I. 3.4 · E. Schrader, ed. minorDE SENATUS CONSULTO ORPHITIANO
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
4
pr.Per contrarium autem, ut liberi ad bona matrum intestatarum admittantur, senatusconsulto Orphitiano, Or phito et Rufo consulibus, effectum est, quod latum est divi Marci temporibus. et data est tam filio, quam filiae legitima hereditas, etiamsi alieno iuri subiecti sunt; et praeferuntur et consanguineis et agnatis defunctae matris.
1Sed cum ex hoc senatusconsulto nepotes ad aviae successionem legitimo iure non vocabantur, postea hoc constitutionibus principalibus emendatum est, ut, ad similitudinem filiorum filiarumque, et nepotes et neptes vocentur.
2Sciendum est autem, huiusmodi successiones, quae a Tertulliano et Orphitiano deferuntur, capitis deminutione non perimi, propter illam regulam, qua novae hereditates legitimae capitis deminutione non pereunt, sed illae solae, quae ex lege duodecim tabularum deferuntur.
3Novissime sciendum est, etiam illos liberos, qui vulgo quaesiti sunt, ad matris hereditatem ex hoc senatusconsulto admitti.
4Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint hereditatem, vel morte, vel alia causa impediti fuerint, quo minus adeant: reliquis, qui adierint, accrescit illorum portio, et, licet ante decesserint, qui adierint, ad heredes tamen eorum pertinet.