Hotman 1.17Dissertatio de secunda aut adversa fortuna, quæ Galliæ per libros Justiniani accessit.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.Ut finem denique faciam, respondeo Galliæ regnum octingentos an nos per Dei benignitatem floruisse, cum libros Justiniani nec magni faceret, nec exerceret. Nam plures quam trecenti anni non sunt, quod exercitium hujus studii Galliæ fuit cognitum: neque Doctores hujus disciplinæ alpes transierunt, nisi diu post instaurationem Irnerii, de qua diximus. Quanquam propter longam Romanorum dominationem vestigia quædam corum juris videnturremansisse, aliquo etiam post tempore quam Franci regnum occupaverant. Aymoinus enim libro quarto, c. 28. de Regis Dagoberti primitemporibus, circa annum 643. loquens his verbis utitur. Idcirco in publico Francorum conventu, á quibusdam proceribus secundum legesRomanas (quæ Sanciunt à paterna eos decidere hereditate debere, qui noluerint interfecti necem vindicare) omnibus paternis exfpoliati sunt bonis, atq, inanesrelicti. Et Gregoius Turonensis lib. 4. cap. 24. de filiis Clotarii primiloquens, circa annum 570. à Gontrano (is filio. xum istorum unus fuir) Celsum quendam patricium esse creatum ait, eumg, describit: In certis tumidum ', inresponsis oportunam, & juris lectione peritum.
2
pr.Porro cap. 46.de quodam Andarchio loquens, sic ait: Ad studia literarum positus bene institutus emicuit? nam de operibus Virgilii, legis Thedosianæ libris, arteg calculi ad plenum eruditus est. Sed fuisse in exiftima tione istos libros, idque postquam Romanorum me moria per Francorum dominatum extincta est, nusquam traditur. Argumento etiam hocest, quod Franci cum è patria sua Germania profecti Galliam occupassent, leges quoque suas intulerunt, quarum reliquias in latinam linguam translatas, codem volumine comprehensas videmus, cum legibus Gothorum, Vandalorum, Longobardorum, aliarumque nationum ſeptentrionalium.Atque de Francis animadvertenda sunt, quæ in præfatio. ne legis Salicæ feripta extant. Gens Francorum inclyta cum adhuc ritu teneretur barbarico dictavit Salicam legem per proceres illius gentis, qui tunc temporis ejusdem erant rectores. At ubi Deo favente Rex Francorum Chlodoveus, florens & pulcher, & inclytus, primus recepit Catholicum baptismum, & deinde Childebertus & Clotharius in culmen regale Deo protegente pervenere, quidquid in pacto minus habebatur idoneum per illos fait lucidius emendatum, & sanctius decretum. Longo post tempore Theodoricus (uthabet prologus logis Baiuuariorum) Rex Francorum cum esset Catalaunis, elegit viros sapientes, qui in regno Suo legibus antiquis eruditi erant. Ipso autem dictante F4 jussit jussit conscribere legem Francorum & Alamannorum, Baiuvariorum unicuig, genti, quæ in ejus potestate. erat, secundum consuetudinem suam.
3
pr.Addidit quæ addenda erant, & improvisa & incomposita refevavit, & quæ eraut secundum confuetudineni paganorum, mutavit secundum legem Christianorum. Et quicquid Theodericus Rex propter vetustißimam paganorum consuetudinem emendare non potuit, posthac Childebertus Rex inchoavit, sedClotharius Rex perfecit.Hac omnia Dagobertus Rex gloriosissimus per viros inlustres Claudium, Chadum, Indomagum, & Agilulfum renovavit, & omnia vetera legum in melius transtulit, unicuiq genti scripta tradidit, quæ usg hodie perSeverant. Hæclegum nostrarum conditio fuit sub Merovingiis, quæ prima Regum ftirpseft, duravitque trecentos circiter annos, Carolum Magnum quod attinet, audiamus quæ de eo narrat Egi nardusipfius Cancellarius. Hoctestimonio ostendit Francos tempore Caroli M. nec scivisse quid essent leges Justiniani: zum postea per quingentos annos remp. fine illis administraverunt, non minore fortassis cum justitia, & immane quanto paucioribuslitibus. Quod ut verum esse pateat, Ludovici Regis cognomento Sancti temporetam paucas fuisse lites accepimus, ut ipse Rex litigantes audiret, corumque controversias in campo dirimeree. Nam Jonvillæus, qui valde familiaris fuit Regi, sic ea de re loquitur, historiæ suæ cap. 94. Solebat, inquit, imperare Domino Nellio, Domino Suessionensi, & mihi, ut judiciis quæ ad portam apellantur, operam daremus.
4
pr.Tammittebat qui nos ad je accerferet, quærebatý, ex nobis, quo statures esset, ecquod esser judicium, quod fine ipso exercerinon posset, ac sæpe accidit, ut ve per nos ad ip- 1 Jum delata, litigatores ipsos ad se accersiri imperaret, causamg, ex bono & equo difceptaret. Sæpenumero in saltum Vicennam animi causa exibat, viridig, in cefpite ad quercus alicujus radicem confidens, sibi nos afsidere & si quis negotii quid habebat, eum ad sevocari jubebat.Quinetiamipfe clare pronunciabat, si quis litem & adversarium haberet, ut accederet, ut justa sua exponerer. Tum si quis accedebat, Rex attente ipfurm audiebat, ac re cognita sententiam ex bono & aque pronunciebat. Interdum negorium dabat Petra Fontaneo, & Godefrido Vitellio, ut litigatoribus ope 1 ram darent, & causas disceptarent. Vidi etiam aliquoties, cum bonus ille Rex Lutetiæ in hortum suburbanum exiret, tunica mediocri indutus: ibig, menSamtapetoinftrui imperabat. Tum silentio facto in troduci ad se litigatores jubebat, causas suas agere, jusg, ex tempore reddebat. Hæclonvillæus: è quibus colligere licet, fuerintnè eo tempore tot cau fæ & lites. Tum qui hæc leget non mirabitur in maxima Helvetiæ parte, aliisque in locis adhiberi ju diciis homines, qui nec de Baldo, nec de Justinia no quicquam narrari audiverint. Huc referri potest quod Xenophon ait, obtinuisse in rep. Perfarum, ut ex iis qui militaria munera sustinuissent, SS deli deligerentur, qui in juventute accuratius essentin stituti, cumque ætatis annum quinquagesimum quintum attigilsent, rerum civilium ac criminalium supremi judices constituerentur.
5
pr.Sed nihil opus est inde è Persia hujusmodi institutum accersere. Nam prima constitutio Parlamenti Parisiensis (ea contigit anno 1294. sub Rege PhilippoLongo) hæc fuit: ut una pars judicum seu consiliariorum esset ex Prælatis, altera ex Baronibus, tertia ex clericis & laicis, iisque tam equestris dignitatis, quam plebejæ sortis, quique aut nulla, aut tenui literatura essent imbuti. Testis est doctissimus Guilelmus Budæus in annotationibus suis adPandectas, ubi sic loquitur: Eadem constitutione cautum esse comperimus (quod minus mihi crederet isti, qui omnia in scientia juris ponunt) ut tertium genus judicum in eo tribunali ex laicis, clericing constaret. Laici autem partim ex equitibus, id est equestri ordine preditis militibus, partim ex promiscuo genere hominum adfumerentur, quos omnes nominatim ibidem adnumeratos legimus, titalis eorum atg, appellationibusnibil literaturæ præferentibus, nisi humanioris fortasse, & velutimiscellanea. Præterea in confirmatione academiæ Aurelianensis anno 1312. facta, invenio Regem Philippum Pulchrum confirmationis autorem dicentem: non modo regnum suum moribus & jure non scripto regi ac gubernari, verumetiam iis in locis, ubi receptum est jus scriptum incolas co jure non teneristeneri autem consuetudinibus, ad exemplum & imitationem juris scripti introductis Cæterum ait, (uper negotiis & causis fo1 renfibus regnum nostrum consuetudine moribusg, non में jure scripto regitur, licet in partibus regni quibusdam Subjecti ex permissione progenitorum nostrorum nostra juribus scriptis utantur.
6
pr.In pluribusnon ut juribus scriptis agantur, sed consuetudine, juxta juris scripti exemplar moribus introducta. Et paulo post: Non putet igitur aliquis nos recipere, vel progenitores nostros recepisse leges quaslibet, ex eo quod in diversis locis & studiis regninostri per scholasticos legifinantur, & c. Atque hic non possum non meminisse historiæ notatu dignæ de magno isto Hungariæ Rege Matthia Corvino, qui ante annos circiter centum regnavit. Antequam reciperet leges Romanas, in quit historia, paucæ erant lites, exque parvo temporis spatio, fine prolixa cognitione dirimi poterant. Accidit ut in matrimonium Rex acciperet Ferdinandi Neapolitani Regis filiam, quam in Hungariam adduxerant & comitati sunt, una cum prima 4 riis viris compluribus, celebres aliquot & clari Doctores ex consilio regio. Hi Doctores cum sæpius Rege præsente honorificam legum Justiniani mentionem facerent, prædicarentque quam profunda sapientiæ mysteria iniis reperissent, per suaserunt ei, ut disciplinam & exercitium illarum in suas provincias reciperet, Re constituta vocat sunt ex Italia eruditifsimi in his libris Doctores & Professores. Quid evenit? In locum quietæ à litibus tranquillitatis, qua fuerat usa Hungaria, exiguo tempore omnia causis & calumniis repleta sunt, perinde quasi legum Doctores isti controversias & lites ad se traxissent, quemadmodum Cæcias nubes attrahere dicitut.
7
pr.Tandem, ut paucis dicam, Rex, quo tranquillitati & quieti subditorum consuleret, coactus est & libros Triboniani, & hos Doctores è regno ejicere, eo cum privilegio, ne quis in posterum de iis loqueretur. Er revera mirum est, in provinciis, ubi libriJustiniani auctoritatis plurimum habent, quam ubertim lites & causæ proveniant & prapagentur. Quin videtur Justinianus libris suis non aliter caufidicos & rabulas progenerare, quam Cadmus olim seminatis draconis dentibus bellatores produxit. Neque negari potest, tam in Italia quam in Gallia id experientia probari. Ex diverso in quibusdam Germaniæ locis, & præcipue in Helvetia, ubi parum autoritatis & pretii his libris tribuitur, nec centesima litium pars invenitur, nec millefirma pars cauidicorum scribarumque. Nam qui in Germania versari sunt, narrant in maximis & pulcherrimis civitatibus, veluti Argentorati, Norimbergæ, Augustæ Vindelicorumnon plures esse ad omnes lites quam octo aut decem procuratores, advocatos vero etiam pauciores. Tum omnis ista regio, quæ duple major habetur quam Gallia, unum habet Tapremum judicium in civitate Spirensi, cum in Gallia octo, aut decem videamus; ne curias subalternas, seu præfidiales enumerem, quæ quotidie augentur: neu parva ılla judicia dicam, quæ in singulis pagis sunt, quæque nisi in Gallia nusquam reperiuntur.
8
pr.Quid dicam, in solo Parisiensi palatio decem & novem, aut viginti esse loca, in quibus 12 continenter causæ agitantur. Plane ut vetus Arcefilai dictum apud nos verum inveniatur quemadmodum ubi pharmaca & medici multi sunt, ibi multi reperiuntur ægri, ita ubi leges & magiftra4 tus sunt plurimi, ibi nequitiæ & injuftitiæ plurimű sk inveniri: quod tamen virorum bonorum & honestorum, qui in hocfunt numero, pace & venia dixerim. In hanc sententiam Plato scribit, certum esse corruptæ reip. signum, si multi in ea sint judices & Medici. Quod si Philippus Pulcher (qui pri mus Vniversitates in Gallia constituit, quiq, ut veJut horreű haberet, quo litium, quosin Vniverfita tibus feminaverat, fruges congereret, palatiů Pa- + rifiense ædificavit) consilium Catonis Censorini secutus esset, ac aditus auditoriorum muricibus travisset, nescio annon rectius de populo suo meritus fuerit. Quod fiantiquos Gallos respicimus, Druidas Cæsar refert folitosin conventibus 5 suis totius provinciæ controverfas dirimere, eoque nom nisi uno in loco, & certo anni tempore convenisse. Mihiquidem Ifocratis opinio valde probatur, optimas esse leges, quæ lites quam paucis fimas producant: nosque fortasse non minus feli ces essemus, fipauciora de legibus scripta & di sputationes haberemus.
9
pr.Namuti Rex Charilaus de Lycurgi legibus dicebat, non indigent legibus multis, qui non multo sermone utuntur. Quo pacto nescio annon convenientius & magis falu1 tare futurum fit, prudentiæ & indicio hominum sano sensu & intellectu præditorum, quique rei judiciariæ sint periti, potius committere privatarum maxima ex parte controversiarum decisionem, quam de unaquaque legem statuere velle, quæ res ut infinita, sic impossibilis est. Lycurgus quoque referente Plutarcho exiguosillos & pecuniarios contractus, quiq, propter usum vitæ subinde immutantur, præstare cenfebat scriptis legibus non com prehendi, neqtimmobilibus consuetudinibus illigari: sed permittendum, ut pro ratione temporis augerentur, diminuerenturve, secundum probe 1 institutorum hominum arbitrium. Hæc ipfifsimà sunt Plutarchi verba. Ac quis nescit, innumeras quotidie sententias in Gallia pronunciari, quæ legibus & constitutionibus Justiniani omnino sint contrariæ: tum plurima Parlamenta expresse declarasse, nolle se iis subijci. Et quod amplius est, quis nescit, non modo pronunciari à Parlamentis sententias inter se adversas, quod in earum volumine magno cum dedecore Parlamentorum cernitur, sed in nonnullis Parlamentis auditoria etiam contrarias sibi invicem sententias dedita opera proferre. Alia ex parte quis nescit, duas tertias partes advocatorum, qui lustiniani doctrinam jac
10
pr.tant, nec centesimam ejus partem autintelligere, aut omnino legisse; nec eorum scientiam aliunde esse, quam à veteratoria quadam versutia, quæ longo & continuo judicij alicujus usa comprehenditur