IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 5

VI 5.7De privilegiis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

VI 5.7.1 · Innocentius IV. in concilio generali Lugdunensi.

Exempti vel privilegiati, ut non teneantur nisi sub certo iudice respondere, ratione delicti, contractus aut rei, si haec sint inita vel sita in loco non exempto, conveniuntur coram ordinario; sed ratione domicilii non. § 1. Monasterio privilegiato, ut eius monachi a quocunque interdici, suspendi vel excommunicari non possint, cessat in illis ordinariorum iurisdictio quoad illa, nisi illi monachi mitterentur ad prioratus subiectos ordinariis, quia tunc, etiam licet utrobique sint monachi, ordinarii etiam quoad praedicta illos iudicant, quamdiu ibi manent. Hoc dicit.

Volentes libertatem, quam nonnullis apostolica sedes privilegio exemptionis indulsit, sic integram observari, ut et illam alii non infringant, et ipsi eius limites non excedant, declaratione irrefragabili diffinimus, quod, quantumcunque 4 4 sic exempti gaudeant libertate, nihilominus tamen ratione delicti, sive contractus, aut rei, de qua contra ipsos agitur, rite possunt coram locorum ordinariis conveniri, et illi quoad hoc suam in ipsos iurisdictionem, prout ius exigit, exercere. Numquid ergo carent omnino in his commodo libertatis? Non utique, quia nec coram ordinariis ipsis, dummodo sit in loco exempto commissum delictum, vel contractus initus, aut res litigiosa, nec ubi domicilium habent, si alibi delinquant, vel contrahant, aut res ipsa consistat, conveniri possunt aliquatenus super istis: nec domiciliorum praetextu locorum dioecesani, (si, ubi deliquerunt, vel contraxerunt, aut res ipsa consistit, illi conveniantur,) remittendi eos illuc, vel ipsis, ut illic respondeant, iniungendi habeant aliquam potestatem, salvis nihilominus casibus aliis, in quibus eos episcoporum iurisdictioni subesse canonica praecipiunt instituta. Et id ipsum decernimus circa illos, quibus, ut non nisi sub uno certo iudice teneantur de se conquerentibus respondere, apostolico privilegio est concessum. § 1. In eos autem, quibus, ne interdici, suspendi vel excommunicari a quoquam valeant, a sede apostolica est indultum, sicut sunt religiosi quam plures, in quorum privilegiis continetur, ne quisquam episcopus vel archiepiscopus monasteriorum suorum monachos pro ulla causa ullove loco interdicere, suspendere vel excommunicare praesumat, iidem ordinarii iurisdictionem suam quantum ad ista, ubicunque illi fuerint, penitus exercere non possint: nisi forsan ipsi monachi ad monasteriorum suorum prioratus ordinariis eisdem subiectos, ut vel gerant eorum regimen, vel in eis tanquam proprii locorum ipsorum monachi resideant, fuerint destinati. Tunc enim, etsi libere possint ad eadem monasteria revocari, ac tam illorum quam ipsorum prioratuum monachi reputentur, quum non sit inconveniens, aliquem utrobique locum habere monachicum, unum alteri subesse monasterio, vel ab ipso noscitur dependere, ratione tamen eorundem prioratuum dicti ordinarii sua iurisdictione in ipsis etiam quoad praemissa, quamdiu morantur in illis, licite uti possunt.

VI 5.7.2 · Idem.

Curia Romana habet studium generale et eius privilegia. H.d. Ioann. Andr.

Quum de diversis mundi partibus multi confluant ad sedem apostolicam quasi matrem: nos, ad communem tam ipsorum quam aliorum omnium commodum et profectum paterna sollicitudine intendentes, ut sit eis mora huiusmodi fructuosa, providimus, quod ibidem de cetero regatur et vigeat studium iuris divini et humani humani,, canonici videlicet et civilis. Unde volumus et statuimus, ut studentes in scholis ipsis penes sedem eandem talibus privilegiis omnino, libertatibus et immunitatibus gaudeant, quibus gaudent studentes in scholis, ubi generale regitur studium, ac recipiant integre proventus suos ecclesiasticos sicut illi.

VI 5.7.3 · Alexander IV.

Dicit, quomodo intelligatur privilegium, quod habent quidam abbates de populo benedicendo, et quibus possint abbates conferre tonsuram. Ioann. Andr.

Abbates, quos apostolica sedes in exhibitione benedictionis super populum speciali privilegio insignivit, in ecclesiis, quae ad eos pertinent pleno pleno iure, quando in eis divina officia celebrant, possunt post missarum solennia et vespertinas ac matutinas laudes benedictionem solennem super populum elargiri. Alibi autem publice, aut per vias, civitates, castra et villas, populis et plebibus benedictionem facere vel impertiri non valeant, nisi hoc eis expresso apostolico privilegio sit concessum. Nec eis licitum sit, aliis quam monasteriorum suorum conversis, et qui ad illa convolaverint, et in quos ecclesiasticam et quasi episcopalem iurisdictionem obtinent, primam clericalem conferre tonsuram, nisi eis id competat ex pleno praefatae sedis indulto f.

VI 5.7.4 · Idem.

Exempti in locis non exemptis oratoria vel capellas sine dioecesanorum licentia construere non possunt, nec in exemptis sine licentia Papae. Nec possunt exempti assumere causas proprias suorum liberorum hominum in se, etiamsi illi sint sui censuales. Ioannes Andreae.

Auctoritate sedis apostolicae de fratrum nostrorum consilio statuimus, quod oratoria vel capellas in locis non exemptis sine dioecesanorum locorum ipsorum licentia exempti construere non praesumant, neque in sic constructis, nec tempore interdicti, (casibus expressis in iure duntaxat exceptis,) celebrent vel faciant celebrari divina. Quodsi talia praesumpserint: ab his per locorum ipsorum ordinarios compescantur, et, si quas propter hoc exemptorum ipsorum conservatores in eos sententias protulerint, illas penitus revocamus. Inhibemus insuper 1, ne in locis etiam exemptis hoc ipsi exempti facere audeant, nisi super his licentiam vel privilegium habeant sedis apostolicae speciale. Causas quoque sive lites proprias suorum hominum liberorum, quae videlicet tantum ad ipsos homines pertinent, iidem exempti suo nomine, sive ut actores sive ut defensores, aliquatenus non assumant, etiamsi sint ipsis dicti homines censuales; quum id nequaquam licitum sit eisdem.

VI 5.7.5 · Clemens IV.

Privilegium Papae, quod quis excommunicari, suspendi vel interdici non possit, non extenditur ad sententias ordinariorum, nisi tale privilegium sit concessum regibus, reginis vel ipsorum filiis, vel religioso loco vel ordini. H. d. Ioann. Andr.

Ne aliqui, de indultis apostolicis confidentes, alios confidentius in suo iure molestent, et ordinariorum iurisdictionem contemnant pariter et eludant: omnes indulgentias et privilegia, quibuscunque singularibus personis ecclesiasticis vel saecularibus, cuiuscunque sint praeeminentiae, dignitatis, conditionis aut status, quod interdici a quocunque vel excommunicari non possint, nec terrae vel ecclesiae ipsorum ecclesiastico interdicto supponi, sub quacunque forma verborum concessa, (illis, per quae regibus et reginis eorumque filiis, nec non et religiosis quibuscunque, Volentes itaque talium praesumptionibus congruis prout nostrae incumbit sollicitudini remediis obviare ap. auct. d. c. f. n. statuimus, quod huiusmodi hospites vel homines, qui dati vel oblati dicuntur, vel qui praefatis exemptis aliquem censum solvunt, si non se eisdem exemptis omnino reddiderint, sed in proprietatibus suis omnimodo duxerint remanendum, propter hoc ab episcoporum suorum sententia nullatenus eximantur, et potestatem suam in eos ipsi episcopi, sicut in alios parochianos suos, exerceant, quum pro suis fuerint excessibus corrigendi, nec ob hoc exemptorum ipsorum conservatores quicquam contra eosdem episcopos valeant attentare. Oratoria vero vel capellas sine dioecesanorum locorum ipsorum licentia iidem exempti construere non praesumant, neque in sic constructis neque in locis non exemptis, quum ab ordinariis fuerint interdicta, celebrent vel faciant celebrari divina. Quod si talia praesumpserint, ab his per locorum ipsorum ordinarios compescantur, et, si quas propter hoc exemptorum ipsorum conservatores sententias protulerint in contrarium, illas penitus revocamus. Inhibemus autem, ne in locis etiam exemptis hoc ipsi exempti facere audeant, nisi super his licentiam sedis apostolicae habeant non personarum tantum, sed ordinum privilegiatorum vel locorum ratione in hoc immunitas huiusmodi conceditur, duntaxat exceptis,) de fratrum nostrorum consilio ad ordinariorum sententias et processus edicto perpetuo prohibemus extendi.

VI 5.7.6 · Idem.

Inferiores praelati, quibus per privilegium conceditur usus mitrae, si sunt exempti, in provincialibus et episcopalibus conciliis uti possunt mitris aurifrisiatis, non habentibus laminas aut gemmas. Et si non sunt exempti, albis et planis utentur; in aliis locis utantur, ut indulta permittunt.

Ut apostolicae sedis benignitas, quae nonnullis abbatibus aliisque praelatis, quibus non competit ex propria dignitate, concessit in ecclesiarum suarum gloriam et honorem, quod mitra et aliis pontificalibus uti possint, provideat, ne inde scandala oriantur, sic tamen, quod ipsi privilegiati suorum privilegiorum non frustrentur effectu, et ex maioritate ac decore maiori ornatuum maioritas appareat dignitatum: de fratrum nostrorum consilio praesenti decreto statuimus, ut abbates et alii, quibus mitrae usus est ab eadem sede concessus, exempti quidem in provincialibus conciliis et episcopalibus synodis, quibus nonnulli eorum interesse tenentur, mitris tantummodo aurifrisiatis, (non tamen aureas vel argenteas laminas aut gemmas habenipsarum excessus remanent incorrecti et nervus disrumpitur ecclesiasticae disciplinae. Nos itaque intendentes in hoc salubre remedium adhibere, omnes indulgentias et privilegia huiusmodi quibuscumque singularibus personis ecclesiasticis vel saecularibus cuiuscumque sint praeeminentiae, dignitatis, conditionis, aut status sub quacumque verborum forma concessa, illis, per quae regibus et reginis, eorumve filiis, nec non et religiosis quibusdam non personarum tantum, sed ordinum vel locorum privilegiatorum in hoc ratione huiusmodi immunitas conceditur dumtaxat exceptis, de fratrum nostrorum consilio ad ordinariorum sententias et processus, edicto perpetuo prohibemus extendi, et si forsan quoad sententias et processus huiusmodi aliqua concessa inveniantur expresse, ad instar felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri, ea in quantum per ipsa ordinariorum iudicum iurisdictio tangitur, penitus revocamus, nihilominus locorum dioecesanis et quibuscumque aliis ordinariis iudicibus, ut in suos subditos, prout ad eos pertinet, indulgentiis et privilegiis ipsis nequaquam obstantibus, iurisdictionem suam et censuram ecclesiasticam exercere libere valeant, concedentes. tibus,) uti possint, non exempti vero simplicibus et albis ac planis utantur; in aliis vero locis exemptis et non exemptis mitris liceat illis uti, prout concessa eis ab eadem sede indulta permittunt.

VI 5.7.7 · Bonifacius VIII.

In prima parte demonstrat, quid iuris, quum quis solo privilegio se dicit exemptum. In secunda, ibi: Si autem, quid iuris, quum super hoc praescriptionem allegat. In tertia, ibi: Quodsi tales, quid iuris, quum allegat utrumque. Ioann. Andr.

Quum personae ecclesiasticae tam religiosae quam saeculares plura praesumant, quae ipsis infamiam pariunt, et aliis inferunt laesionem, praetextu exemptionis vel libertatis, quam asserunt se habere, ordinariorum correctiones et ordinationes subterfugientes, ac eorum forum sive iudicium declinantes: nos, volentes super hoc de salubri remedio providere, statuimus, ut hi, qui se asserunt per privilegia seu indulgentias apostolicae sedis exemptos, a locorum ordinariis requisiti huiusmodi privilegia vel indulgentias, quibus se dicunt fore munitos, ipsis ordinariis in loco congruo et securo, aut aliquibus prudentibus viris omni suspicione carentibus, ad hoc per dictos ordinarios deputatis, infra terminum competentem, pro facti qualitate ipsorum ordinariorum vel delegatorum suorum arbitrio moderandum, iusto impedimento cessante ostendere, ac ad legendum integraliter exhibere, nec non de articulis, de quibus controversia fuerit, transscriptum tradere teneantur. Si autem ad fundandam intentionem suam super huiusmodi libertate solummodo praescriptionem canonicam duxerint opponendam: eisdem ordinariis vel delegatis ab eis viris prudentibus non suspectis de praescriptione huiusmodi facere debent fidem. Quodsi tales privilegio et praescriptione asserant se munitos: privilegium quidem ipsum exhibeant, ut in primo huiusmodi constitutionis articulo superius est expressum. Et si privilegium exhibitum non ad plenum per se sufficiat ad exemptionem seu libertatem huiusmodi comprobandam, sed tale est, quod saltem causam praebeat praescribendi: coram personis praedictis annorum XL. praescriptionem teneantur probare, praescriptionisque probatione pendente, licet ordinariorum intentio de iure communi fundetur, tamen, quia de privilegio, quod saltem causam praescribendi praebet, faciunt fidem, in libertatis vel exemptionis possessione non violenta, non clandestina, nec concessa precario, de qua fidem coram eisdem fecerint, non turbentur. Si vero privilegium per se sufficiens, quando solo privilegio se defendunt, vel saltem tale, quod praescriptioni canonicae causam praestet, quum praescriptionem allegant, non exhibuerint, ut est dictum: quum de iure communi ordinariorum intentio sit fundata, sua iurisdictione uti possint in eosdem libere, donec de praescriptione canonica, ut praemissum est, fecerint plenam fidem.

VI 5.7.8 · Idem.

Interdictus est ingressus ecclesiae regularibus vel saecularibus, quamvis exemptis, qui scienter celebrant vel celebrari faciunt divina in civitatibus vel locis interdictis, nisi secundum permissionem iuris, vel qui excommunicatos vel interdictos publice ad divina officia, sacramenta vel sepulturam admittunt. H. d. Ioann. Andr.

Episcoporum et aliorum praelatorum querelis frequentibus et querulosis clamoribus excitati, praesenti decreto duximus statuendum, ne aliqui saeculares aut regulares, quantumcunque exemptionis seu libertatis sedis apostolicae privilegiis communiti, cuiuscunque ordinis, religionis, status vel conditionis exsistant, scienter celebrent vel faciant celebrari divina in civitatibus, castris, villis, (nisi quatenus eis a iure conceditur,) seu locis aliis interdictis ab ordinariis sive delegatis iudicibus vel a iure, aut excommunicatos publice vel interdictos ad divina officia seu ecclesiastica sacramenta vel ecclesiasticam sepulturam admittant. Qui vero contra praesumpserint, praeter alias poenas a iure statutas ingressum ecclesiae sibi noverint interdictum, donec de transgressione huiusmodi ad arbitrium eius, cuius sententiam contempserunt, satisfecerint competenter.

VI 5.7.9 · Idem.

Primo ponit, quando eximitur ecclesia, quid importet. Secundo, quando ipsius canonici. Tertio, quando clerici. Et ista ordinate declarat, in qualibet partium affirmative et negative loquendo, secundum Ioann. Andr.

Per exemptionem ecclesiae concessam ipsa ecclesia et ipsius monachi vel canonici, clerici etiam et conversi perpetuoque oblati, non autem ecclesiae eiusdem presbyter, qui parochianorum curam habet, quoad ea, quae ad curam eandem pertinent, nec ipsi parochiani etiam intelliguntur exempti. Verum si canonici alicuius ecclesiae eximantur, ipsi soli canonici, non autem ecclesia vel alii eius clerici sunt exempti. Si autem clerici cuiusvis ecclesiae eximantur, tunc tam canonici quam alii clerici eximuntur, non tamen ecclesia, nisi aliud in exemptionis privilegio exprimatur.

VI 5.7.10 · Idem.

Formas privilegiorum ponit haec decretalis, quarum quaedam exemptionem conferunt, quaedam non. Ioann. Andr.

Si Papa in aliquo privilegio vel scriptura, non facta principaliter super donatione vel sententia exemptionis seu etiam libertatis, aliquam ecclesiam ad ius et proprietatem Romanae ecclesiae pertinere, vel consimili verba narret: non propterea illius ecclesiae exemptio est probata, nisi de libertate aliter doceatur. Si autem ecclesiae vel monasterio exemptionis privilegium concedendo, vel super ipsius exemptione sententiando, (quum de ipsius exemptionis negotio ageretur,) asserat, ipsam ecclesiam fore exemptam, aut eam iuris beati Petri exsistere, sive ad ius et proprietatem Romanae ecclesiae, vel ad Romanam ecclesiam specialiter, aut sine medio, vel etiam simpliciter pertinere: per hoc plene debet exempta huiusmodi ecclesia iudicari. Quum enim iure communi omnes ecclesiae per orbem diffusa ad Romanam ecclesiam pertineant, si id alicui concedatur ecclesiae, vel de ea për sententiam iudicetur: ex hoc ipsius comprobatur exemptio, ut privilegii nihil alias allatura concessio ei, cui conceditur, et sententia nullum aliter datur subsidium ecclesiae, pro qua fertur, praerogativam, quum verba aliquid operari debeant, conferat gratiae specialis. Et est idem, si privilegium contineat, vel ipse Papa per modum exprimat supra scriptum, quod ecclesia sit libera, seu quod potiatur Romana ecclesiae libertate, vel quod in hoc praerogativa gaudeat speciali; aut si dicat indiffinite, quod ecclesiae Romanae annuum censum solvat ad perceptae indicium libertatis, sive quod ipsam ecclesiam eximit ab ordinarii potestate, vel quod non audeat illic episcopus cathedram collocare, aut imperandi seu ordinationem quamvis levissimam faciendi exercere aliquam potestatem. Similiter, si aliqui recipiantur in proprios et speciales subiectos, censentur exempti. Non sic, si in proprios et speciales filios Romanae ecclesiae sint suscepti: tales quippe exempti propterea non exsistunt. Si vero dicatur simpliciter, quod aliqua ecclesia Romanae ecclesiae annuum censum solvat: non propter hoc exempta ecclesia dici debet. Idem dicimus, si circa aliqua per privilegium concedatur libertas, et clausula de censu annuo persolvendo sequatur, ut si aliquibus, quod ab alio quam a Papa seu eius legato excommunicari, suspendi aut interdici non possint, vel aliquid aliud specialiter a sede apostolica sit indultum, vel etiam dicatur, quod in speciales Romanae ecclesiae filios sint assumpti, et sequatur in privilegio, quod ecclesiae Romanae ad indicium libertatis perceptae annuum censum solvant. His enim et consimilibus casibus sic in certis privilegiati articulis ordinariorum iurisdictioni quantum ad alia sunt subiecti. Licet autem sic diversos privilegiorum, quibus ecclesiae ac monasteria eximuntur, tenores ad litium materiam amputandam duxerimus designandos: per hoc tamen aliis exemptionum, si reperiantur, seu aliarum libertatum modis vel eorum effectibus nolumus aliquatenus derogari.

VI 5.7.11 · Idem.

Privilegiati, ut tempore interdicti celebrare possint divina clausis ecclesiis, alios etiam extraneos admittere non possunt. Et si fuerit singularis persona super hoc privilegiata, familiares suos admittit; secus in familia conventus taliter privilegiati. Hoc privilegio non gaudet ille, cuius culpa ponitur interdictum. H. d. Dominicus.

Licet vobis concessum exsistat, ut interdicti tempore, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, voce submissa divina celebrare possitis: ad ea tamen aliquos, etiamsi aliunde venerint, nisi super hoc privilegiati exsistant, recipere nulla ratione debetis. Quum conceditur singulari personae, ut modo praemisso tempore interdicti celebrare valeat vel audire divina: eius familiares domestici ad audiendum cum ea et celebrandum sibi divinum officium licite admittuntur. Non sic autem in familiaribus alicuius conventus seu collegii est censendum. Illi enim, nisi privilegiati fuerint, admitti non debent. Huiusmodi quoque concessione gaudere non potest is, cuius causa seu culpa, dolo vel fraude, fuit sententia interdicti prolata, seu qui ad perpetrandum delictum, cuius occasione lata exstitit, praebuit consilium, auxilium vel favorem.

VI 5.7.12 · Idem.

Episcopi cum altari viatico celebrare possunt et sibi facere celebrari, ita tamen, quod non violent interdictum. H. d. Ioann. Andr.

Quoniam episcopi eorumque superiores se habent diversis ex causis a suis ecclesiis et dioecesibus absentare frequenter, nec semper possunt commode ad ecclesias accedere pro missa celebranda vel audienda in ipsis, sine qua eos transire non decet absque causa rationabili ullam diem: praesenti constitutione indulgemus eisdem, ut altare possint habere viaticum, et in eo celebrare ac facere celebrari, ubicunque absque interdicti transgressione illis permittitur celebrare vel audire divina.