Theoph. 2.17Quibus modis testamenta infirmantur.
Abrir no leitor do IusCommune →17
pr.Ἔγνωμεν ὅπως γίνονται νομίμως αἱ διαθῆκαι. ἀλλ᾽ εἰ μὲν παρελείφθη τι τῶν τῆς ἀκριβείας ἐχομένων λέγεται ἡ διαθήκη non iure ciuili facta, ἢ συντόμῳ λόγῳ iniusta. παρώφθη γὰρ τυχὸν ὁ legítimos τῶν μαρτύρων ἀριθμὸς, ἢ παρῆσαν μὲν οἱ ἑπτὰ, οὐ πάντες δὲ ὑπέγραψαν, ἢ ὑπέγραψαν μὲν πάντες, οὐκ ἐσφράγισαν δέ, ἢ ταῦτα μὲν ἐποίησαν ὁ δὲ testátur οἰκείᾳ χειρὶ τὸ τοῦ κληρονόμου ὄνομα οὐκ ἔγραψεν, οὐδὲ μὴν ἐπὶ τῶν μαρτύρων ὠνόμασε τὸν ἐσόμενον αὐτοῦ διάδοχον, ἢ παῖδάς τις ἔχων súus οὐδὲ κληρονόμους οὐδὲ exheredatus ἐποίησεν. ἐπὶ τούτων πάντων λέγεται ἡ διαθήκη non iure ciuili facta. εἰ δὲ καὶ μηδὲν τούτων παρώφθη οὐδὲ οὕτω πάντως μέχρι τέλους τὸ ἰσχυρὸν πάρεστι τῇ διαθήκῃ ἢ γὰρ rúpta γίνεται ἢ ínritos.
Nouimus quomodo iure fiant testamenta. set si quid omittatur eorum quae ad iuris obseruationem pertinent, dicitur testamentum non iure ciuili factum uel breuius iniustum. forte enim legitimus testium numerus est omissus, uel septem quidem adfuerunt, non omnes autem supscripserunt, uel supscripserunt omnes quidem, non autem signauerunt, uel haec quidem fecerunt, set testator heredis nomen propria manu non scripsit, neque coram testibus futurum sibi successorem nuncupauit uel liberos suos cum haberet, neque heredes instituit neque exheredes fecit. in hisce ergo omnibus causis dicitur testamentum non iure ciuili factum. sin autem nihil eiusmodi omissum est, neque ideo prorsus ad finem usque ualet testamentum, ruptum enim inritumue fieri potest.
1Rúpta δὲ γίνεται τοῦτον τὸν τρόπον. διέθετό τις ἀνεπιλήπτως· μείναντος τοῦ testátoros ἐπὶ τῆς αὐτῆς καταστάσεως, τὸ τῆς διαθήκης δίκαιον ἠλαττώθη. εἰ γάρ τις μετὰ τὴν ποίησιν τῆς διαθήκης λάβῃ τινὰ εἰς υἱοθεσίαν ἢ αὐτεξούσιον παρὰ βασιλεῖ ἢ ὑπεξούσιον παρὰ τοῖς ἄρχουσι κατὰ τὰ εἰρημένα τῇ διατάξει τοῦ εὐσεβεστάτου ἡμῶν βασιλέως τουτέστιν ἡνίκα πάππος ἐστὶν ὁ λαμβάνων (τότε γὰρ καὶ ἡ θέσις ἐπιδείκνυται τὰ ἑαυτῆς), ἡ γενομένη ῥήγνυται διαθήκη καινοῦ súυ ἐπιγινομένου, ὥςπερ εἰ postûmos ἐτέχθη.
Rumpitur autem hoc modo. testatus est quidam sine uitio; cum testator in eodem statu maneret, potuit ius minui testamenti. si enim post testamenti factionem quendam adoptandum susceperit, siue patremfamilias per imperatorem siue filiumfamilias per praetorem secundum ea quae constitutione cauentur piissimi principis nostri, idest cum auus sit qui adoptet (tunc enim adoptio uim suam ostendit), rumpitur factum testamentum noui sui heredis adgnatione, perinde ac si postumus natus sit.
2Καὶ διαθήκη δευτέρα νομίμως πληρωθεῖσα δύναται τὴν προτέραν ῥηγνύειν διαθήκην, εἴτε γέγονέ τις κληρονόμος ἐξ αὐτῆς, εἴτε μὴ γέγονεν, ἠδύνατο δὲ ὅλως κληρονομῆσαι· τοῦτο γὰρ μόνον σκοποῦμεν εἰ ἔνι τινι θέματι ἠδύνατο κληρονομῆσαι· καὶ πῶς δυνάμενος τις κληρονομῆσαι οὐκ ἐκληρονόμησεν; ὑπόθου γὰρ ὅτι erepudiateusen ὁ γραφεὶς ἐν τῇ δευτέρᾳ διαθήκῃ κληρονόμος ἢ ζῶντος τοῦ testátoros ἐτελεύτησεν ἢ μετὰς τελευτὴν τοῦ διαθεμένου πρὸ τῆς aditíonos, ἢ ὑπὸ αἵρεσιν ἐγράφη καὶ ἡ αἵρεσις ἠτόνησεν. καὶ ἐν τούτοις τοῖς θέμασι συμβαίνει τὸν testátora δύο ποιήσαντα διαθήκας ἀδιάθετον τελευτᾶν, τῆς μὲν προτέρας ῥηγνυμένης τῇ ποιήσει τῆς δευτέρας, τῆς δὲ μεταγενεστέρας ἀκυρουμένης διὰ τὸ μηδένα ἐντεῦθεν γενέσθαι κληρονόμον.
Set et posterius testamentum iure perfectum superius rumpere potest; siue quis ex eo heres extiterit, siue non extiterit, qui tamen omnino existere potuerit (id enim tantummodo spectamus an aliquo casu potuerit existere). quomodo autem cum quis heres esse posset, non extitit? finge eum qui posteriore testamento institutus est, hereditatem repudiasse uel uiuo testatore mortuum esse, uel post mortem quidem testatoris, ante autem aditionem; uel eo sub condicione scripto, condicionem defecisse. atque in eiusmodi casibus fit ut testator, cum duo condiderit testamenta, intestatus decedat, cum prius altero facto rumpatur, posterius uero, cum ex eo nemo heres extiterit, nullas habeat uires.
3Εἰ δὲ καὶ διαθέμενός τις ἐνεστήσατο Prîmon κληρονόμον, εἶτα μετὰ χρόνον τινὰ ἦλθεν ἐπὶ ποίησιν δευτέρας διαθήκης, ἣν καὶ αὐτὴν νομίμως ἐπεραίωσε Secûndon ἐνστησάμενος κληρονόμον οὕτως· ἔστω μου Secûndos κληρονόμος εἰς τόδε καὶ τόδε πρᾶγμα, οὐδὲν ἦττον καὶ οὕτως ἡ πρώτη ρήγνυται διαθήκη· οὐδὲ γὰρ τὸ ex certa parte γραφῆναι Secûndon κληρονόμον ἐν τῇ δευτέρᾳ διαθήκῃ ἀνίσχυρον ποιεῖ τὴν ἔνστασιν καὶ τοῦτο Σεβῆρος καὶ ᾿Αντονῖνος ἀντέγραψαν οἱ θειότατοι. τῆς δὲ τοιαύτης διατάξεώς ἐστι τὰ ῥήματα ταῦτα (οὐκ ἄτοπον γὰρ αὐτῶν μνημονεῦσαι διὰ τὸ καὶ ἕτερόν τι χρήσιμον ἐξ αὐτῶν δυνάμενον σημαίνεσθαι)· διαθέμενός τις καὶ γράψας πολλοὺς κληρονόμους, ἐν δευτέρᾳ διαθήκῃ ἕτερον εἰς φανερὰ κληρονόμον ἐνεστήσατο προσθεὶς οὐδὲν ἦττον βούλεσθαι τὴν προτέραν ἐρρῶσθαι διαθήκην. ἦλθεν ἐπὶ Σεβῆρον καὶ Ἀντονῖνον τὸ πρᾶγμα καὶ ἀντέγραψαν Κοκκείῳ Καμπανῷ· » ἡ μὲν κατὰ δευτέραν τάξιν γενομένη διαθήκη, εἰ καὶ ἐπὶ φανεροῖς πράγμασι γέγραπταί τις ἐν αὐτῇ κληρονόμος, ἀλλ᾽ οὖν ἀνατρέπει τὴν προτέραν ὁμοίως, ὥςπερ εἰ δίχα μνήμης πραγμάτων ἡ ἐν τῇ δευτέρᾳ διαθήκη ἔνστασις ἐγεγόνει. « ἐκέλευσε κληρονομεῖν μὲν τὸν ἐν τῇ δευτέρᾳ διαθήκῃ γεγραμμένον, κατέχεσθαι δὲ τοῖς ἐνσταθεῖσι κληρονόμοις ἐν τῇ προτέρᾳ διαθήκῃ ἐπὶ ἀποκαταστάσει τῆς κληρονομίας ἀρχούμενον αὐτὸν τοῖς πράγμασι εἰς ἃ καὶ γέγραπται κληρονόμος, εἰ καὶ μὴ ταῦτα τὰ ἐαθέντα αὐτῷ ποιεῖ τὸν falcídion· ὥςτε ἀναπληροῦσθαι αὐτῷ τὸ ἐλλεῖπον τῷ τετάρτῳ. τούτων δὲ αἰτία τὰ ἐν τῇ δευτέρᾳ διαθήκη γεγραμμένα ῥήματα, ἐν οἷς εἶπε τὴν προτέραν ἐρρῶσθαι διαθήκην. τὸ μὲν οὖν τοῦ rúptu πάθος διὰ πολλῶν συμβαίνει τρόπων. postúmu γὰρ praeterítu τοκετὸς καὶ καινὸς sûος ἐπαναβαίνων καὶ καινὸς sûos ἐπιγενόμενος καὶ ποίησις δευτέρας διαθήκης rúptan ποιοῦσι τὴν διαθήκην. ἀλλὰ ταῦτα μὲν περὶ πάθους τοῦ rúptu.
Set si quis in testamento Primum heredem instituit, deinde post aliquod tempus alterum aggressus est testamentum, quod et iure perfecit, Secundo ita herede instituto: Secundus heres esto ex illa et illa re, nihilominus et ita prius rumpitur testamentum. neque enim quia ex certa re scriptus est Secundus heres in posteriore testamento, ideo inutilis institutio est, idque diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. eius autem constitutionis uerba sunt haec (non enim absurdum est eorum mentionem habere, cum et alterum quid utilitatis inde percipi possit). testatus fuerat quidam pluresque scripserat heredes: in posteriore testamento alium quendam ex certis rebus instituerat, addens sese prius testamentum nihilominus ualere nelle. Cum mortuus esset, relata res est ad Seuerum et Antoninum, rescripseruntque Cocceio Campano: testamentum secundo loco factum, licet in eo ex certis rebus quis heres scriptus sit, nihilominus prius rumpit perinde ac si citra rerum mentionem in secundo testamento facta sit institutio. « iussit autem heredem quidem fieri qui in posteriore testamento institutus esset, set teneri heredibus in priore testamento institutis hereditatem restituere, iis rebus contentum, ex quibus etiam heres scriptus esset. sin autem quae ei essent relicta quartam legis falcidiae non explerent, quod quartae deesset ei supplendum esse. quorum rationem continent uerba in secundo scripta testamento, in quibus expressum est prius ualere testamentum. rumpi igitur testamentum pluribus potest modis. nam postumi praeteriti natiuitate et successione in locum sui et noui sui adgnatione et adoptione rumpitur testamentum. set haec quidem de rupto testamento sufficiant.
4Τὸ δὲ ínriton καταλύει καὶ αὐτὸ τὴν γενομένην διαθήκην, οἷον ἡνίκα ὁ διαθέμενος ὑποστῇ capitis deminutíona. ποίοις δὲ τρόποις συμβαίνει ἐν τῇ προτέρᾳ διεξήλθομεν Institutioni. ἐὰν γὰρ ὁ testatur ὑποστῇ τὴν μεγάλην καὶ γένηται δοῦλος ἢ τὴν μέσην καὶ τῆς πολιτείας ἐκπέσῃ ἢ τὴν ἐλαχίστην καὶ γένηται ὑπεξούσιος δοὺς ἑαυτὸν εἰς adrogatíona, ínritos γίνεται ἡ διαθήκη.
Testamentum iure conditum potest quoque inritum fieri, ueluti cum testator capitis deminutionem passus sit. quod quibus modis accidit in prima Institutione rettulimus. si enim testator magnam capitis deminutionem passus sit, seruusque factus sit, uel mediam atque ciuitatem amiserit, uel minimam atque alieni iuris factus sit, cum sese adrogandum dederit, inritum fit testamentum.
5Ὥςτε οὖν, ὡς καὶ ἤδη εἴρηται, τρία πάθη παρενοχλεῖ ταῖς διαθήκαις, non iure ciuili factum, ruptum, irritum. δυνάμεθα δὲ καὶ τὸ inriton rúpton καλέσαι καὶ τὸ rúpton ínriton καὶ τὴν ἐξ ἀρχῆς μὴ νομίμως γενομένην διαθήκην inriton δυνάμεθα καλεῖν καὶ 195 a ἀδιαφόρως χρῆσθαι τοῖς ὀνόμασιν. διὰ τοῦτο δὲ ἰδιαζόντως ἑκάστῳ πάθει κυριότητα προσηγορίας ἐπενοήσαμεν, ἕνα ἐκ τῶν κυρίων ὀνομάτων γνόντες τὸ ὑποκείμενον πάθος δυνηθῶμεν τοῦτο διαφυγεῖν.
Itaque, sicuti iam dictum est, tribus modis infirmantur testamenta; aut enim non iure ciuili fiunt, aut rumpuntur, aut inrita efficiuntur. possumus autem et quod inritum est ruptum uocare et quod ruptum inritum et testamentum ab initio non iure conditum inritum possumus appellare, atque indiscriminatim his nominibus uti. ideo uero singulas propriasque appellationes inuenimus, ut ex propriis nominibus uitium subiectum intellegentes id uitare possimus.
6Ἀλλὰ τὰ μὲν εἰρημένα γ πάθη τὴν πολιτικὴν ἀνατρέπει διαθήκην, τῆς δὲ praetorías οὐχ ἅπτεται· τὸ μὲν γὰρ τοῦ non iure ciuili fáctu πάθος καὶ μωρόν ἐστι λέγειν ἐπὶ τῆς praetorías. τὸ δὲ τοῦ rúptu οὐ καταλύει αὐτὴν, οὐδὲ μὴν τὸ τοῦ inrítu, ἐὰν συμβῇ τὸν testátora διαφυγεῖν ἣν ὑπέστην capitis deminutíona. ὁ γὰρ praétor τοὺς δύο καιροὺς ἐπιζητεῖ, τὸν τῆς ποιήσεως τῆς διαθήκης καὶ τὸν τῆς τελευτῆς καὶ ἐὰν εὑρῇ ἐν ἑκατέρῳ καιρῷ ἔχοντα αὐτὸν testamentifactíona, ἰσχυρὸν οἶδεν εἶναι τὴν αὐτοῦ διαθήκην τὸν μέσον καιρὸν οὐ περιεργαζόμενος, εἴτε τὴν πολιτείαν εἴτε τὴν ἐλευθερίαν ἀπώλεσεν. ὅλως γὰρ ἐν ᾧ ἑπτὰ μαρτύρων ἐπίκεινται σφραγίδες καὶ ἐν ἑκατέρῳ καιρῷ testamentifactíona εἶχεν ὁ τελευτήσας (ἦν γὰρ ῥωμαῖος καὶ αὐτεξούσιος) δίδωσι τῷ scríptῳ κληρονόμῳ τὴν secundum tabulas διακατοχήν. εἰ μέντοι ἐτελεύτησεν ἐν τῇ capitis deminutíoni, δοὺς γὰρ ἑαυτὸν εἰς adrogatíona ἐτελεύτησεν πρὶν αὐτεξούσιος γένηται, τότε καὶ αὐτὸς ὁ praétur οἶδεν ínriton οὖσαν τὴν διαθήκην καὶ οὐκ ἐπαγγέλλεται scríptῳ κληρονόμῳ τὴν secundum tabulas διακατοχήν.
Set tria haec uitia, quae diximus, ciuilem infirmant testamentum, praetorium autem non tangunt: sat enim ridiculum esset dicere de praetorio testamento non esse id iure ciuili conditum. Set nec rumpi potest neque inritum fieri, si testator quam passus est capitis deminutionem rursus effugiat. praetor enim duo haec tempora inquirit, testamenti scilicet conditi et mortis. atque si inueniat utroque tempore eum testamentifactionem habuisse, eius ratum habet testamentum, nihil curiosius de medio tempore laborans siue ciuitatem siue libertatem amiserit. omnino enim si septem testium signa imposita sunt, atque utroque tempore testamenti habuit factionem qui mortuus est (erat nempe ciuis romanus et paterfamilias), scripto heredi bonorum possessionem secundum tabulas pollicetur. quod si in capitis deminutione mortuus sit, ueluti si cum sese adrogandum dedisset antequam sui iuris efficeretur decesserit, tunc ipse quoque praetor eius testamentum inritum esse agnoscit, neque scripto heredi bonorum possessionem secundum tabulas pollicetur.
7Διαθέμενός τις καὶ ἐπιζήσας τῇ ποιήσει τῆς διαθήκης τ εἶπεν· » βούλομαι ταύτην μὴ ἰσχύειν. « ἐκ τούτων μόνων τῶν ῥημάτων ἀνίσχυρος οὐκ ἀποτελεῖται ἡ διαθήκη· τὰ γὰρ ἐννόμως γενόμενα ἐννόμως ἀνατρέπεσθαι δεῖ. τὸ πλέον φημὶ. εἰ καὶ μετὰ τὸ διαθέσθαι τις ἦλθεν ἐπὶ ποίησιν δευτέρας διαθήκης, ἐν δὲ τῷ μεταξὺ τελευτήσας ἢ καὶ μεταγνοὺς ταύτην οὐκ ἐπεραίωσε, τοῦ θειοτάτου Pertínacos γέγονε διάταξις βεβαίαν εἶναι τὴν προτέραν διαθήκην κελεύουσα. φησὶ γὰρ μὴ ἑτέρως νομίμως γενομένην προτέραν διαθήκην ἐκ τῆς δευτέρας ἀκυροῦσθαι, εἰ μὴ ἐννόμως ἡ δευτέρα περαιωθῇ. ἡ γὰρ ἀτελὴς διαθήκη ἀσθενὴς ἀμάχως ἐστίν.
Cum quidam esset testatus atque testamento condito superuixisset, ait se nolle id amplius ualere. hisce tantummodo uerbis non infirmatur testamentum, quae enim iure fiunt, iure etiam subuerti debent. immo si postquam testatus quidam sit posterius aggrediatur testamentum, et morte praeuentus aut poenitentia ductus non perficiat, ex diui Pertinacis constitutione prius testamentum ualet. ait enim non aliter prius testamentum rite perfectum, posteriore facto, infirmari, quam si iure secundum conficiatur. imperfectum enim testamentum sine dubio nullum est.
8Τῇ αὐτῇ διατάξει κἀκεῖνο περιέχεται, ὡς οὐ δεῖ τὴν τοιαύτην ἔνστασιν ἐρρῶσθαι, ἔνθα τις διὰ τὸ δίκην ἔχειν πρός τινα τὸν βασιλέα κληρονόμον ἐνεστήσατο, οὐδὲ βεβαίας ἀποκαλεῖ τὰς τοιαύτας διαθήκας, οὐδὲ ἄγραφον εἰς βασιλέα γενομένην ἔνστασιν δέχεται, οὐδέ φησιν ἑαυτὸν ἀνέχεσθαί τι λαβεῖν ἀπὸ γραφῆς, εἰ μὴ πρόσεστιν ἀνελλιπὴς αὐθεντία τοῦ νόμου. τοιαύτῃ διατάξει Σεβῆρος καὶ ᾿Αντονῖνος οἱ θειότατοι πολλάκις ἀκολουθήσαντες ἀντέγραψαν, ὅτι εἰ καὶ τοῖς νόμοις οὐχ ὑποκείμεθα, ἀλλ᾽ οὖν κατὰ νόμους πολιτευόμεθα· licet enim legibus soluti sumus attamen legibus uiuimus. δεῖ γὰρ θαυμάζοντας τὴν οὕτως θείαν φωνὴν ἐπὶ στόματος ἔχειν.
Eadem constitutione illud quoque cauetur, ne eiusmodi institutio ualeat, qua heredem quis Caesarem instituat, cum litem aduersus quendam habeat. neque enim ualida huiusmodi testamenta esse ait, neque institutionem principis nuda uoce factam sese admissurum neque ex ulla scriptura aliquid accepturum expressit, nisi iuris auctoritas plenissima accedat. secundum hanc constitutionem diui Seuerus et Antoninus saepius rescripserunt: licet enim legibus soluti sumus, attamen legibus uiuimus. quam uocem adeo diuinam nos magnifacere oportet ac saepius praedicare.