VI 1.13De officio vicarii.
Abrir no leitor do IusCommune →VI 1.13.1 · Innocentius IV.
Successor officialis excommunicati excommunicatus non est, nisi in crimine damnato communicet, illa autem, quae exercet: illo excommunicato manente non valent, si iurisdictione solum ab eo recepta hoc facit. Ioann. Andr.
¶Romana ecclesia (Et infra:) Quum Remensis archiepiscopus in officialem alicuius suffraganei sui excommunicationis sententiam ex aliqua rationabili causa profert, illos, qui vices ipsius gerunt, propter hoc excommunicationis vinculo non adstringit, quum non communicent ob id officiali eidem in crimine, qui ecclesiasticae censurae districtione pro eo, quod suum exercent officium, non arctantur. Ea tamen, quae ipsi gerendo huiusmodi vices agunt, eol taliter excommunicato manente, si iurisdictionem tantum recipiunt ab eodem, non possunt obtinere vigorem.
VI 1.13.2 · Bonifacius VIII.
Ex generali commissione non potest officialis inquirere, corrigere, deponere, et punire subditorum excessus. Ioann. Andr.
¶Licet in officialem episcopi per commissionem officii, generaliter sibi factam, causarum cognitio transferatur, potestatem tamen inquirendi, corrigendi aut puniendi aliquorum excessus, seu aliquos a suis beneficiis, officiis vel administrationibus amovendi, transferri nolumus in eundem, nisi sibi specialiter haec committantur.
VI 1.13.3 · Idem.
Ex generali commissione officialis beneficia conferre non potest. Ioann. Andr.
¶Quum in generali concessione nequaquam illa veniant, quae non esset quis verisimiliter in specie concessurus, nec regulariter donare valeat is, cui bonorum administratio etiam libera est concessa: officialis aut vicarius generalis episcopi beneficia conferre non possunt, nisi beneficiorum collatio ipsis specialiter sit commissa.