C. 1.14DE LEGIBUS ET CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM ET EDICTIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. Septimio Basso pu.
pr.Inter aequitatem iusque interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere.
D. III non. Dec. Sabino et Rufino conss.
2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum.
pr.Quae ex relationibus uel suggestionibus iudicantium per consultationem in commune florentissimorum sacri nostri palatii procerum auditorium introducto negotio statuimus uel quibuslibet corporibus aut legatis aut prouinciae uel ciuitati uel curiae donauimus, nec generalia iura sint, sed leges fiant his dumtaxat negotiis atque personis, pro quibus fuerint promulgata, nec ab aliquo retractentur: notam infamiae subituro eo, qui uel astute ea interpretari uoluerit uel impetrato impugnare rescripto, nec habituro fructum per subreptionem eliciti: et iudices, si dissimulauerint uel ulterius litigantem audierint uel aliquid allegandum admiserint uel sub quodam ambiguitatis colore ad nos rettulerint, triginta librarum auri condemnatione plectendi sunt.
D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.
3 · Idem AA. ad senatum.
pr.Leges ut generales ab omnibus aequabiliter in posterum obseruentur, quae uel missa ad uenerabilem coetum oratione conduntur uel inserto edicti uocabulo nuncupantur, siue eas nobis spontaneus motus ingesserit siue precatio uel relatio uel lis mota legis occasionem postulauerit. nam satis est edicti eas nuncupatione censeri uel per omnes populos iudicum programmate diuulgari uel expressius contineri, quod principes censuerunt ea, quae in certis negotiis statuta sunt similium quoque causarum fata componere.
1Sed et si generalis lex uocata est uel ad omnes iussa est pertinere, uim obtineat edicti; interlocutionibus, quas in uno negotio iudicantes protulimus uel postea proferemus, non in commune praeiudicantibus, nec his, quae specialiter quibusdam concessa sunt ciuitatibus uel prouinciis uel corporibus, ad generalitatis obseruantiam pertinentibus.
D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.
4 · Idem AA. ad Volusianum pp.
pr.Digna uox maiestate regnantis legibus alligatum se principem profiteri: adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas. et re uera maius imperio est submittere legibus principatum. et oraculo praesentis edicti quod nobis licere non patimur indicamus.
D. III. id. Iun. Rauennae Florentio et Dionysio conss.
5 · Idem AA. Florentio pp.
pr.Non dubium est in legem committere eum, qui uerba legis amplexus contra legis nititur uoluntatem: nec poenas insertas legibus euitabit, qui se contra iuris sententiam scaeua praerogatiua uerborum fraudulenter excusat. nullum enim pactum, nullam conuentionem, nullum contractum inter eos uideri uolumus subsecutum, qui contrahunt lege contrahere prohibente.
1Quod ad omnes etiam legum interpretationes tam ueteres quam nouellas trahi generaliter imperamus, ut legis latori, quod fieri non uult, tantum prohibuisse sufficiat, cetera quasi expressa ex legis liceat uoluntate colligere: hoc est ut ea quae lege fieri prohibentur, si fuerint facta, non solum inutilia, sed pro infectis etiam habeantur, licet legis lator fieri prohibuerit tantum nec specialiter dixerit inutile esse debere quod factum est. sed et si quid fuerit subsecutum ex eo uel ob id, quod interdicente lege factum est, illud quoque cassum atque inutile esse praecipimus.
2Secundum praedictam itaque regulam, quam ubique seruari factum lege prohibente censuimus, certum est nec stipulationem eiusmodi tenere nec mandatum ullius esse momenti nec sacramentum admitti.
D. VII id. April. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.
6 · Idem AA. Florentio pp.
pr.Quod fauore quorundam constitutum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum nolumus inuentum uideri.
D. k. Aug. Theodosio A. XVII et Festo conss.
7 · Idem AA. Cyro pp. et consuli designato.
pr.Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta praeterita reuocari, nisi nominatim etiam de praeterito tempore adhuc pendentibus negotiis cautum sit.
D. non. April. Constantinopoli Valentiniano A. V et Anatolio conss.
8 · Idem AA. ad senatum.
pr.Humanum esse probamus, si quid de cetero in publica uel in priuata causa emerserit necessarium, quod formam generalem et antiquis legibus non insertam exposcat, id ab omnibus antea tam proceribus nostri palatii quam gloriosissimo coetu uestro, patres conscripti, tractari et, si uniuersis tam iudicibus quam uobis placuerit, tunc allegata dictari et sic ea denuo collectis omnibus recenseri et, cum omnes consenserint, tunc demum in sacro nostri numinis consistorio recitari, ut uniuersorum consensus nostrae serenitatis auctoritate firmetur.
1Scitote igitur, patres conscripti, non aliter in posterum legem a nostra clementia promulgandam, nisi supra dicta forma fuerit obseruata. bene enim cognoscimus, quod cum uestro consilio fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri imperii et ad nostram gloriam redundare.
D. XVI k. Nou. Aetio III et Symmacho conss.
9 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. ad Palladium pp.
pr.Leges sacratissimae, quae constringunt omnium uitas, intellegi ab omnibus debent, ut uniuersi praescripto earum manifestius cognito uel inhibita declinent uel permissa sectentur. si quid uero in isdem legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri duritiamque legum nostrae humanitati incongruam emendari.
D. prid. non. April. Constantinopoli Aetio et Studio uu. cc. conss.
10 · [Αὐτοκράτορες Λέων καὶ Ἀνθέμιος ΑΑ.]
pr.Πάντες κατὰ τοὺς νόμους πολιτευέσθωσαν, κἂν εἰ τῷ θείῳ διαφέροιεν οἴκῳ.
D. VI id. Febr. Anthemio A. II cons.
11 · Impp. Leo et Zeno AA.
pr.Cum de nouo iure, quod inueterato usu non adhuc stabilitum est, dubitatio emergat, necessaria est tam suggestio iudicantis quam sententiae principalis auctoritas.
D. X k. Mai. Leone iuniore A. cons.
12 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.
pr.Si imperialis maiestas causam cognitionaliter examinauerit et partibus cominus constitutis sententiam dixerit, omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant hoc esse legem non solum illi causae, pro qua producta est, sed omnibus similibus.
1Quid enim maius, quid sanctius imperiali est maiestate? uel quis tantae superbiae fastidio tumidus est, ut regalem sensum contemnat, cum et ueteris iuris conditores constitutiones, quae ex imperiali decreto processerunt, legis uicem obtinere aperte dilucideque definiunt?
2Cum igitur et hoc in ueteribus legibus inuenimus dubitatum, si imperialis sensus legem interpretatus est, an oporteat huiusmodi regiam interpretationem obtinere, eorum quidem uanam scrupulositatem tam risimus quam corrigendam esse censuimus.
3Definimus autem omnem imperatoris legum interpretationem siue in precibus siue in iudiciis siue alio quocumque modo factam ratam et indubitatam haberi. si enim in praesenti leges condere soli imperatori concessum est, et leges interpretari solum dignum imperio esse oportet.
4Cur autem ex suggestionibus procerum, si dubitatio in litibus oriatur et sese non esse idoneos uel sufficientes ad decisionem litis illi existiment, ad nos decurritur et quare ambiguitates iudicum, quas ex legibus oriri euenit, aures accipiunt nostrae, si non a nobis interpretatio mera procedit? uel quis legum aenigmata soluere et omnibus aperire idoneus esse uidebitur nisi is, cui soli legis latorem esse concessum est?
5Explosis itaque huiusmodi ridiculosis ambiguitatibus tam conditor quam interpres legum solus imperator iuste existimabitur: nihil hac lege derogante ueteris iuris conditoribus, quia et eis hoc maiestas imperialis permisit.
Recitata septimo milliario urbis Constantinopolitanae in nouo consistorio palatii Iustiniani. D. III k. Nou. Decio uc. cons.