IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 1

VI 1.14De officio et potestate iudicis delegati.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

VI 1.14.1 · Innocentius IV.1a

Conservator a manifestis defendit iniuriis, et iudicialem indaginem non exercet.

Statuimus, ut conservatores, quos plerumque concedimus, a manifestis iniuriis et violentiis defendere possint quos eis committimus defendendos. Nec ad alia, quae iudicialem indaginem exigunt, suam possint extendere potestatem.

VI 1.14.2 · Alexander IV.

In coactionibus et poenis pontificali dignitati defertur.

Quia pontificali dignitate praeditis ob reverentiam sacri officii, quod exercent, plurimum deferri convenit, et eos plus aliis honorari decet, ut, quum a iudicibus vel conservatoribus a sede apostolica deputatis contra eos ad coactiones d aliquas sive poenas fuerit procedendum, gradus et modestia in huiusmodi processu servetur ita, quod, eis quadam condigna reverentia supportatis, ingressus primo f ipsis ecclesiae vel sacerdotale interdicatur ministerium, ac deinde ab officio suspendantur, et subsequenter aggraveturs censura ecclesiastica contra eos; nisi forte aliter fieri suaserit nimia contumaciae protervitas sive culpa.

VI 1.14.3 · Bonifacius VIII.

Delegato procedente cum duobus subdelegatis non in totum, ad Papam, non ad condelegatos, appellari debet. H. d. Ioann. Andr.

Si duo ex tribus, a sede apostolica delegatis, duobus aliis non in totum subdelegaverint vices suas, ipsique subdelegati cum delegato tertio in causa processerint delegata, si appellatur ab ipsis, non ad condelegatos, sed ad primum delegantem tantummodo appellari debebit.

VI 1.14.4 · Idem.

Tres casus ponit, in quibus suspicionis causa coram arbitris non tractatur. Primus, quum recusatur unus ex delegatis, datis cum clausula: „Quod si Secundus, quum recusatur delegatus episcopi. Tertius, non omnes. " quum recusatur officialis. Ioann. Andr.

Si contra unum ex duobus iudicibus, cum illa clausula:,, quod si ambo interesse non possunt, alter eorum in causa procedat, " a sede apostolica delegatis, suspicionis causa legitima proponatur: causa ipsa suspicionis coram non recusato coniudice, ad quem ex vi praedictae clausulae debet ipsius causae cognitio pertinere, probari et ab eo expediri debebit. Ubi vero non est dicta clausula in rescripto, debet super hoc ad arbitros recursus haberi. Quum autem ipse delegatus episcopi recusatur, recusationis causa coram episcopo est probanda. Idem est, si officialis recusetur eiusdem, licet ad ipsum ab eodem officiali nequeat appellari.

VI 1.14.5 · Idem.

Distinguit tria tempora ad sciendum, an iudex suspectus committere possit; quia aut non est proposita recusatio: et tunc in totum per eum facta commissio tenet; aut est proposita, sed nondum pronunciatum super ea; et tunc volente recusatore committere potest, alias non; aut iam pronunciatum illum esse suspectum, et tune, etiam volente recusatore, committere nequit. Ioann. Andr.

Iudex ab apostolica sede datus, quamvis legitime recusari valeat ut suspectus, potest licite vices suas committere, antequam recusatio contra ipsum proponatur. Et si in totum commiserit, recusari ulterius, aut facta per eum commissio impugnari nequibit; quod posset, si sibi de iurisdictione aliquid reservasset. Post recusationem quoque propositam committere, nisi de recusatoris procedat assensu, non potest; sed eo volente hoc potest, etiamsi iam recusatio eadem sit probata, dummodo pronunciatum non fuerit super ea. Extunc enim, quum omnino iudex esse desierit, nulla etiam cum illius assensu potest fieri commissio per eundem.

VI 1.14.6 · Idem.

Delegatus subdelegans, etiam in totum, re integra causam reassumere poterit. H. d. Ioann. Andr.

Quamvis alicui vices tuas in causa tibi a sede apostolica delegata in totum commisisse noscaris: si tamen, antequam ille iurisdictione usus fuerit, commissio huiusmodi per te revocetur ab ipso, vel eum rebus eximi contingat humanis, causam ipsam resumere poteris, quum iurisdictio, ex quo ipsa usus non exstitit, non censeatur in eum efficaciter transivisse.

VI 1.14.7 · Idem.

Si delegatus subdelegavit;,, quoties abesset, " vel,, donec revocaret, " et mortuus sit re non integra, subdelegatus procedit. Et semper de subdelegato ad delegatum, qui sibi aliquid iurisdictionis reservavit, appellari debet, etiam post sententiam. H. d. Io. Andr.

Si delegatus, quoties eum abesse contigerit, tibi commiserit vices suas, poteris, eo rebus humanis exempto, quum et tunc censeatur abesse, commissum tibi negotium, dum tamen illo vivente iurisdictione uti coeperis, libere diffinire. Idem poteris, quando tibi vices etiam sub ea forma commisit: „donec eas duceret revocandas. " Nam talis commissio, per quam censetur etiam sententiae prolatio, nisi antea fuerit revocata, committi, nequaquam morte committentis exspirat, ex quo res integra non exsistit. Ad eum quoque, qui vices suas committit, donec revocet, vel qui exsecutionem sententiae tantum, aut quicquid aliud de iurisdictione sibi reservat, non ad delegantem primum appellari debebit, etiamsi post sententiam fuerit appellandum.

VI 1.14.8 · Idem.

Plurium delegatorum in solidum quilibet cognoscit. Et uno cognoscente alii, nisi ex causa, se non intromittunt. Et perpetuatio unius perpetuat quoad omnes. H. d. Zenz.

Quum plures sub illa forma: „ut omnes, aut duo, vel unus eorum mandatum apostolicum exsequantur, " aut alia consimili iudices vel exsecutores a sede apostolica deputari contingit: ipsorum quilibet iniunctum potest libere adimplere mandatum. Porro, uno eorum negotium inchoant commissum, alii nequibunt se ulterius intromittere de eodem, nisi vel infirmitate vel alia iusta causa illum contingeret impediri, aut si nollet, vel malitiose in eo procedere recusaret. Jurisdictione vero perpetuata mandatore vivente, per unum, eo casu, quo potest, ex iudicibus delegatis perpetuata intelligitur quod omnes.

VI 1.14.9 · Idem.

Exsecutor, super gratia facta datus a Papa, mortuo Papa etiam re integra gratiam exsequitur. Ioann. Andr.

Si super gratia, cuiquam ab apostolica sede facta, exsecutores fuerint deputati, aequum esse censemus, ut, sicut ipsa gratia, licet nondum sit in eius exsecutione processum, morte non perimitur concedentis, sic nec etiam re integra perimatur exsecutoribus data potestas, quam, veluti gratiae praedictae accessoriam, naturam sequi congruit principalis; ne gratiam eandem vel reddi quandoque omnino inutilem, vel ipsius effectum in tempus longius cum illius dispendio, cui facta exstitit, differri contingat.

VI 1.14.10 · Idem.

Duos casus ponit, quibus de subdelegato non in totum appellatur ad primum delegatum, scilicet quum delegatus excommunicatus vel mortuus est. Alios casus ponit infra eod. c. Si a subdelegato. Ioann. Andr.

Si is, cui causa, licet proprio nomine non expresso, a sede fuerat apostolica delegata, subdelegaverit non in totum vices suas alicui: a subdelegato huiusmodi, si delegatum ipsum excommunicari aut de medio tolli contingat, impedimento tali durante ad sedem ipsam, ne absolutionem vel successorem exspectando illius praeiudicari litigantibus vel causa plus debito prorogari prorogari valeat, volumus appellari.

VI 1.14.11 · Idem.

Ab arbitris iuris appellatur ad Papam. Ioann. Andr.

Ab arbitris, qui secundum formam iuris, ut de proposita contra iudicem suspicionis causa cognoscant, vel qui, quum de revocatione ambigitur literarum, iudicibus nequeuntibus in unam sententiam concordare, ad concertationem huiusmodi sopiendam a partibus eliguntur, est, si gravaverint, ad sedem apostolicam appellandum.

VI 1.14.12 · Idem.

Exsecutor datus a Papa, ut provideat personae, subdelegat, si detur, ut provideat ecclesiae; non expressa persona, non subdelegat, nisi habeat speciale mandatum. H. d. et causam reddit. Ioann. Andr.

Is, cui ab apostolica sede committitur certae personae provisio de beneficio in certa ecclesia, dioecesi vel provincia facienda facienda, potest alii committere licite vices suas. Sed si non expressa certa persona committatur eidem, ut alicui personae idoneae de certa ecclesia vel beneficio debeat providere, quia circa eligendam personam eius industria tunc videtur electa, provisionem sibi commissam alteri demandare non potest, nisi forma commissionis habeat, ut per se vel per alium id valeat expedire 2.

VI 1.14.13 · Idem.

Is, cui aliquid certo loco expediendum committitur, ex iusta causa illud expedire poterit extra locum. H. d. Ioann. Andr.

Statuimus, ut is, per quem ab apostolica sede certo loco inquisitio fieri, vel quicquid aliud expediri mandatur, si propter potentiam vel malitiam illius, contra quem inquiri debet sive procedi, seu fautorum eiusdem non possit hoc exsequi eo loco secure, ne ipse commodum ex dolo vel fraude reportet, ad id exsequendum locum alium eligat idoneum et securum. Idem faciat, si alia rationabilis causa subsit, propter quam in loco decreto perfici nequeat commode quod mandatur, ne tali praetextu impediri contingat mandatum apostolicum vel differri. HCL cf. Bull. Ad exped. No. 35. directa ad archiep. Treverens. (Trecensem: immerito H) Quaesivit a nobis tua fraternitas utrum hi qui [bus] in civitate vel dioecesi seu provincia ecclesiae cuiusquam provisio in beneficio ab ap. sede committitur, subdelegare valeant alii vices suas et an subdelegatis facta provisio valeat in hoc casu. Ad quod tibi breviter respondemus, quod delegatam a nobis sub forma praescripta exsecutionem mandati sibi iniuncti subdelegare non possunt nisi in literis commissionis ut pro se vel per alium id faciant contineatur expresse, nec huiusmodi tenet subdelegatorum provisio, si per eorum, quorum interest, exceptionem et appellationem legitimam fuerit obviatum. DE OFFICIO ET POT. IUD. DEL. 13-15.

VI 1.14.14 · Idem.

Quando a subdelegato non in totum appellatur, quia non admittit exceptionem, per quam denegatur etiam delegatum habere iurisdictionem: ad primum delegantem appellabitur. H. d. Ioann. Andr.

Si a subdelegato, cui delegatus non in totum commiserat vices suas, ex eo fuerit appellandum, quia exceptionem coram se propositam, quod, antequam per eum vel per ipsum delegatum in aliquo processum fuisset, delegans viam fuerat universae carnis ingressus, admittere recusavit: non ad delegatum, quum iurisdictionem negetur habere, sed ad delegantem potius appellari debebit. Idem fiet in aliis casibus, in quibus delegatus iurisdictionem habere negatur; alias, si appellari deberet ad ipsum, esset appellans, qui sic fateri videretur, eundem iurisdictionem habere, quod ante negaverat, contrarius sibi ipsi.

VI 1.14.15 · Idem.

Ponit hic, qui possint esse conservatores, et ubi cognoscere, et an et quibus possint delegare, et quantum duret eorum potestas, et de expensis talium. H. d. Zenz.

Hac constitutione perpetuo valitura sancimus, ut conBullar. Rom. e. Taur. IV, 128.: Statuimus, ut conservatores, qui ab Apostolica Sede conceduntur interdum, ut aliquos a manifestis iniuriis et molestiis tueantur, sint in alicuius civitatis ecclesia cathedrali canonici, vel dignitatem aliquam seu personatum in civitate vel dioecesi eius obtinentes, extra quam siquidem civitatem vel aliquos ad iudicium evocare non valeant, nec etiam procedere contra illos, qui de civitate vel dioecesi non fuerint supradictis, vel infra civitatem eandem dumtaxat de commissis sibi negotiis sive causis possint cognoscere: aliis tamen nequeant committere vices suas, nisi expresse hoc eis ex literarum conservatoriarum beneficio competere dignoscatur. Citationes tamen et denuntiationes sentenservatores, qui aliquibus, ut a manifestis iniuriis et violentiis tueantur eosdem, plerumque a sede apostolica conceduntur, de cetero deputari non possint, nisi episcopi vel eorum superiores, aut abbates, seu dignitates vel personatus in cathedralibus vel collegiatis ecclesiis obtinentes, nullusque deputati sibi conservatoris esse valeat conservator. Nec aliquis, (regibus et reginis, qui, sicut dignitatis altitudine praeeminent, sic praerogativa gratiae ipsos convenit anteferri, duntaxat exceptis,) deinceps conservatorem habeat eum, qui sub ipsius iurisdictione, dominio vel districtu ecclesiastico vel temporali consistat. Conservatores autem huiusmodi extra civitates seu dioeceses, in quibus fuerint deputati, contra quoscunque procedere, aut aliquos ultra unam diaetam a fine dioecesum eorundem trahere non praesumant. Vices quoque suas, (citationibus et sententiarum denunciationibus duntaxat exceptis, quas per alios valeant exercere,) nulli committere possint, nisi hoc eis competierit ex beneficio literarum; sed nec tunc, nisi intra civitates seu dioeceses, in quibus deputati fuerint, et personis tantum, quae superius sunt expressae. Ut autem conservatores limites sibi traditae potestatis, quos frequenter excedunt, metu poenae diligenter observent: decernimus, ut, si de aliis quam de manifestis iniuriis et violentiis scienter se intromiserint, seu ad alia, quae iudicialem indaginem exigunt, suam extenderint potestatem, eo ipso per unum annum ab officio sint suspensi. Pars vero, quae hoc fieri procurabit, sententiam excommunicationis incurrat, a qua non possit absolvi, nisi ei, quem sic fatigavit indebite, primo satisfaciat integraliter de expensis. Officium autem quorumcunque conservatorum ipso iure quoad non coepta negotia per obitum concedentis volumus exspirare. Circa munera vero et expensas, assessores ac notarios, et personas testimonii causa vocandas, illa praecipimus in huiusmodi conservatoribus per omnia observari, quae in delegatis iudicibus constitutio a nobis super his edita observanda decrevit. Quicquid autem contra praemissa vel eorum aliquod attentari contigerit, omnino decernimus irritum et inane.