Hotman 1.18Sententia de spe alicujus emendationis.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.Postremo si in hac quæftioneid sequi volumus quod D. Paulus scripsit, facile quid sentiendum fit inveniemus. Nam in priore epistola ad Corinthios delitibus &? controversiis loquens, quæ inter Christianos oriebantur, eos non ad magnorum & subtilium Jurisprudentiæ Doctorum subsellia ablegat, sed ad homines qui sensu naturali valeant, quique supra omnia Deum nofcant & timeant, utut hon sint ita docti. Indicat præterea, Christianos, si de universo mundo, adeoque de angelis rebellibus sententiam laturi sint, longe magis idoneos esse, ad lites & controversias inter proximos ipsorum dirimendas, Secularia igitur judicia, inquit, si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Si non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? Sed frater cum fratre judicio contendit: & hoc apud infideles.
2
pr.Hoc autem revera est con tendere coram infidelibus, barbarıs & profanis, cosque controversiarum nostrarum judicices facere, si in omnibus quæstionibus & difficultatibus nostris ad legem aliquam Codicis recurramus, con ditam à tyranno omnium fortassis deterrimo, & maxime infami: quæ res paganó etiam Imperato ri Opilio Macrino indigna visa est, quemadmodum supra diximus. Et D. Hieronymus in epistola ad Oceanum de divortio ex causa adulterii lo quens: Alie, inquit, sunt leges Cafarum, aliæ Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster præcepit. Et Lactantius Firmianus libro quinto de Justitia c.II. ubi detestatur aliquos Jurisconsultorum nostro rum, qui contra Christianos scripserunt, inter ali os Domitium Vlpianum nominat, qui rescripta Principum nefaria collegerit, ut doceret, quibus pænis affici oporteret eos, qui se cultores Dei confiterentur. Tum hæc verba subjungit. Quid is facias, qui jus Pocant carnificinas veterum tyrannorum, adversus innocentes rabide sævientium? Et cum sint injuftitiæ crudelitating doctores; justos se esse tamen, ac prudentes videri volunt, caci & hebetes, & rerum & veritatis ignari. Interim nenimium laxemus frena licentiæ in omnibus causis judicandis, utile foret (meo quidem arbitratu) hoc in primis tempore, quo placuit Deo Solonem illum Galliæ nostræ concedere (magnum dico Michaelem Hospitalium) convocare Jurisconfultos complures, fimulas homines reipagnaros, totidemque advocatos & pragma ticos, iisque injungere, ut conferant in unum, quic quid elegerint & excerpferint tam ex libris Justi* niani (unde pulcherrima & optima quæque conquirere poterunt, qui revera thesaurus ei it inæstimabilis) quam ex libris Philosophorum, & denique ex experientia, quam ex usu rerum sibi pepererint.
3
pr.Hoc modo imitabimur magnum illum Julium Cæsarem, de quo Suetonius sic scribit: Jus civile ad certum modum redigere, atque ex immensa diffusag, legum copia optima quad, & necessaria in paucissimos conferre libros. Atque inter hæc convenientifsimum & dignissimum erit Christiano legislatore, non sunt, non quidem ex iis quæ statum, formamque & gubernationem reip. Judaicæ concernunt (quæ a- 1 perte adventu Christi Jefit sublata est) sed ex ils quæ nituntur rectitudine; ratione & æquitate naturali, quibus omnes homines, tam ij qui ante Moysen, quam qui post vixerunt adstricti sunt: quam natu naturæ legem veteres Paganı, aut jus gentium sive populorum nominarunt. Esset enim arrogantia intolerabilis, & indigna hominibus qui Christi nomen ac titulum sustinent, laudare & venerari leges paganorum Romanorum, interas cos maximè infamium & turpissımorů (uti diximus) tyrannorum, atque interim eas leges adspernati, quas divina sapientia constituit ad populum suum, suamque remp. gubernandam, Hujusmodier. go conventui & concilio consequens esset, ut isti negotio præfecti unum aut duo bona volumina vulgari & intelligibili lingua conficerent, tam de jure publico, quod negotia status & coronæ speEtat, quam de omnibus juris privati partibus.
4
pr.Atqs hac in re ubi commodum ipsis videretur jus Justiniani sequerentur, & ad statum formamque reip. Galliæ (quod ab initio diximus) omnia referrent. Ne quis autem existimet novum hoc & nimis audax esse inventum, audiamus quid Philippus Cominæus deRegeLudovico undecimo narret lib.9. Totus igitur mente & animo in hoc erat, ut optimis legibus Gallia constitueretur, & litium forensium tolleretur prolixitas. Et initio quidem Senatui, qui ipsorum lingua Parlamentum vocatur, securim aliquam inijecit, non quidem ut eorum vel auctoritatem, vel numerum imminueret: sed variis modis decreverat illorum fidem & administrationem explorare. Volebat etiam ejusdem generis pondo & mensuram obtinere per omnem Galliam, & consuetudines omnes ad eandem normam conscriptas in volumen aliquod redigi patrio Sermone, ad evitandum fraudes & expilationes advocatorum, quæ majores profecto sunt in Galliis, quam in quavis alia regione, quæ mihi quidem nota fit, atq hoc ipsum tota fere nobilit as liquido testari potest. Hæc historici verba sunt, interprete Sleidano. Obtestor autem lectorem, ut in hoc de administratione jutitiæ emendanda sermone secum recordetur, Ciceronem ante annos circiter mille & fexcentos similem opera suscepisse.
5
pr.Nam cum varietatem & confusioné tot legum Romanarū videret, ' cumque inprimis animadverteret, jus civile (uti supra mo nuimus) nihil aliud esse, quam jus particulare, ad tuendam civitatis Romanæ prærogativam, non habita naturalis æquitatis ratione, plures libros composuit, eosque infcripfit de legibus: qui tamen maxima sui parte aut perierunt, aut adhuc latent, Quorum primo accurate demonstrat, ad condendum jus civile requiri, ut neque Græcus quis fit an Romanus, neque Prætorem, neque Consulem respici- 2 amus, sed justitiam & æquitatem tanquam finem nobis proponamus, utque bonis rationibus usi le- 4 ges cunctis toto mundo nationibus accommodas & aptas effingamus. Atque ut verum dicam, vide mur mihi pulchre hic usurpare posse, quod Plutarchus refert, Cæsarem, cum aliquando vidisset qui cercopithecis & caniculis delectarentur, quæsivisse parerentné ipsorum uxores: huc enim naturam ad amandum pronam debere conferri.Eodem modo naturale illud desiderium quod in nobis est, ut discere aliquid, & ratiocinari desideremus, non debet impendi rebus ita humilibus, vilibus & exiguæ utilitatis, quam sunt maxima ex parte tricæ illæ, & difficultates Legistarum nostro - rum: sed potius rebus excelsis, atque ad vitam humanam utilibus, quales exempli gratia hæ & similes sunt disputationes, Debeatné libertas in condendis testamentis tolli, quod in potissima Galliæ G2 & Ger& Germaniæ parte factum videmus, an permitti potius, quod iis in locis obtinet, ubi jus civile viget.
6
pr.Sitnérationi conveniens illud Romanis incognitum jus primogenituræ; itemque fitné restrin- PU gendum ad minus aliquod commodam juxta numerum liberorum? Utrum ex duobus his æquius videatur, parapherna, an dotalitium (douaire) quo in Gallia utimur? Quale jus naturalibus liberis concedi possit, deque legitimatione corum? Anjus retractûs Romanis aut incognitum, aut parum notum, rationi sit consentaneum? Innumeræ sunt aliæ hujusmodi quæstiones innixæ æquitati naturali, tum digniores quæ hominum ingenia exerceant, quam illæ quæ in vanis literarum & syllabarum minutiis, & ut plurimum in pede mus cæ vertuntur: quales sunt in quibus juventus nostra consumitur, perditque in flore fructum. Compolitis igitur duobus tribusvé his voluminibus, oporteret juvenes, cum in bonis literis, scientiisque atque inprimis in Philosophia morali ad annum usque vicessimum primum aut secundum sese exercuissent, in scholam aliquam ad unum, aut duos annos mitti, ubi eximius aliquis Jurisconsultus de 1 legum æquitate disputaret ac dissereret, Abhinc practicæ & exercitio incumberent, ducti & exercitatihocmodo, & hacinstitutione, quam priscis Romanis in more positam fuisse supra diximus. Hoc pacto juvenibus occasio præberetur, per in tervalla divertendi ad alia quædam studia, veluti
7
pr.scripturæ sacræ, philosophiæ, authistoriarum Ita finem & exitum studiorum suorum attingerent, non (quod in pragmaticorum maxima parte fieri videmus) ut lites propagent & multiplicent, sed ut ad pacem, concordiam, tranquillitatemque civium, atque ad Dei honorem & gloriam omnia referant: quem ego supplex veneror, uc Galliæ nostræ juventutem sic regat, quo materiam habeamus, sanctum ipsius noall men laudandi & celebrandi, i Scrip