I. 3.5 · E. Schrader, ed. minorDE SUCCESSIONE COGNATORUM
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
5
pr.Post suos heredes, eosque, quos inter suos heredes praetor et constitutiones vocant, et post legitimos ( quo numero sunt agnati, et hi, quos in locum agnatorum tam supradicta senatusconsulta, quam nostra erexit constitutio, proximos cognatos praetor vocat.
1Qua parte naturalis cognatio spectatur. Nam agnati capite deminuti, quique ex his progeniti sunt, ex lege duodecim tabularum inter legitimos non habentur, sed a praetore tertio ordine vocantur, exceptis solis tantummodo fratre et sorore emancipatis, non etiam liberis eorum, quos lex Anastasiana cum fratribus integri iuris constitutis vocat quidem ad legitimam fratris hereditatem sive sororis, non aequis tamen partibus, sed cum aliqua deminutione, quam facile est ex ipsius constitutionis verbis colligere, aliis vero agnatis inferioris gradus, licet capitis deminutionem passi non sunt, ( tamen eos anteponit, et proculdubio cognatis.
2Hos etiam, qui per feminini sexus personas ex transverso cognatione iunguntur, tertio gradu, proximitatis nomine, ( praetor ad successionem vocat.
3Liberi quoque, qui in adoptiva familia sunt, ad naturalium parentum hereditatem ( hoc eodem gradu vocantur.
4Vulgo quaesitos nullum habere agnatum, manifestum est, cum agnatio a patre, cognatio sit a matre; hi autem nullum patrem habere intelleguntur. eadem ratione nec inter se quidem possunt videri consanguinei esse, quia consanguinitatis ius species est agnationis: tantum igitur cognati sunt sibi, sicut et matris cognatis. Itaque omnibus istis ea parte competit bonorum possessio, qua proximitatis nomine cognati vocantur. (
5Hoc loco et illud necessario admonendi sumus: agnationis quidem iure admitti aliquem ad hereditatem, etsi decimo gradu sit, sive de lege duodecim tabularum quaeramus, sive de edicto, quo praetor legitimis heredibus daturum se bonorum possessionem pollicetur. proximitatis vero nomine his solis praetor promittit bonorum possessionem, qui usque ad sextum gradum cognationis sunt, et ex septimo a sobrino sobrinaques nato nataeve..