IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.28 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.28 · E. Schrader, ed. minorPER QUAS PERSONAS NOBIS OBLIGATIO ADQUIRITUR

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

28

pr.Expositis generibus obligationum, quae ex contractu, vel quasi ex contractu nascuntur,, admonendi sumus, acquiri vobis non solum per vosmetipsos, sed etiam per eas personas, quae in vestra potestate sunt, veluti per servos vestros et filios; ut tamen, quod per servos quidem vobis acquiritur, totum vestrum fiat, quod autem per liberos, quos in potestate habetis, ex obligatione fuerit acquisitum, hoc dividatur secundum imaginem rerum proprietatis et ususfructus, quam nostra discrevit constitutio;; ut, quod ab actione quoquomodo perveniat, huius usumfructum quidem habeat pater, proprietas autem filio servetur, scilicet patre actionem movente secundum novellae nostrae constitutionis divisionem.

1Item per liberos homines et alienos servos, quos bona fide possidetis, acquiritur vobis, sed tantum ex duabus causis, id est si quid ex operibus suis vel ex re vestra acquirant.

2Per eum quoque servum, in quo usumfructum vel usum habetis, similiter ex duabus istis causis vobis acquiritur.

3Communen servum pro dominica parte dominis acquirere certum est, excepto eo, quod uni nominatim stipulando, aut per traditionem accipiendo, illi soli acquirit, veluti cum ita stipuletur: Titio, domino meo, dare spondes? sed si unius domini iussu servus fuerit stipulatus, licet antea dubitabatur, tamen post nostram decisionem res expedita est, ut illi tantum acquirat, qui hoc ei facere iussit, ut supra dictum est.