IusCommune
IusCommune › Textos › Novellae post Iustinianum › Collatio IV

JGR III 4.54Imp. Manuelis Comneni aurea bulla Venetis concessa. (A. 1148.)

Abrir no leitor do IusCommune →

0

pr.Et aliquis firmioribus quidem urbium munimen volens apponere secundas turres excogitavit, et custodibus custodes et muris muros apposuit, et adversariorum assultibus opposuit fortitudinem; verum etiam auri cumulum gravem propter hoc deponere non renuit, et firmitatem perfectioni tempus terere longius, aliaque plura ad urbis augmentum firmitatemque atque circumtuitionem. Nos vero, et Imperialem cum Deo circumcincti principatum, et potestatem et virtutem habentes pecuniarumque thesauros, ubi videtur et opus evocat, largius nonne donabimus amicis et servis et fidelibus et gratis, sermoneque sermonem affirmabimus, et manum dabimus ministrare stylo ad hujus firmitatem, et vallum vallo superponemus, ut olim possessum eis munimen supermuniamus atque firmemus? Et ubi hoc Imperialis mentis et voluntatis, non igitur eis ostia obşerabimus, nec auditus occludemus, sed illariusque hos respiciemus et peticionem explebimus. Quid michi sermonis vult prolixitas? Veneticis factus est quidem et ab Imperatoribus, memorabili avo Imperii mei, chrisobylus sermo, donans eis diversa dona; subsecutus vero fuerat rursus hunc et alter ab Imperatoribus, ter beato dilectissimo domino et patre Imperii michi, eadem donans et apponens, quod tunc petiverunt in redifficationem amboque certe ad Imperium eorum servitutis atque fidelitatis et ad Romaniam convente ab eis servare pure dilectionis et affectus. Necessarium ergo, ambosque eis ut habebant ipsis dictionibus presente Imperii nostri sermone nunc renovare, que velut urbem intersitam summitatibus presentis videlicet chrisobuli sermone omnino colligemus et circummuniamus. Habet vero chrysobylus sermo memorabilis Imperatoris domini, domini et patris Imperi michi, sic: Solet multociens antiquior fides atque benivolentia posteriorem malivolentiam contegere ac delere, victis dominis et amicis memoria prioris subjectorum et amicorum bonitatis; velut nunc quoque in Venetias contigit. Reminiscens enim Imperium meum antique eorum benivolentie et fidei, quam erga semper memorabilem Imperatorem et dilectissimum patrem ejus ostenderunt, obicientes se periculis toto animo pro Romania, et cum strenuitate indubitanter certantes contra inimicos qui tunc exercitum eduxerant contra eam, que paulo ante ab eis male gesta sunt, non reputavit, et conversionem eorum accepit, et nutum eis ostendit ilarem, et accedentes in ulnas suas suscepit, et consequenter quidem indulgentia hos dignos habuit, ut nequaquam jam lesioni cujusvis subicerentur quantumlibet super quibus Imperium meum et Romaniam offenderunt (ex demoniaca sicut videtur violentia), sed perpetuo indulgentiam haberent Imperii mei, que per presens chrysobullion donata est sicut promittentibus rursusque toto animo pro Romania pugnare et omni sub Imperio meo Christianico ordine, simul autem et propria quedam servitia per scriptum et jusjurandum convenientes servire Imperio meo et Romanie, velut facta ab apocrisiariis eorum symphonia latius de his tractat. Quoniam vero quesiverunt ante factum sibi chrysobullion beati domini et patris Imperii mei recorrigi rursus et dari sibi, velut qui jam exciderint ex ipso propter culpas que contingerant, exaudivit omnes Imperium meum, et inmutate jussit hoc tamen scribi ponique hic, habens sic: „Et quid unquam sit eorum, que sunt commutatio pure „amicitie ac fidei? Quid vero amicis et ministris, periculis se „obicere pro amicis et dominis elligentibus, reddet quis equi „ponderis, et maxime quando spontanee pro his in contamina „in hiis que contra hostes sunt preliis hi venerint? Nostre qui„dem studium voluntatis magnam hanc rem ponens, nichil ad „dignam invenit remunerationem. Reddit vero, quanta dat temporis, et que amicis et ministris sunt placentia. Sunt autem, „que retribuuntur fidei et pure servitutis premia, nostra quidem,, studiosa voluntate et spontaneo animo minora ac pauciora, non,, ignobilia vero quedam, nec amicis et servis indigna. Sed quid „michi proemium vult? Ea, que fidelium Veneticorum sunt, nul„lus omnium ignoravit; et quo modo venerunt constructis multi,, feris navibus ad Epidamnum, quod Dyrrachium vocamus nos; et „quomodo viros navi pugnantes innumeros in auxilium nobis pre,, sentaverunt; quomodoque proprio stollo scelesti stolum vi „superarunt, perdentes cum ipsis viris; et quod nunc quoque „nobis auxiliantes perseverant; et alia, que a thalattocopis i. e. „in mari laborantibus viris acta sunt, et que correcta nouerunt „omnes, etsi nos non dicamus? Unde et in remuneratione hujus„modi ipsorum servitiorum bene voluit Imperium meum per pre„sens chrisobullion sermonem accipere eos annue in tempore roge „sollempnium librar.21 XX., et ut distribuantur hec in proprias „ecclesias secundum ipsorum velle. Honoravit autem et nobilem „Ducem eorum venerabilissima protosebasti dignitate cum roga „etiam sua plenissima. Non in persona vero ipsius determinavit „honorem; sed indesinentem esse atque perpetuum et per succes„siones usque secundum diem fuerint Ducibus transmitti defi„nitivis in urbe. Honoravit et Patriarcham eorum hypertimon, „i. e. superhonorabilem, cum roga librarum viginti. Et hunc vero „honorem per successionem in eos, qui deinceps fuerint, Patriar„chas transmisit, ut hic quoque sit indesinens atque perpetuus, et „non tantum persona ejus. Constituit vero Imperium meum et „sanctissimam ecclesiam sancti apostoli et evangeliste Marci, qui „est in Venetia, ab uno quoque in magna civitate et omni Roma„nia tenentium ergasteria Amalphynorum omnium, qui sunt sub „potestate ejus quidem patricatus, accipere per unum quemque „annum numismata tria. Ad hoc donat eis et ergasteria que sunt „in embolo Peramatis cum solariis suis, que habent introitum et „exitum in totum, quod procedit ab Ebraica usque ad Viglan, „queque habitantur et que non habitantur, et in quibus Venetici „permanent et Greci sicut ergasteriis; et maritimas III scalas, que,, in predicto spacio terminantur. Donat autem et sancto Akin„dino mankipium i. e. pistrinum, quod est in ipsius ecclesie la„tere, quod pertinet ad domum Petrii, et habet pensionem Byz„zantinorum XX. Similiter dat et ecclesiam sancti apostoli An,, dree, que est in Dyrrachio cum ibidem existentibus Imperialibus „pensionalibus preter in is repositam aphesin, que debet dari ad,, chelandia 29. Concessit autem eis et negociari in omnes partes „Romanie species universas, videlicet circa magnam Laodiciam, „Antiochiam et Manmistam, Adatiam, Tarson, Attalian, Strovilom, „Chion, Theologon, Phocian, Dyrrachion, Aulonem, Coryphus, Bon„dicam, Methonem, Coronem, Nauplion, Corinthion, Tebas, Athenas, „Eurippon, Demetrida, Thessalonicam, Chyrisopolin, Peritheorion, „Abydon, Redeston, Adrianopolin, Apron, Erracliam, Selibriam, et „per ipsum Megalopolin, et simpliciter in omnes partes sub po„testate nostre pie mansuetudinis, non prebentibus omnino pro,, qualibet propria negotiacione quidlibet commercii gratia vel cujus„vis alius conditionis, que demosio infertur, pacti quasi xiloca„lami, limenatici, porteatici, caniskii, exifeileos, archontichii et,, aliorum tributorum causa eorum, que debent negociari. In om„nibus enim negociationis locis data est licentia eis ab Imperio „meo, superiores esse debere et ipsa requisitione. Excident vero „et ab ipso eparcho parathalassite, eleoparocho dominico, com„merkiariis, chartalariis, hipologis et omnibus, qui hujusmodi sunt, „nullo eorum, qui per loca sunt principium vel aliorum servitium „communis tractantium, contempnere quid eorum que hic diffinita „sunt presumente. Omnium enim, quas quis dicat, specierum ac „rerum concessa est hiis negociatio, et omnium emptionem in po„testate habebunt facere, superiores existentes universa datione. „Hec ita cum dispensaverit Imperii michi pietas sancta, atque dif„finit, nullum resistere eis sicut rectis et veris dulis ejus et con„tra inimicos adjutoribus et usque ad finem seculi tales se esse „promittentibus, nec quemquam omnino contraria sentire hiis ta„libus, nec actiones aliquis adversus omnes exercere propter tra„dicta eis ergasteria et scalas istic. Qualiscumque enim34 juris,, hec existunt, sive ecclesiastici sive privati sive publici, sive sancte „domus sint, hec nullatenus continget, que nunc sunt fidelium duli „Imperii michi Veneticorum et in posterum futurorum; quum mul„tam benivolentiam et rectum animum erga Romaniam et erga Im„perium meum ostenderunt, et toto animo hec servare promittunt „in perpetuum, et pugnare pro Romeorum statu et Christianis pro „parte volunt et protestantur. Et contra tales viros quis contra„dicet, vel contra eos juditium movebit aliquando? Unde nec se„cretum Petrii vel Mireleu, nec etiam privatus quisque, sed nec „monasterium vel templum sanctum, quibus videlicet donata er„gasteria pertinent atque scale, contra hos movebunt. Erunt au„tem silentes et in dispensatione ac donatione Imperii mei manen„tes vere. Nam si voluntaria non donamus dignis accipere, ceu,, qui viriliter egerunt et viriliter agere student atque studebunt, „quibus aliis donabimus aliquando? Ergo et donabuntur dona„torum sibi immobilium sine ablatione et sine turbatione in dein„ceps omnia et perpetua tempora secundum continentiam debiti ex„poni sibi practici traditionis eorum a protoanthypato Georgio „et notario Imperii mei tu Machitariu, quod et firmum erit et sta„bile ac inviolabile in omnibus, que continebuntur in eo; debens „et hoc in illis subastipulari secretis, in quibus et presens sub„astipulatum est chrysobylion Imperii nostri, in noticiam eorum, „que donata sunt rectis dulis Imperii mei Veneticis, et ad deor„tacionem temperatorum hos molestare corum causa. Erunt „igitur, que hic diffinita sunt, semota firmaque incorrupta et a „nullo contempta. Si vero quis contempserit forsitan quid eorum, „que in hoc chrysobollio disposita sunt, inremissibiliter exigetur „a secreto ton oichiacon aurum libras X., et quantitatem ejus,,, quod ablatum fuerit ex eis, persolvet in quadruplum, quia firmo „ac securo existente presente pio chrysobollio, facto circa Maium „mensem, quinte Indictionis, in anno sex millesimo ducentesimo,,, in quo et nostrum pium et a deo promotum subsignavit Imperium. Hujusmodi ergo chrysobollion confirmans Imperium meum, bene vult et item habere effectum, sicut expositum est a principio quando eis donatum est, ita ut et solempnorum phalatimia proveniat et deinceps imminute, et honores dignitatum habeant nobilissimus Dux et sacerrimus Patriarcha eorum, accipiant tantum et rogas, verum etiam possessionem et fruitionem donatorum et traditorum sibi ergasteriorum et scalarum habeant sine ablatione. Similiter et habeant ipsi sine prohibitione et negociari sine commercio et datione qualicumque altera in omnibus dinumeratis in prefacto chrysobollio civitatibus et regionibus, que sub potestate Imperii nostri sunt. Verum etiam ut ab ergasteriis Amalphitorum, que per chrisobollion constituta sunt sanctissime ecclesie apostoli et evangeliste Marci, qui est in Venetia, dentur ad eam sine minutione. Quum vero ante annos non paucos contigit eos, qui vendebant Veneticis in Romaicis regionibus negociationes aliquas, commercium de ipsis exigi, et optinuit hic mos annis multis ut41 dictum est, rogaverunt autem et de hoc Imperium meum fperi¹2 dilectissimi duli et amici ejus Venetici, quatenus corrigeretur hujusmodi quoque capitulum, et donaretur sibi et ab his potestas et libertas, complevit et hanc peticionem Imperium meum, et definit per presens chrysobolion, nullum eorum qui sub potestate Imperii nostri, Grecis negociantibus cum Veneticis in omnibus regionibus Romanie, vel quando vendit ad eos vel quando emit ab aliquo eorum, dare pro commercio quidlibet, vel pro altera quamvis exactione; sed ut excusentur et ipsi, sicut et hii, qui cum commerciis negociantur. Verum tamen debent et Venetici ea, que per factam scripto conventionem a legatis eorum promissa sunt jurejurando Imperio meo, firma servare incorrupta. In quo erunt eorum, que per presens chrysobollion donata sunt ipsis jura, donantes sine ablatione in evum omne, ut firmum et securum inesse presens chrysobolion, factum per Augustum mensem quarte Indictionis sexmillesimi DCXXXIIII45 anni, in quo et nostrum pium et a deo promotum subsignavit Imperium. Et hec quidem, que a laudabili Imperatore et avo Imperii mei et a ter beato Imperatore domino et patre Imperii mei donata fidelissimis Imperio nostro Veneticis per chrysobollion illorum; quod utique chrysobollion nostrum quoque pium Imperium firmat per presentem chrysobollion sermonem, diffinitque efficatiam auferre, sicut habebant hoc et usque ad migrationem ad dominum in Imperatoribus laudabilis et ter beati domini et patris Imperii mei, velut etiam Veneticis consueta sibi sacramenta sacra habentibus, servare ad Imperium meum et Romaniam fidem et servitium ipsis opibus puram, veram, rectam. Quia vero, sicut relatum est Imperio meo a presentibus in Megalopoli missis Veneticorum, consecuti quidem sunt Venetici preceptum Imperatoris laudabilis domini et patris Imperii mei, licenciam his donans improhibite etiam per insulas Cypron et Creten negociari et sine consortio eos ubi terrarum Imperii mei pro hiis, que ad hujusmodi insulas negociande sunt ab eis, omnimodis speciebus, - non, contigit autem, que in hujusmodi precepto conprehenduntur, effectum recipere, ac propter hoc usque nunc per hujusmodi preceptum donata sibi filotimia, i. e. donatione privantur vel carent Venetici: petiverunt vero Imperium meum tilotimiam quidem hanc, que in predicto precepto fertur laudabilis Imperatoris domini et patris Imperii mei, in opus vero Veneticis non provenit, ab Imperio meo precipi efficatiam ab hoc nunc auferre; Imperium mei propter eam, quam ad ipsum et Romaniam monstrant, verum etiam dehinc monstrare promittunt, fidem atque servitium, hujusmodi ipsorum peticione suscepta vult ac definit, eos et per insulas, Cyprum videlicet Cretenque, negociari, nec ab aliquo quidlibet exigi horum causa, sed a komerkieutiis eos conservari ubique terrarum Imperii mei secundum superius tractatas distinctiones. Et ut habeant hii securitatem in his, que per presentem chrysobolion sermonem difinita sunt, presens expositus est chrysobullius sermo, factus per mensem Octubrem, Indictionis undecime, anni sexies millesimi sexcentesimi quinquagesimi sexti, in quo et nostrum pium et a deo promotum subsignavit Imperium.