IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.29 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.29 · E. Schrader, ed. minorQUIBUS MODIS OBLIGATIO TOLLITUR

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

29

pr.Tollitur autem omnis obligatio solutione eius, quod debetur; vel si quis, consentiente creditore, aliud pro alio solverit. nec tamen interest, quis solvat, utrum ipse, qui debet, an alius pro eo: liberatur enim et alio solvente, sive sciente debitore, sive ignorante, vel invito, solutio fiat. item si reus solverit, etiam hi, qui pro eo intervenerunt, liberantur. idem ex contrario contingit, si fideiussor solverit: non enim solus ipse liberatur, sed etiam reus.

1Item per acceptilationem tollitur obligatio. Est autem acceptilatio imaginaria solutio. quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id, si velit Titius remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec verba debitorem dicere, quod ego tibi promisi, habesne acceptum? et Titius respondeat, habeo; sed et Graece potest acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis verbis solet: ἔχεις λαβὼν δηνάρια τόσα; Ἔχω λαβών. Quo genere ( ut diximus tantum hae obligationes solvuntur, quae ex verbis consistunt, non etiam ceterae: consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi; sed id, quod ex alia causa debetur, potest in stipulationem deduci, et per acceptilationem dissolvi. Sicut autem, quod debetur, pro parte recte solvitur, ita in partem debiti acceptilatio fieri potest.

2Est prodita stipulatio, quae vulgo Aquiliana appellatur, per quam stipulationem contingit, ut omnium rerum obligatio in stipulatum deducatur, et ea per acceptilationem tollatur. stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes, et a Gallo Aquilio ita composita est: quicquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet, oportebit, praesens in diemve, quarumque rerum mihi tecum actio, quaeque ab te petitio, vel adversus te persecutio est, erit, quodve tu meum habes, tenes, possides, possedisti, dolove malo fecisti, quo minus possideas: quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est Aulus Agerius, spopondit Numerius Negidius. item ex diverso Numerius Negidius interrogavit Aulum Agerium: quicquid tibi hodierno die per Aquilianam stipulationem spopondi, id omne habesne acceptum? respondit Aulus Agerius: habeo, acceptumque tuli.

3Praeterea novatione tollitur obligatio. Veluti si id, quod tu Seio debeas, a Titio dari stipulatus sit. nam interventu novae personae nova nascitur obligatio, et prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima novationis iure tollitur. veluti si id, quod tu Titio debebas, a pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus fuerit, quo casu res amittitur: nam et prior debitor liberatur, et posterior obligatio nulla est, non idem iuris est, si a servo quis stipulatus fuerit: nam tunc prior proinde obligatus manet, acsi postea nullus stipulatus fuisset. Sed si eadem persona sit, a qua postea stipuleris, ita demum novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit, forte si condicio aut dies aut fideiussor adiiciatur, aut detrahatur. quod autem diximus, si condicio adiiciatur, novationem fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam novationem, si condicio extiterit; alioquin, si defecerit, durat prior obligatio.

3aSed cum hoc quidem inter veteres constabat, tunc fieri novationem, cum novandi animo in secundam obligationem itum fuerat; per hoc autem dubium erat, quando novandi animo videretur hoc fieri, et quasdam de hoc praesumptiones alii in aliis casibus introducebant: ideo nostra processit constitutio, quae apertissime definivit, tunc solum fieri novationem, quotiens hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit, quod propter novationem prioris obligationis convenerunt, alioquin manere et pristinam obligationem, et secundam ei accedere, ut maneat ex utraque causa obligatio, secundum nostrae constitutionis definitiones, quas licet ex ipsius lectione apertius cognoscere.

4Hoc amplius: hae obligationes, quae consensu contrahuntur, contraria voluntate dissolvuntur. nam si Titius et Seius inter se consenserint, ut fundum Tusculanum emptum Seius haberet centum aureorum, deinde, re nondum secuta, id est neque pretio soluto, neque fundo tradito, placuerit inter eos, ut discederetur ab ea emptione et venditione: invicem liberantur. idem est et in conductione et locatione et in omnibus contractibus, qui ex consensu descendunt, sicut iam dictum est m -.