IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 1

VI 1.22De arbitris.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

VI 1.22.1 · Bonifacius VIII.

Si ex tribus arbitris duo concordant in summa, tenet illorum sententia; si omnes discordant, tenet sententia de summa minori.

Si ex tribus arbitris te duo in X., et tertius in V. condemnent, debet sententia praevalere duorum d; licet, quum unus in XV., alius in X., tertius vero in V. pronunciant, illius, qui dixit de summa minori, (quum in illa omnes concordes exsistant,) sententia efficax censeatur.

VI 1.22.2 · Idem.

Si ex tribus arbitris unus nolit examinando vel diffiniendo negotio interesse: duo procedere poterunt, ac si ille praesens esset. Circa iudices autem antiqua iura serventur. Ioann. Andr.

Ut quaestionibus, quae plerumque propter arbitrorum voluntariam seu malitiosam absentiam remanent indecisae, finis celerius imponatur, statuimus, ut, si ex tribus arbitris a partibus electis eorum aliquis, ab aliis legitime requisitus, ad examinandum vel diffiniendum una cum eis negotium, super quo in ipsos exstitit compromissum, non curaverit, cessante impedimento legitimo, convenire, duo praesentes, penes quos, licet lex civilis aliud innuere videatur, totalem eo casu remanere decernimus potestatem, possint, malitiosa seu voluntaria illius absentia non obstante, dictum examinare negotium et libere diffinire, sicut possent illo praesente, nec volente cum eis in unam sententiam concordare; ut sic ipsius absentia, praesentia repleta divina, eum reputari faciat pro praesente. Circa iudices vero antiqua iura nolumus immutari. SEXTI