam aliquam praerogatiuam uindicante. cum enim constitutionum uicem et has leges obtinere censuimus quasi ex nobis promulgatas, quid amplius aut minus in quibusdam esse intellegatur, cum una dignitas, una potestas omnibus est indulta?
21Hoc autem quod et ab initio nobis uisum est, cum hoc opus fieri deo adnuente mandabamus, tempestiuum nobis uidetur et in praesenti sancire, ut nemo neque eorum, qui in praesenti iuris peritiam habent, nec qui postea fuerint audeat commentarios isdem legibus adnectere: nisi tantum si uelit eas in Graecam uocem transformare sub eodem ordine eaque consequentia, sub qua uoces Romanae positae sunt ( hoc quod Graeci κατὰ πόδα dicunt ), et si qui forsitan per titulorum subtilitatem adnotare maluerint et ea quae παράτιτλα nuncupantur componere. alias autem legum interpretationes, immo magis peruersiones eos iactare non concedimus, ne uerbositas eorum aliquid legibus nostris adferat ex confusione dedecus. quod et in antiquis edicti perpetui commentatoribus factum est, qui opus moderate confectum huc atque illuc in diuersas sententias producentes in infinitum detraxerunt, ut paene omnem Romanam sanctionem esse confusam. quos si passi non sumus, quemadmodum posteritatis admittatur uana discordia? si quid autem tale facere ausi fuerint, ipsi quidem falsitatis rei constituantur, uolumina autem eorum omnimodo corrumpentur. si quid uero, ut supra dictum est, ambiguum fuerit uisum, hoc ad imperiale culmen per iudices referatur et ex auctoritate Augusta manifestetur, cui soli concessum est leges et condere et interpretari.
22Eandem autem poenam falsitatis constituimus et aduersus eos, qui in posterum leges nostras per siglorum obscuritates ausi fuerint conscribere. omnia enim, id est et nomina prudentium et titulos et librorum numeros, per consequentias litterarum uolumus, non per sigla manifestari, ita ut, qui talem librum sibi parauerit, in quo sigla posita sunt in qualemcumque locum libri uel uoluminis, sciat inutilis se esse codicis dominum: neque enim licentiam aperimus ex tali codice in iudicium aliquid recitare, qui in quacumque sua parte siglorum habet malitiam. ipse autem librarius, qui eas inscribere ausus fuerit, non solum criminali poena secundum quod dictum est plectetur, sed etiam libri aestimationem in duplum domino reddat, si et ipse dominus ignorans talem librum uel comparauerit uel confici curauerit. quod et antea a nobis dispositum est in constitutione, quam ad legum professores dimisimus.
23Leges autem nostras, quae in his codicibus, id est institutionum seu elementorum et digestorum uel pandectarum posuimus, suum obtinere robur ex tertio nostro felicissimo sancimus consulatu, praesentis duodecimae indictionis tertio kalendas Ianuarias, in omne aeuum ualituras et una cum nostris constitutionibus pollentes et suum uigorem in iudiciis ostendentes in omnibus causis, siue quae postea emerserint siue in iudiciis adhuc pendent nec eas iudicialis uel amicalis forma compescuit. quae enim iam uel iudiciali sententia finita sunt uel amicali pacto sopita, haec resuscitari nullo uolumus modo. bene autem properauimus in tertium nostrum consulatum et has leges edere, quia maximi dei et domini nostri Ihesu Christi auxilium felicissimum eum nostrae rei publicae donauit, cum in hunc et bella Parthica abolita sunt et quieti perpetuae tradita, et tertia pars mundi nobis adcreuit ( post Europam enim et Asiam et tota Libya nostro imperio adiuncta est ) et tanto operi legum caput impositum est, omnia caelestia dona nostro tertio consulatui indulta.
24Itaque omnes iudices nostri pro sua iurisdictione easdem leges suscipiant et tam in suis iudiciis quam in hac regia urbe habeant et proponant, et praecipue uir excelsus huius almae urbis praefectus. curae autem erit tribus excelsis praefectis praetoriis tam orientalibus quam Illyricis nec non Libycis per suas auctoritates omnibus, qui suae iurisdictioni suppositi sunt, eas manifestare.
Data septimo decimo kalendas Ianuarias Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. III consule