IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 5

VI 5.8De iniuriis et damno dato.

Abrir no leitor do IusCommune →

VI 5.8.1 · Gregorius X. in concilio generali Lugdunensi.

Repressaliae contra personas ecclesiasticas concedi vel concessae extendi non debent; contra facientes, nisi revocent infra mensem, singulares sunt excommunicati, universitates interdictae. Ioann. Andr.

Etsi pignorationes, quas vulgaris elocutio repressalias nominat, in quibus alius pro alio praegravatur, tanquam graves legibus et aequitati naturali contrariae civili sint constitutione prohibitae, ut tamen earum prohibitio in personis ecclesiasticis tanto amplius timeatur, quanto in illis specialius inhibentur: eas concedi contra personas praedictas seu bona ipsorum, aut quantumcunque generaliter praetextu cuiusvis consuetudinis, quam potius reputamus abusum fore, concessas, ad illas extendi praesenti decreto districtius inhibemus. Illi autem, qui contra fecerint, adversus personas easdem pignorationes seu repressalias concedendo, vel extendendo ad eas, nisi praesumptionem huiusmodi revocaverint a concessionis vel extensionis tempore infra mensem, si personae singulares fuerint, sententiam excommunicationis incurrant, si vero universitas, ecclesiastico subiaceat interdicto.