IusCommune
IusCommune › Textos › Novellae post Iustinianum › Collatio III

JGR III 3.27Impp. Basilii et Constantini aurea bulla Venetorum mercatoribus libertates concedens. (A. 992.)

Abrir no leitor do IusCommune →

0

pr.In nomine patris etc. Basilius et Constantinus omnes, quibus istud pium nostrum sigillum demonstretur, fideles in deo Imperatores Romanorum. Non solum rogationibus, quae sub manu nostra sunt, obaudire misericordiosissimum et laudabile est, sed enim et extraneos et pertinente publico obaudire rogatur cum providentia (et) pietate; indeque enim et pietas sufficienter ad miseriam propitius demonstretur, lonquimque etenim cum pietate imperiali detur significatio. A qua enim et Dux Veneticorum, et qui sub illo est, et cum omnis plebis intercessione cum praecationem ad nostrum fecerunt Impp. Basilii Porphyrogeniti, Basilii et Constantini. Imperium, ut unusquisque suum navilium, quod de sua provincia, sed enim et ab alia provincia et civitate cum negotio veniendo, nihil aliud donare, sed solidos duos; dicebant etenim ab hactenus tantam donare quantitatem. Et ideo multos commeschabios interrogantes, inventum est magis, quae ut plus de solidis dabant unusquisque navigio deo coronato Imperio nostro. Unum enim, a quo et Christianorum gens fiendo, et deum nobiscum fide, alium aut (em) pro promissione, quae antiquitus fecerunt, ut non solum ad ista de (o) data conservata civitate inventuri, secundum antiquas consuetudines cum prompta voluntate indefessis servitiis, et forsitan ambulant nostrum Imperium in Longombardiam, dirigere illius karicationes, operare cum suis navigiis, et nullam occasionem aut memoriam in isto facere servitio. Ideo exaudiunt eorum deprecationem et jussu per istum suum chrisobolum, ut unusquisque suum navigium, quod ex Venetia et ab aliis partibus veniret cum suis negotiis, nihil aliud donare ad ipsum publicum pro karicatione de Abido veniente solidos duos, et discedentes eos a sua provincia quindecim tantum, ut pervenirent omnem donationem unumquemque navigium XVII. Et ipsi soliti adducere ipsi Venetici (Logothetae) de domo, qui illo tempore erit; et ille detur ab ipso commerciario, cercando illos ipse commerciarios, quandoque revertere voluerunt ad suam provinciam. Ne autem habere licentiam pro cupiditate tenere illos plus diebus tribus, et illud fieret, quandoque necessitat [is] ea occasio est, quod debet viam ejus contraire, et ipsi autem Venetici pro occasione defensionis eorum alioquin quod negotium habent de Constantinopolin in suis navigiis levare, scilicet Amalfitanos, Judeos, Longombardos, de civitate Bari et aliorum, sed solum illorum negocium adduxerint. Quodsi hoc faciunt, non solum illos defendere potuerint, sed et suum justum perdiderunt. Insuper et hoc jubemus, ut per solum Logotheta, qui tempore illo erit de diorno, ista navigia de istis Veneticis et ipsi Venetici scrutentur, et pensentur et judicentur, secundum quod ab antiquo fuit consuetudo; et quibus judicium forsitan inter illos aut cum aliis crescetur, scrutari et judicare pro ipso solo logotheta, et non pro alio judice qualemcumque unquam. Ideo jubemus et omnibus mandamus.. ipsi cartularii qui sub illo sunt et notarii parohalasari, luminarchi, epologerni, et illi dicuntur silocalami, commerclarii de Avido, aut alios homines, qui reductus ut imperiali servitio usque in minimo servitio, verum de publico etiam nullum hominem habere licentiam unquam tempore per qualemcunque occasionem aut ipsi Venetici aut illo navigiis tentare aut tangere aut scrutari aut qualecumque occasione perquirere, aut dicere illis, pro quibus nostro Imperio commendabit illos esse sub manu de logothetis de diorno solo, et ab illo solo illos pensetur. Observando et illos omnia, quae suprascripta sunt, et cum aliis servitiis operare cum suis navigiis pro karicatione de nostro hoste, qui forsitan vult nostro Imperio in Longombardia dirigere. Pensando omnes et expectando, qui ausus fuisset contrarium, quae nos jussimus et hec scripsimus, pro quovis prevaricare et contraire faciunt, super eum venire disdignationem et iram de nostro Imperio, sufficiendo omni demonstratione sola de nostro ipso chrisobulli sigillo; quod factum est in mense Martio indictione quinta; in quo et nostro pio et a deo ordinato Imperio confirmavit. Amen.