VI 1.21De restitutione in integrum.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
VI 1.21.1 · Gregorius IX.
Ecclesia post quadriennium non admittitur ad petendum restitutionem contra sententiam vel contractum, nisi rationabilis aliqua causa hoc suadeat. Ioann. Andr.
¶Ecclesia, quae ad retractandam sententiam vel conXIX — XXII. DE ARBITRIS. c. I 2. tractum per beneficium restitutionis in integrum postulat se admitti, si quadriennii spatium post sit lapsum,, et negligenter omiserit, non est ad beneficium huiusmodi admittenda, nisi praevaricationis vel fraudis manifestes probetur super hoc intervenisse commentum, aut alia ratio-. nabilis causa subsit, quae superiorem movere debeat ad idem beneficium concedendum.
VI 1.21.2 · Bonifacius VIII.
Ecclesia contra confessionem, qua laesa fuit, admittitur infra quadriennium per beneficium restitutionis in integrum, postea non, nisi per viam iuris communis. Ioann. Andr.
¶Si adversus confessionem in iudicio a se factam laesa ecclesia beneficium restitutionis in integrum infra quadriennium, ab ipsius confessionis tempore computandum, petere negligenter omittat: non est, nisi aliquid rationabile appareat, quod aliud suaserit faciendum, ad hoc petendum ulterius admittenda. Ubi vero per viam communem revocationis erroris, quem in facto praetendit, vult adversus suam confessionem ecclesia se iuvare: hoc quandocunque poterit, donec negotium sit finitum.