IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 2

Theoph. 2.18De inofficioso testamento.

Abrir no leitor do IusCommune →

18

pr.Εἰρήκαμεν ἐν τοῖς προλαβοῦσι δύνασθαι τοὺς ἀνιόντας διατιθεμένους μὴ γράφειν τοὺς κατιόντας κληρονόμους, ἀλλ᾽ exheredátus ποιεῖν ἢ praeteritíoni ὑβρίζειν, ἐφ᾽ ὧν ἡ praeteritíων ἀντὶ exheredatíonos παραλαμβάνεται. ἀλλ᾽ ἐπειδὴ ταύτης δραττόμενοι τῆς ἀδείας οἱ γονεῖς τοὺς οἰκείους ἔβλαπτον παῖδας καταλιμπάνοντες αὐτοὺς ἐν πενίᾳ· εἰ μὲν γὰρ ἦν τις τῶν κατὰ ἀρρενογονίαν ἀνιόντων ἐποίησε δὲ exheredaton τὸν παῖδα, οὔτε ipso iure ἀνυπόστατος ἦν ἡ διαθήκη, οὔτε ἐξ ἀδιαθέτου ὁ παῖς ἠδύνατο παραγίνεσθαι, πῶς γὰρ διαθήκης ὑποκειμένης; οὔτε ἀπὸ τοῦ praétoros τὴν contra tabulas εἶχεν, praeteritois γὰρ οὐ μὴν exheredatois αὕτη παρέχεται. εἰ δὲ μήτηρ ἦν ἡ διατιθεμένη [ἢ] οἱ κατὰ μητέρα ἀνιόντες οὐδὲ ἐνθυμηθῆναι περὶ τῆς contra tabulas ἦν· κατὰ γὰρ διαθήκης θήλεως πρόσωπον παισὶν οὐ δίδοται ἡ contra tabulas. ἐν ἐσχάτῃ τοίνυν βοηθείᾳ ἐπενοήθη τοῖς παισὶν ἡ de inofficioso μεμφομένοις καὶ λέγουσιν ἀδίκως ἑαυτοὺς exheredatus γενέσθαι ἤγουν praeteriteuθῆναι, τοῦτο προϊσχομένοις τὸ χρῶμα ὡς ὅτι μεμηνὼς ἦν ὁ τελευτήσας, ἡνίκα τὴν διαθήκην ἐτύπου. τοῦτο δὲ λέγεται παρὰ τῶν παίδων οὐχ ὡς τῇ ἀληθείᾳ μανέντος τοῦ τελευτήσαντος, ἀλλ᾽ ὅτι γεγένηται μὲν ἰσχυρῶς ἡ διαθήκη, οὐχ ὡς ἀπαιτεῖ δὲ τῆς εὐσεβείας ὁ λόγος. εἰ γὰρ ἐμαίνετο τῇ ἀληθείᾳ, οὐκ ἠδύνατο διατίθεσθαι· ἢ μᾶλλον ἐμεμήνει διὰ τοῦτο, ἐπειδὴ τὴν φύσιν ἀλόγως ἐμίσησεν.

Diximus superius posse parentes in testamentis condendis liberos heredes non scribere, set exheredes facere uel praeterire, in quorum nempe personis praeteritio pro exheredatione accipitur. set ea facultate abusi parentes liberos suos plerumque laedebant eos in egestate relinquentes; nam si quis ex parentibus exheredes liberos fecisset, neque ipso iure inualidum erat testamentum, neque ab intestato liberi adire poterant (quomodo enim extante testamento?), neque a praetore bonorum possessionem contra tabulae optinebant; praeteritis enim non exheredatis liberis ea conceditur. sin autem mater esset testata uel materni generis parentes, ne cogitare quidem de bonorum contra tabulas possessione licebat, contra enim tabulas feminini sexus personae testamenti bonorum possessio non datur. in extremum igitur subsidium liberis querentibus dicentibusque sese immerito exheredes factos uel praeteritos esse querella de inofficioso concessa est, huius coloris praetextu non fuisse defunctum sanae mentis, cum testamentum ordinaret. id autem a liberis dicitur, non quasi uere furiosus fuerit defunctus; set quia iure factum est testamentum, non ita tamen prout pietatis exigebat officium. nam si reuera fuisset furiosus, ne testari quidem potuisset. seu potius ideo furere uisus est, quia naturam sine ratione oderit.

1Οὐ μόνον δὲ τοῖς παισὶν ἐπιτέτραπται τῆς τῶν γονέων διαθήκης ὡς μὴ προσηκόντως γενομένης κατηγορεῖν, ἀλλὰ γὰρ καὶ γονεῦσίν ἐστι παρρησία τὴν τῶν παίδων διαβάλλειν διαθήκην. ἀδελφὴ δὲ καὶ ἀδελφὸς ἀνατρέψουσι τηνικαῦτα τὴν τοῦ τελευτήσαντος διαθήκην τῶν scríptων προτιμώμενοι, ἡνίκα αἰσχρὸν ἐπέχουσιν οἱ γεγραμμένοι πρόσωπον, οἷον ἡνίοχοια μῖμοι κυνηγοὶ καὶ οἱ ἀπὸ αἱσχρᾶς μίξεως ἐγνωσμένοι· τοῦτο γὰρ ταῖς θείαις περιέχεται διατάξεσιν. ὥςτε οὖν ἀνιόντες καὶ κατιόντες, ἐν ᾧ μὴ γεγόνασιν ἀχάριστοι περὶ τὸν τελευτήσαντα, κατὰ παντὸς scríptu κινήσουσι τὴν » de inofficioso, ἀδελφὸς δὲ καὶ ἀδελφὴ κατὰ μόνων αἰσχρῶν προσώπων, οἱ δὲ περαιτέρω τοῦ ἀδελφοῦ ἢ τῆς ἀδελφῆς συγγενεῖς οὐδὲ πάροδον ἔχουσιν ἐπὶ τὴν de inofficioso, ἀλλὰ καὶ κινήσοντες ἡττηθήσονται.

Neque liberis tantum permittitur parentum testamentum inofficiosum accusare, uerum etiam parentibus licet liberorum impugnare testamenta. soror autem et frater tunc demum defuncti testamentum subuertent tanquam scriptis heredibus praelati, cum isti turpem gerant personam, ueluti agitatores mimi arenarii quique adulterii crimine damnati sunt. id enim diualibus constitutionibus cauetur. itaque parentes et liberi, nisi erga defunctum ingratos sese ostenderint, contra omnem scriptum heredem querellam agent de inofficioso; frater uero sororque contra turpes tantum personas. ultra autem fratrem sororemue cognatis nullus aditus ad eiusmodi querellam patet set agentes submouebuntur.

2Παῖδες δὲ κινοῦσι τὴν de inofficioso τοῦτο μὲν φυσικοὶ τοῦτο δὲ θετοὶ κατὰ τὰ εἰρημένα τῇ τοῦ ἡμετέρου βασιλέως διατάξει. τότε δὲ οἱ κινοῦντες τὴν δε inofficioso ἰσχυρῶς ταύτῃ χρήσονται, ἡνίκα πάσης ἑτέρας ἐστέρηνται βοηθείας· ἐσχάτη γάρ ἐστιν ἡ ἀπὸ τῆς de inofficioso βοήθεια· ὁ γὰρ εὐπορῶν ἑτέρου δικαίου δι᾽ οὗ δυνήσηται τὴν πᾶσαν τοῦ τελευτήσαντος λαβεῖν περιουσίαν ἢ μέρος αὐτῆς οὐκ ἔχει πάροδον ἐπὶ τὴν de inofficioso. τοῦτο δὲ οὐ μόνον περὶ τῶν ἐν φύσει παίδων, ἀλλὰ γὰρ καὶ ἐπὶ postúmων νοεῖσθαι χρή.

Liberi autem tam naturales quam adoptiui agent de inofficioso secundum quae principis nostri constitutione cauentur. tunc uero demum de inofficioso agentes utiliter hac querella utentur, cum ceteris auxiliis omnino careant, extremum enim subsidium de inofficioso querella est. qui enim alio iure ad omnia defuncti bona eorumue partem uenire potest, aditum ad querellam non habet. id autem non tantum de liberis, qui in rerum natura sunt, set de postumis quoque intellegi oportet.

3Ταῦτα δὲ οὕτω δεχόμεθα, εἰ μηδὲν αὐτοῖς παντελῶς ὑπὸ τοῦ τελευτήσαντος κατελείφθη, τοῦτο γὰρ καὶ ἐκ διατάξεως τοῦ θειοτάτου ἡμετέρου βασιλέως ἐπινενόηται τῇ φύσει τὴν προσήκουσαν ἀποσώζοντος αἰδώ. πάλαι γὰρ, εἰ μὴ τὸ ὀφειλόμενον ἅπαν κατελείφθη, ἐδίδοτο χώρα τῇ de inofficioso. οἷον· υ νομισμάτων εἶχέ τις οὐσίαν· ἔδει αὐτὸν πάντως ρ νν. καταλιπεῖν, τουτέστι τὸ τέταρτον τῆς οὐσίας, ἵνα μὴ κινηθῇ ἡ de inofficioso. σήμερον δὲ εἰ καὶ ἕν νόμισμα τῷ exheredatῳ ἢ καὶ ὁσονδήποτε μέρος τῆς κληρονομίας καταλειφθῇ, ἤγουν καὶ πρᾶγμα οἱονδήποτε, ἡ ἐκ τῆς de inofficioso μέμψις ἀργεῖ, τῆς διατάξεως τὸ ἐλλεῖπον τῷ τετάρτῳ τῆς ἐξ ἀδιαθέτου μοίρας ἀναπληρούσης, εἰ καὶ τὰ μάλιστα ὁ διαθέμενος οὐκ ἐνέγραψε τῇ οἰκείᾳ χειρὶ, ὅτι ἐάν τι εὑρεθῇ ἐλλεῖπον βούλομαι αὐτὸ ἀναπληρωθῆναι ἀνδρὸς ἀγαθοῦ μεσιτείᾳ. τοῦτο γὰρ καὶ μὴ προσκείμενον ἡ αὐτὴ διάταξις ὡς φύσει παρεπόμενον δέχεται.

Quae uero ita accipimus, si nihil penitus eis a defuncto relictum sit: id enim sanctissimi principis nostri constitutione cauetur, qui naturae debitam seruauit uerecundiam. olim enim nisi totum quod deberetur esset relictum, querellae de inofficioso locus fiebat. ut ecce CCCC aureorum patrimonium quidam cum haberet, oportebat eum Omnino relinquere, idest quartam bonorum partem, ne de inofficioso ageretur. hodie uero si uel nummus unus filio exheredato uel quantulacumque pars bonorum relinquatur uel quaelibet res, de inofficioso querella cessat atque ex constitutione quod quartae deest suppletur, licet testator propria manu non scripserit: si quid quartae deesse inueniatur id uolo boni uiri arbitratu suppleri. id enim quamuis non sit adiectum ipsa constitutio perinde accipit ac si suapte natura consequatur.

4Εάν τις ἀσπάσηται τὴν τοῦ πατρὸς βούλησιν, οὐ δύναται αὐτὴν ἀνατρέπειν διὰ τῆς de inofficioso. ὅθεν ὅρα οἷον ἐζητήθη. ὁ ἐμὸς ὑπεξούσιος ἐπετρόπευε pupillu τινός. τελευτῶν ἐγὼ καὶ γράψας ἕτερον κληρονόμον, τὸν ἐμὸν ὑπεξούσιον exheredáteusa, κατέλειψα δὲ ληγάτον τῷ pupíllῳ, οὗπερ ἦν ἐπίτροπος. ἀπήτησε τὸ ληγάτον ὁ ἐμὸς παῖς τὸ καταλειφθὲν τῷ pupíllῳ· μετὰ ταῦτα βούλεται κινῆσαι τὴν de inofficioso, ὡς μηδὲν ἔχων ἐκ τῆς πατρώας περιουσίας. ἆρα δύναται 7 μή τι βέβλαπται ὡς ἐπιγνοὺς τὴν τοῦ τελευτήσαντος βούλησιν αὐτῷ τούτῳ ᾧ τὸ ληγάτον ἀπήτησεν; καὶ λέγομεν μηδὲν αὐτὸν ὑφίστασθαι πρόκριμα ἐπειδὴ ἐπιτροπικόν τι πράττων offícion ἔλαβε τὸ ληγάτον, ὥςτε οὖν ἀκωλύτως suo nomine κινήσει τὴν de inofficioso.

Si quis paternam amplexus sit uoluntatem, nequit postea eandem per querellam inofficiosi subuertere. unde id quaesitum est. cum filius meus, qui in potestate erat, pupilli cuiusdam tutelam gereret, moriens ego alium quendam heredem institui, eumque qui in mea erat potestate exheredem feci; legatum autem pupillo, cui ipse erat tutor reliqui. cum petiisset filius meus legatum pupillo relictum, deinceps querellam inofficiosi instituit, utpote qui nihil ex paternis bonis sit consecutus uidendum an liceat, an potius sibi nocuerit quasi eo ipso paternam agnouerit uoluntatem, quo legatum petierit? et magis est ut nullum ei oriatur praeiudicium, namque tutoris officio functus legatum petiit; et itaque nihil obstat quin suo nomine de inofficioso testamento agat.

5Καὶ ἐκ τοῦ ἐναντίου δὲ τοῦτο ζητεῖται. εἶχον ἐγὼ ἄνηβον παῖδα ὑπεξούσιον· ἕτερον γράψας κληρονόμον τὸν ἄνηβον exheredaton ἐποίησα μηδὲν αὐτῷ καταλιπών· ἐληγάτευσα δὲ νομίσματα ρ Τιτίῳ τινὶ, ὃν ἐγὼ κατέλιπον testamentárion ἐπίτροπον τῷ ἀνήβῳ, ἤγουν ὁ ἄρχων δέδωκεν ἢ καὶ ἴσως ἀπὸ νόμου ἐκλήθη. ἐκίνησεν ὁ Títios ὀνόματι τοῦ ἀνήβου τὴν de inofficioso καὶ ἡττήθη, εὑρέθη γὰρ ἴσως εὐλόγως ὁ ἄνηβος exheredateuθείς. μετὰ ταῦτα ὁ Τίτιος χωρεῖ κατὰ τοῦ scríptu κληρονόμου τὸ ληγάτον αὐτὸν ἀπαιτῶν, ὅπερ αὐτῷ κατελείφθη. ἀμάχως λήψεται τοῦτο.

Et e contrario id quaesitum est. cum ego filium impuberem in mea potestate haberem, alio herede scripto, eum exheredem feci, nihil ei relinquens; legaui autem aureos C Titio cuidam, quem ego tutorem testamento impuberi reliqui, uel quem magistratus dedit uel forte qui iure uocatus est. de inofficioso impuberis nomine Titius egit, atque superatus est, forte enim iusta ex causa impubes exheres factus est. deinde Titius aduersus scriptum heredem agit ut legatum persequatur sibi relictum. nullus dubito quin consequi possit.

6Ἀποκλείει δὲ τὴν de inofficioso τὸ τέταρτον καταλιμπανόμενον τῶν ἐξ ἀδιαθέτου ἢ ἐν κληρονομίᾳ ἢ ἐν ληγάτῳ ἢ ἐν fideicommissῳ ἢ mortis causa δωρεᾷ. ἡ δὲ inter uiuos δωρεὰ οὐ συναριθμεῖται, μήτιγες ἐπὶ τούτῳ ἐδόθη ὡς ἐν ἐκείνοις τοῖς θέμασιν, ὧν ἡ διάταξις τοῦ θειοτάτου ἡμῶν μέμνηται βασιλέως. καὶ ἐν ἑτέροις τρόποις περιεχομένοις τοῖς παλαίοις νόμοις καὶ ταῖς θείαις μέντοι διατάξεσιν ἐὰν τὸ τέταρτον περιγένηται τῷ παιδί, ἡ de inofficioso σχολάζει. καὶ εἰ μὲν εἰς ἐστὶ παῖς, τὸ τέταρτον δεῖ αὐτῷ καταλιμπάνειν τῆς οἰκείας περιουσίας, εἰ δὲ δύο εἰσὶν ἢ καὶ πλείονες τὸ τέταρτον πᾶσιν καταλειφθὲν ἀναλόγως καὶ ἐξ ἴσου ἡσυχάζειν ποιεῖ τὴν de inofficioso. οἷον δύο εἰσί· δεῖ αὐτοῖς καταλιμπάνειν ἀνὰ μίαν ἡμίσειαν οὐγκίαν, εἰ δὲ τρεῖς εἰσὶ, δεῖ αὐτοῖς καταλιμπάνειν ἀνὰ μίαν οὐγκίαν.

Ad querellam excludendam sufficit quarta pars uel ab intestato uel iure hereditario uel legati fideiue commissi uel mortis causa donationis relicta. donatio autem inter uiuos non connumeratur, nisi in illis casibus, quorum sanctissimi principis nostri constitutio meminit. set si aliis quoque modis ex ueteribus legibus et diualibus constitutionibus quarta pars filio deuoluatur, querella inofficiosi cessat. et si quidem unus filius sit, quarta bonorum pars ei relinquenda est: sin autem duo pluresue, quarta pars cunctis simul pro uirili idest pro rata parte relicta querellam inofficiosi impedit. ueluti si duo sint, oportet singulis sescuncem relinquere; si tres sint, uncia singulis relinqui debet.