IusCommune
IusCommune › Textos › Novelas

Nov. 127Περὶ ἀδελφοπαίδων κληρονομούντων ἅμα τοῖς ἀνιοῦσι, καὶ περὶ ἑτέρων κεφαλαίων.

UT FRATRIS FILII SUCCEDANT AD IMITATIONEM FRATRUM ET ASCENDENTIBUS EXTANTIBUS; ET UT MULIERES NON INSINUATA ANTENUPTIALI DONATIONE NON LAEDANTUR, NON INSINUANS AUTEM VIR, VEL SI COMPETAT NUPTIALE LUCRUM, EO NON FRUATUR; ET RURSUS UT MULIERES NON SECUNDO NUBENTES DOMINAE SINT PARTIS SPONSALICIAE LARGITATIS, QUANTUM PARS FACIT UNIUS FILII; ET UT SIMILES SINT POENAE UTRIUSQUE SEXUS, DUM SINE CAUSA RATIONABILI REPUDIUM MITTITUR.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Ὁ αὐτὸς βασιλεὺς Βάσσῳ τῷ ἐνδοξοτάτῳ ἐπάρχῳ πραιτωρίων. · Idem Aug Basso pp.

praefΤοὺς ἡμετέρους νόμους ἐπανορθοῦν ἡμεῖς οὐκ ὀκνοῦμεν, πανταχοῦ τὸ συμφέρον τοῖς ὑπηκόοις εὑρίσκειν βουλόμενοι. μεμνήμεθα τοίνυν γράψαντες νόμον, δι’ οὗ παρεκελευσάμεθα, ἵνα εἴ τις τελευτήσειε καταλιπὼν ἀδελφοὺς καὶ παῖδας ἑτέρου προτελευτήσαντος ἀδελφοῦ, ⟨καθ’ ὁμοιότητα τῶν ἀδελφῶν καὶ οἱ τοῦ προτελευτήσαντος ἀδελφοῦ⟩ παῖδες πρὸς τὴν κληρονομίαν καλοῦνται τὴν πατρῴαν ὑπειςιόντες τάξιν καὶ τὴν ἐκείνου κομιζόμενοι μοῖραν· εἰ δὲ ὁ τελευτήσας καταλίποι τῶν ἀνιόντων τινὰ καὶ ἀδελφοὺς ἐξ ἑκατέρων γονέων συναπτομένους αὐτῷ καὶ παῖδας ἐκ προτελευτήσαντος ἀδελφοῦ, τοὺς μὲν ἀδελφοὺς ἐκελεύσαμεν διὰ τοῦ αὐτοῦ νόμου μετὰ τῶν γονέων καλεῖσθαι, τοὺς δὲ ἀδελφόπαιδας ἀπεκλείσαμεν.

Nostras leges emendare nos non piget ubique utilitatem subiectis invenire volentes. Meminimus igitur scripsisse legem, per quam iussimus, ut si quis moriatur relinquens fatres et filios alterius praemortui fratris, ad similitudinem fratrum et praemortui fratris filii ad hereditatem vocentur paternum adingredientes gradum et illius ferentes portionem. Si vero moriens relinquat ascendentium aliquos et fratres ex utrisque parentibus coniunctos sibi et filios ex praemortuo fratre, fratres quidem iussimus per ipsam legem cum parentibus vocari, fratris vero filios exclusimus.

1Ταῦτα τοίνυν δικαίως ἐπανορθοῦντες θεσπίζομεν, ἵνα εἴ τις τελευτήσας καταλείψει τῶν ἀνιόντων τινὰ καὶ ἀδελφοὺς δυναμένους μετὰ τῶν γονέων καλεῖσθαι καὶ ἑτέρου ἀδελφοῦ προτελευτήσαντος παῖδας, μετὰ τῶν ἀνιόντων καὶ τῶν ἀδελφῶν καλῶνται καὶ οἱ τοῦ προτελευτήσαντος ἀδελφοῦ παῖδες, καὶ τοσαύτην λαμβάνωσι μοῖραν, ὅσην ἤμελλεν ὁ αὐτῶν πατὴρ κομίζεσθαι εἰ περιῆν. ταῦτα δὲ θεσπίζομεν περὶ ἐκείνων τῶν ἀδελφοπαίδων ὧν ὁ πατὴρ ἐξ ἑκατέρου γονέως συνήπτετο τῷ τελευτήσαντι, καὶ ἁπλῶς εἰπεῖν οἵαν αὐτοῖς δεδώκαμεν τάξιν ὅτε μετὰ μόνων καλοῦνται τῶν ἀδελφῶν, ταύτην αὐτοὺς ἔχειν κελεύομεν καὶ ὅτε μετὰ τῶν ἀδελφῶν καλοῦνται τῶν ἀνιόντων τινὲς πρὸς τὸν κλῆρον.

Hoc itaque iuste corrigentes sancimus, ut si quis moriens relinquat ascendentium aliquem et fratres qui possunt cum parentibus vocari et alterius fratris praemortui filios, cum ascendentibus et fratribus vocentur et praemortui fratris filii, et tantam accipiant portionem, quantam futurus erat eorum pater accipere si vixisset. Haec vero sancimus de illis fratris filiis quorum pater ex utroque parente iungebatur defuncto, et absolute dic⟨endum quem eis dedi⟩mus ordinem quando cum solis vocantur fratribus, eundem eos habere iubemus et quando cum fratribus vocantur ascendentium aliqui ad hereditatem: hoc iubentes ex kalendis Ianuariis praesentis undecimae indictionis.

2Κἀκεῖνό γε μὴν ἄξιον ἐπανορθώσεώς τινος εἶναι νομίζοντες, μέρος αὐτὸ τοῦ παρόντος ποιούμεθα νόμου. ἐξ αὐτῆς γὰρ τῆς τῶν πραγμάτων εὑρίσκοντες πείρας ἀναγκαῖον εἶναι ταῖς γυναιξὶ πραττομένων ὑπομνημάτων τὰς πρὸ τῶν γάμων δωρεὰς ἐμφανίζεσθαι, ἵνα κἂν εἰ τῶν πρωτοτύπων συμβολαίων ἐκπέσοιεν, πρόχειροι διὰ τῶν ὑπομνημάτων αὐταῖς αἱ περὶ τοῦ γάμου συστάσεις ὑπάρχοιεν, θεσπίζομεν ἀνάγκην ἔχειν τοὺς ἄνδρας αὐτοὺς ἢ καὶ τοὺς ὑπὲρ αὐτῶν πρὸ γάμου ἤτοι διὰ γάμον δωρεὰς καταγράφοντας, ἐὰν φ’ χρυσῶν ὑπερβαίνῃ ποσότητα, ἐμφανίζειν ταύτην πραττομένων ὑπομνημάτων ἐπὶ μὲν τῆς βασιλίδος πόλεως παρὰ τῷ μαγίστρῳ τῶν κήνσων, ἐν δὲ ταῖς ἐπαρχίαις παρὰ τῷ τῆς πόλεως ἑκάστης ἐκδίκῳ ἢ παρ’ οἷς ὅλως τὰ τοιαῦτα ὑπομνήματα συνίστασθαι δύναται. εἰ δὲ μὴ ἐμφανίσουσι ταύτας, ὅσον μὲν πρὸς τὸ μέρος τῆς γυναικὸς καὶ οὕτως αὐτὰς ἐρρῶσθαι κελεύομεν, καὶ εἰ καιρὸς γένηται τῆς ἀπαιτήσεως τῆς δωρεᾶς ἢ καὶ μέρους αὐτῆς, μὴ ἀντικεῖσθαι τῇ γυναικὶ τὸ μὴ ἐμφανισθῆναι τὴν δωρεάν. εἰ δὲ τὰ τῶν προικῴων σύμφωνα καὶ αἱ τούτων ἀποβάσεις τῷ μέρει τοῦ ἀνδρὸς δῷ τὴν ἀπαίτησιν τῆς προικὸς ἢ καὶ μέρους αὐτῆς, οὐδεμίαν αὐτὸν ἔχειν κελεύομεν ἀγωγήν, ἐὰν μὴ τὴν δωρεὰν ἐνεφάνισε πραττομένων ὑπομνημάτων ὡς εἴρηται. τὸ γὰρ τῶν ἀνδρῶν ἐχόντων ἐξουσίαν τοῦ ἐμφανίζειν τὰς δωρεὰς τὸν ὑπὲρ τοῦ μὴ ἐμφανισθῆναι κίνδυνον ταῖς γυναιξὶν ἐπικεῖσθαι ἄτοπον ἡμῖν εἶναι δοκεῖ.

Illud quoque dignum correctione aliqua esse iudicantes, partem hoc praesentis facimus legis. Ex ipso enim rerum invenientes experimento necessarium esse mulieribus actis monumentorum antenuptiales donationes insinuari, ut vel si principalia instrumenta pereant, quod facile est, per monumenta eis matrimonii probatio maneat, sancimus necessitatem habere viros ipsos aut etiam qui pro eis antenuptiales seu propter nuptias donationes scribunt, si quingentorum solidorum transcendit quantitatem, insinuare eam in actis monumentorum in regia quidem civitate apud magistrum census, in provinciis autem apud civitatis uniuscuiusque defensorem aut apud quos omnino talia documenta confici possunt. Si vero non insinuent eas, quantum quidem ad partem mulieris etiam sic eas valere iubemus, et si tempus fiat exactionis donationis aut partis eius, non opponi mulieri non fuisse insinuatam donationem. Si vero dotalium pacta et horum eventus parti viri concedant exactionem dotis aut etiam partis eius, nullam eum habere iubemus actionem, si non donationem insinuavit actis monumentorum, sicuti dictum est. Viris enim habentibus potestatem insinuare donationes pro non insinuatis periculum mulieribus imminere ineptum nobis esse videtur.

3Ἐπειδὴ δὲ καὶ τὰς γυναῖκας τὰς εἰς δεύτερον γάμον οὐκ ἐρχομένας προτιμήσεώς τινος ἀξίας παρὰ τὰς δευτερογαμούσας εἶναι νομίζομεν, θεσπίζομεν, εἴ τις ἀποβαλλομένη τὸν ἄνδρα ἑτέρων ἀπόσχοιτο γάμων, ἔχειν μὲν αὐτὴν τὴν χρῆσιν τῆς πρὸ γάμου δωρεᾶς, καθὰ καὶ πρότερον ἐθεσπίσαμεν, ἔχειν δὲ αὐτὴν καὶ δεσποτείας τοσοῦτον ὅσον ἡ πρὸς τοὺς παῖδας ἀναλογία ποιεῖ, ἵνα κατὰ τὸν τῆς δεσποτείας λόγον ἑνὸς καὶ αὐτὴ παιδὸς πρόςωπον ἔχειν δοκῇ. ταῦτα δὲ κρατεῖν οὐκ ἐπὶ μητέρων μόνον κελεύομεν, ἀλλὰ καὶ ἐπὶ πατέρων καὶ τῶν ἄλλων ἀνιόντων βουλόμεθα τῶν εἰς δευτέρους γάμους οὐκ ἐρχομένων.

Quia vero et mulieres ad secundas nuptias non venientes praepositione aliqua dignas ultra eas quae secundo nubunt esse putamus, ⟨sancimus,⟩ si qua amisso viro alteris abstineat nuptiis, habere quidem eam [ad] usum antenuptialis donationis, sicut prius sancivimus, habere vero eam et proprietatis tantum quantum filiorum quantitas facit, ut secundum proprietatis rationem unius et ipsa filii personam obtinere videatur. Haec vero valere non in matribus solis iubemus, sed etiam in patribus et aliis ascendentibus volumus ad secundas nuptias non venientibus.

4Ἐπειδὴ δὲ ἀπηγορεύσαμεν πρώην δι’ ἡμετέρου νόμου τοῖς τε ἀνδράσι καὶ ταῖς γυναιξὶ ῥεπούδια πέμπειν καὶ διαλύειν τοὺς γάμους, πλὴν εἰ μή τίς ἐστιν αἰτία τῷ ἡμετέρῳ νόμῳ γνωριζομένη, καὶ ποινὰς τοῖς τοῦτο τολμῶσι ποιεῖν ἀνδράσι τε καὶ γυναιξὶν ἐπεθήκαμεν παραλλαγήν τινα περὶ τὰς ποινὰς τοῦ τε ἀνδρὸς καὶ τῆς γυναικὸς ποιησάμενοι, πρὸς τὸ κάλλιον τοῦτο μεταποιοῦντες θεσπίζομεν, μηδεμίαν εἶναι διαφορὰν τό γε ἐπὶ ταῖς ποιναῖς μεταξὺ ἀνδρός τε καὶ γυναικὸς τοῦτο τολμώντων, ἀλλὰ ταῖς αὐταῖς ποιναῖς ταῖς κατὰ τῶν γυναικῶν παρ’ ἡμῶν ὁρισθείσαις, ἐπειδὰν χωρὶς αἰτίας τῷ ἡμετέρῳ νόμῳ γνωριζομένης τὰ συνοικέσια λύσωσι, τοὺς ἄνδρας ὑπάγεσθαι τοὺς τοῦτο τολμῶντας, καὶ ὁμοίας εἶναι τὰς ποινὰς ἐπί τε ἀνδρὸς καὶ γυναικός. ἐπὶ γὰρ ἁμαρτήματος ἴσου παραπλησίας αὐτοῖς ἐπικεῖσθαι καὶ τὰς ποινὰς δίκαιον ἐνομίσαμεν εἶναι.

Quia vero interdiximus dudum per nostram legem et viris et mulieribus repudia mittere et transigere matrimonia, nisi tamen quaedam sit causa nostrae legi cognita, et poenas hoc facientibus et viris et mulieribus imposuimus, mutationem quandam circa poenas viri et mulieris facientes et ad melius hoc transformantes sancimus, nullam esse differentiam quantum ad poenas inter virum et mulierem hoc praesumentes, sed iisdem poenis quae contra mulieres a nobis definitae sunt, si sine causa nostrae legi cognita matrimonia distrahunt, etiam viros subdi hoc praesumentes, et similes esse poenas in viro et muliere. In delicto enim aequali proximas eis imminere poenas iustum putavimus esse.

epilΤὸν παρόντα τοίνυν γενικὸν ἡμῶν νόμον δῆλον ἡ σὴ ἐνδοξότης ποιήσει διὰ τῶν συνειθισμένων ἰδίκτων τοῖς τε τὴν μεγάλην ταύτην οἰκοῦσι πόλιν τοῖς τε τὰς ἐπαρχίας οἰκοῦσιν, ὥςτε μηδένα τῶν πάντων τὰ ἐπὶ σωτηρίᾳ κοινῇ νενομοθετημένα παρ’ ἡμῶν ἀγνοῆσαι.

Praesentem igitur generalem nostram legem manifestam tua gloria faciat per edicta sollemnia et his qui hanc maximam civitatem et qui provincias habitant, ut nullus omnium quae ad salutem communem sancita sunt a nobis ignoret.

Dat. K. Sept. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXII post cons. Basilii vc. anno VII ind. XI [a.54.]