C. 1.13DE HIS QUI IN ECCLESIIS MANUMITTUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. ad Protogenem episcopum.
pr.Iam dudum placuit, ut in ecclesia catholica libertatem domini suis famulis praestare possint, si sub adspectu plebis adsistentibus Christianorum antistitibus id faciant, ut propter facti memoriam uice actorum interponatur qualiscumque scriptura, in qua ipsi uice testium signent. unde a uobis quoque ipsis non immerito dandae et relinquendae sunt libertates, quo quis uestrum pacto uoluerit, dummodo uestrae uoluntatis euidens appareat testimonium.
D. VI id. Iun. Sabino et Rufino conss.
2 · Idem A. Osio.
pr.Qui religiosa mente in ecclesiae gremio seruulis suis meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure donasse uideantur, quo ciuitas Romana sollemnitatibus decursis dari consueuit. sed hoc dumtaxat his, qui sub adspectu antistitum dederint, placuit relaxari. clericis autem amplius concedimus, ut, cum suis famulis tribuunt libertatem, non solum in conspectu ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis concessisse dicantur, uerum etiam cum postremo iudicio dederint libertates seu quibuscumque uerbis dari praeceperint, ita ut ex die publicatae uoluntatis sine aliquo iuris teste uel interprete competat directa libertas.
D. XIIII k. Mai. Crispo II et Constantino II conss.