IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 1

C. 1.12DE HIS QUI AD ECCLESIAS CONFUGIUNT VEL IBI EXCLAMANT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Archelao praefecto Augustali.

pr.Iudaei, qui reatu aliquo uel debitis fatigati simulant se Christianae legi uelle coniungi, ut ad ecclesias confugientes euitare possint crimina uel pondera debitorum, arceantur nec ante suscipiantur, quam debita uniuersa reddiderint uel fuerint innocentia demonstrata purgati.

D. XV k. Iul. Constantinopoli Caesario et Attico conss.

2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Iouio pp.

pr.Fideli ac deuota praeceptione sancimus nemini licere ad sacrosanctas ecclesias confugientes abducere: sub hac uidelicet definitione, ut, si quisquam contra hanc legem uenire temptauerit, sciat se ad maiestatis crimen esse retinendum.

D. k. April. Rauennae Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.

3 · Αὐτοκράτορες Θεοδόσιος καὶ Οὐαλεντινιανὸς Α.Α. Ἀντιόχῳ μεγαλοπρεπεστάτῳ ἐπάρχῳ καὶ ὑπάτῳ.

pr.Ἀνεῴχθωσαν τοῖς δεδιόσιν οἱ ναοὶ τοῦ μεγάλου θεοῦ· οὐ γὰρ μόνα τὰ θεῖα θυσιαστήρια καὶ τὸ εὐκτήριον τοῦ ναοῦ τὸ τετραγώνων τοίχων περιβολῇ τειχιζόμενον εἰς ἀσφάλειαν συντελεῖν τῶν προσφευγόντων θεσπίζομεν, ἀλλ᾿, εἴ τι καὶ περαιτέρω τούτου τυγχάνει ἄχρι τῶν τελευταίων θυρῶν τῆς ἐκκλησίας, ἐλέου βωμὸν τοῖς προσφυγοῦσιν εἶναι προστάττομεν, ὥστε μεταξὺ τοῦ ναοῦ, ὃν τῷ προειρημένῳ τροπῳ περιπεφράχθαι διεγράψαμεν, καὶ τῶν πρώτων μετὰ τοὺς δημοσίους τόπους τῆς ἐκκλησίας θυρῶν τὰ παρεγκείμενα, εἴτε ἐν οἰκίαις ἢ κήποις ἢ αὐλαῖς ἢ λουτροῖς ἢ ἐν στοαῖς τυγχάνει, τοὺς εἰσδύντας πρόσφυγας καθ᾿ ὁμοιότητα τοῦ ναοῦ φυλάττειν· καὶ μηδένα τούτοις ἱεροσύλους ἐπιβάλλειν χεῖρας, ἵνα μὴ ὁ τοῦτο τολμῶν ἐν συμφοραῖς ἑαυτὸν ἰδὼν καὶ αὐτὸς ἐξαιτῶν βοήθειαν καταφύγῃ.

1Τοῦτο δὲ τῶν διαστημάτων πλάτος διὰ τοῦτο συνεχωρήσαμεν, ἵνα μή τινι τῶν προσφευγόντων ἐν τῷ τοῦ θεοῦ ναῷ ἢ ἐν τοῖς ἁγίοις θυσιαστηρίοις μένειν ἢ ἐσθίειν ἢ καθεύδειν ἢ παννυχίζειν ἐξῇ, τῶν μὲν κληρικῶν τῆς θρησκείας χάριν τοῦτο κωλυόντων, τῶν προσφύγων δὲ τῆς εὐσεβείας ἕνεκα φυλαττόντων.

1aὍπλα δὲ ἢ ἐν σιδήρῳ ἢ ἐν ἑτέρῳ εἴδει ἀμυντηρίου τοὺς προσφεύγοντας οὐδαμῶς ἔχειν ἢ ἐπιφέρεσθαι ἐντὸς τῆς ἐκκλησίας προστάττομεν, οὐ μόνον ἐκ τῶν θείων ναῶν καὶ θυσιαστηρίων, ὡς τὰ λοιπά, ταῦτα κωλύοντες, ἀλλὰ καὶ τῶν οἰκημάτων καὶ διαιτῶν καὶ κήπων καὶ λουτρῶν καὶ αὐλῶν καὶ στοῶν.

2Τοὺς τοίνυν δίχα ὅπλων τῷ ἁγίῳ οἴκῳ τοῦ θεοῦ καὶ εἰς τὸ ἅγιον θυσιαστήριον ἐν οἱῳδήποτε ἔθνει ἢ κατὰ ταύτην τὴν πόλιν προσφεύγοντας ὑπνοῦν ἐν τῷ ναῷ ἤτοι τῷ θυσιαστηρίῳ καὶ τροφῆς μεταλαμβάνειν παρὰ τῶν κληρικῶν προσήκει κωλύεσθαι ἐκτός τινος ὕβρεως, δεικνύντων τὰ διαστήματα ἐν τοῖς ἐκκλησιαστικοῖς περιβόλοις διὰ τὴν τῶν προσφύγων ἀσφάλειαν καὶ ἡσυχίαν ἀφορισθέντα καὶ διδασκόντων τιμωρίαν κεφαλικὴν κατὰ τῶν προπετῶς ἐπιόντων αὐτοῖς ὡρίσθαι. οἷς ὁ πρόσφυξ εἰ μὴ πείθει, τότε προτιμάσθω τῆς φιλανθρωπίας ἡ θρησκεία καὶ ἐκ τῶν θείων εἰς τοὺς προλεχθέντας τόπους χωριζέσθω ἡ θρασύτης.

3Τοὺς δὲ μετὰ ὅπλων τὰς ἁγίας ἐκκλησίας καταλαμβάνοντας προηγουμένως μὲν μὴ ποιεῖν τοῦτο ὑπομιμνήσκομεν· ἐὰν δὲ ἐν οἱῳδήποτε τόπῳ τῆς ἐκκλησίας ἢ ἐντὸς τοῦ ναοῦ ἢ περὶ τὸν ναὸν ἢ καὶ ἐκτὸς τούτου τυγχάνωσιν, παραχρῆμα τὰ ὅπλα αὐθεντίᾳ τοῦ ἐπισκόπου παρὰ μόνων τῶν κληρικῶν αὐστηρότερον ἀναγκαζομένους ἀποτίθεσθαι προστάττομεν, διδομένης αὐτοῖς ἐλπίδος καὶ ὅρκου, ὡς τῇ θρησκείᾳ μᾶλλον ἢ τῇ τῶν ὅπλων ἐπικουρίᾳ ὀχυρωθήσονται.

4Ἐὰν δὲ τῇ ἐκκλησιαστικῇ φωνῇ ὑπομνησθέντες μετὰ τοσαύτας καὶ τηλικαύτας παραγγελίας τὰ ὅπλα μὴ ἀποθῶνται, ἐξευμενισθείσης τῆς θρησκείας παρά τε τῆς ἡμετέρας γαληνότητος καὶ τῶν ἐπισκόπων τῷ θεῷ τῆς ἀπολογίας δοθείσης, ἐνόπλων εἰσπεμφθέντων ἀποσπασθήσονται καὶ πάσαις ταῖς συμφοραῖς ὑποβληθήσονται.

5Οὐ μὴν δίχα γνώμης ἢ κελεύσεως τοῦ ἐπισκόπου καὶ ἡμῶν τῶν τε δικαστῶν τῶν κατὰ τὴν δεῖνα πόλιν καὶ ὁπουδήποτε τυγχανόντων τὸν ὡπλισμένον ἐκ τῶν ἐκκλησιῶν χρὴ παραδίδοσθαι, ἵνα μή, πολλοῖς κατὰ τῶν ἀθλίων τοιαύτης ἀδιαφόρως ἐξουσίας δοθείσης, σύγχυσίς τις ἐκ τούτου γίνεσθαι μέλλῃ καὶ ταραχή.

D. X k. April. Constantinopoli Basso et Antiocho conss.

4 · Idem AA. Hierio pp.

pr.Si seruus cuiusquam ecclesiam altariaue armatus nullis hoc suspicantibus inopinatus inruerit, exinde protinus abstrahatur uel certe continuo domino uel ei, unde eum tam furiosa formido proripuit, indicetur eique mox abstrahendi copia non negetur.

1Sed si armorum fiducia resistendi animos insania impellente conceperit, abripiendi extrahendique eum domino, quibus potest id efficere uiribus, concedatur. quod si illum etiam confici in concertatione pugnaque contigerit, nulla erit eius noxa nec conflandae criminationis relinquetur occasio, si is, qui ex statu seruili in hostilis et homicidae condicionem transiliit, occisus sit.

D. V k. April. Constantinopoli Valerio et Aetio conss.

5 · Imp. Marcianus A. ad populum.

pr.Denuntiamus uobis omnibus, ut in sacrosanctis ecclesiis et in aliis quidem uenerabilibus locis, in quibus cum pace et quiete uota competit celebrari, abstineatis omni seditione. nemo conclamationibus utatur, nemo moueat tumultum aut impetum committat uel conuenticula collecta multitudine in qualibet parte ciuitatis uel uici uel cuiuscumque loci colligere aut celebrare conetur. nam si quis aliquid contra leges a quibusdam sibi existimet perpetrari, liceat ei adire iudicem et legitimum postulare praesidium. sciant sane omnes, quod, si quis contra huius edicti normam aut agere aliquid aut seditionem mouere temptauerit, ultimo supplicio subiacebit.

D. III id. Iul. Constantinopoli Marciano A. cons.

6 · Imp. Leo A. Erythrio pp.

pr.Praesenti lege decernimus per omnia loca ualitura ( excepta hac urbe regia, in qua nos diuinitate propitia degentes, quotiens usus exegerit, inuocati singulis causis atque personis praesentanea constituta praestamus ) nullos penitus cuiuscumque condicionis de sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei expelli aut tradi uel protrahi confugas nec pro his uenerabiles episcopos aut religiosos oeconomos exigi, quae debeantur ab eis: qui hoc moliri aut facere aut nuda saltim cogitatione atque tractatu ausi fuerint temptare, capitali et ultima supplicii animaduersione plectendi sunt. ex his ergo locis eorumque finibus, quos anteriorum legum praescripta sanxerunt, nullos expelli aut eici aliquando patimur nec in ipsis ecclesiis reuerendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut uictualium rerum aut uestis negetur aut requies.

1Sed si quidem ipsi refugae apparent publice et se in sacris locis offerunt quaerentibus conueniendos, ipsi, seruata locis reuerentia, iudicum quibus subiacent sententiis moneantur, responsum daturi, quale sibi quisque perspexerit conuenire.

2Quod si in finibus ecclesiasticis latitant, religiosus oeconomus seu defensor ecclesiae uel certe, quem his negotiis commodiorem auctoritas episcopalis elegerit, reconditam latentemque personam decenter sine ullo incommodo monitus, intra fines ecclesiae si inuenitur, praesentet.

3Cum autem monitus fuerit in publico priuatoue contractu actione ciuili, in eius sit arbitrio siue per se seu, si magis elegerit, instructo sollemniter procuratore directo in eius iudicis, cuius pulsatur sententiis, examine respondere.

4Sed si hoc facere detractat aut differt, iudiciorum legumque solitus ordo seruetur. itaque si res immobiles possidet, post edictorum sollemnia sententia iudicantis usque ad modum debiti bonorum eius siue praediorum traditio seu uenditio celebretur.

5Quod si res mobiles habet easque extra terminos occultat ecclesiae, sententia iudicantis et executoris sollicitudine perquisitae, quocumque occultantur, erutae pro aequitatis tramite modoque debiti publicis rationibus priuatisque proficiant.

6Sane si intra fines habentur ecclesiae uel apud quemlibet ex clericis absconditae siue depositae fuisse firmantur, studio et prouidentia uiri reuerentissimi oeconomi siue defensoris ecclesiae diligentia inquisitae quolibet modo ad sacrosanctam ecclesiam peruenientes proferantur, ut pari aequitatis ordine ex isdem bonis fisco uel rei publicae siue creditoribus et quibuscumque iustis petitoribus ad modum debiti consulatur.

7Sicubi depositae uel commendatae dicuntur, inquirendi tantam uolumus esse cautelam, ut, si sola suspicatione apud aliquem adserantur absconditae, de sua etiam conscientia satisfacere auctoritate uenerabilis antistitis iubeatur.

8Adicientes, quod ea, quae de principalibus personis decreuimus, etiam in fideiussorum siue mandatorum seu rerum ad eos pertinentium uel familiarium et sociorum uel participum et omnino in isdem causis obnoxiorum personis praecipimus obseruari, scilicet si ipsos quoque secum confugae intra ecclesiarum terminos habere uoluerint, ut ex eorum quoque bonis publica debita priuataque soluantur et per eos rerum ubicumque depositae sunt procedat inquisitio. et haec quidem de ingenuis liberisque personis.

9Sane si seruus aut colonus uel adscripticius, familiaris siue libertus et huiusmodi aliqua persona domestica uel condicioni subdita conquassatis rebus certis atque subtractis aut se ipsum furatus ad sacrosancta se contulerit loca, statim a religiosis oeconomis siue defensoribus, ubi primum hoc scire potuerint, per eos uidelicet ad quos pertinent, ipsis praesentibus pro ecclesiastica disciplina et qualitate commissi aut ultione competenti aut intercessione humanissima procedente, remissione ueniae et sacramenti interueniente securi ad locum statumque proprium reuertantur, rebus, quas secum habuerint, reformandis. diutius enim eos intra ecclesiam non conuenit commorari, ne patronis seu dominis per ipsorum absentiam obsequia iusta denegentur et ipsi per incommodum ecclesiae egentium et pauperum alantur expensis.

10Inter haec autem, quae sedulo ad religiosi oeconomi siue defensoris ecclesiae sollicitudinem curamque respiciunt, erit etiam illud obseruandum, ut singulorum intra ecclesias confugientium personas causasque incessanter conquirant, denique iudices uel eos, ad quos causae et personae pertinent, instantius instruant, ut aequitatis conuenientiam diligentius exsequantur.

D. prid. k. Mart. Constantinopoli Leone A. III cons.

7

pr.Ὁ ἔχων ἀγωγὴν ἢ πρᾶγμα πρός τινα μὴ θορυβείτω τὰς ἐκκλησίας δι᾿ ἑαυτοῦ ἢ δι᾿ ἑτέρου, ἀλλὰ προσίτω τοῖς ἄρχουσιν. εἰ δὲ τοῦ βασιλέως ἐπὶ ἁμαρτήμασι χρῄζει, διὰ τοῦ ἀρχιεπισκόπου αὐτὸν διδασκέτω. ὁ δὲ παρὰ ταῦτα ποιῶν σωφρονίζεται.

8

pr.Ὁσάκις ἐξ ἔθους κατὰ τὰς μεγάλας ἑορτὰς ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ ἢ καὶ ἐν ἄλλαις ἐκκλησίαις προΐεμεν, ἐπιτρέπομεν τῷ ἐνδοξοτάτῳ ἡμῶν κοιαίστωρι τὰς αἰτήσεις τῶν δεομένων δέχεσθαί τε καὶ εἰς ἡμᾶς φέρειν.

1Ὁ δὲ ταραχαῖς ἢ ἐκβοήσεσι χρώμενος κατὰ τὸν τῶν ἑορτῶν καιρὸν ἐν τῇ μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ ἢ καὶ ἐν ἄλλαις ἐκκλησίαις ἐκπεσεῖται μὲν εὐθέως τοῦ πράγματος, κἂν εὔλογον ἔχειν τι δόξειεν, ἐκβληθήσεται δὲ παρὰ τοῦ ἐπάρχου καὶ τιμωρίαις ὑποβληθήσεται.

2Δυνατὸν δὲ πρόσωπον δεδιὼς διὰ τοῦ ἀρχιεπισκόπου ἡμῖν προσίτω ἢ τῶν ἐκκλησιεκδίκων.