IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.20 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.20 · E. Schrader, ed. minorDE FIDEIUSSORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

20

pr.Pro eo, qui promittit, solent alii obligari, qui fideiussores appellantur, quos homines accipere solent, dum curant, ut diligentius sibi cautum sit.

1In omnibus autem obligationibus assumi possunt, id est, sive re, sive verbis, sive literis, sive consensu contractae fuerint. at ne illud quidem interest, utrum civilis, an naturalis sit obligatio, cui adiiciatur fideiussor, adeo quidem, ut pro servo quoque obligetur, sive extraneus sit, qui fideiussorem a servo accipiat, sive ipse dominus in id, quod sibi naturaliter debetur.

2Fideiussor non tantum ipse obligatur, sed etiam heredem obligatum relinquit.

3Fideiussor et praecedere obligationem, et sequi potest.

4Si plures sint fideiussores, quotquot erunt numero, singuli in solidum tenentur. itaque liberum est creditori, a quo velit solidum petere. Sed ex epistola divi Hadriani compellitur creditor, a singulis, qui modo solvendo sint litis contestatae tempore, partes petere. ideoque, si quis ex fideiussoribus eo tempore solvendo non sit, hoc ceteros onerat. sed et, si ab uno fideiussore creditor totum consecutus fuerit, huius solius detrimentum erit, si is, pro quo fideiussit, solvendo non sit: et sibi imputare debet, cum potuerit adiuvari ex epistola divi Hadriani, et desiderare, ut pro parte in se detur actio.

5Fideiussores ita obligari non possunt, ut plus debeant, quam debet is, pro quo obligantur: nam et eorum obligatio accessio est principalis obligationis, nec plus in accessione esse potest, quam in principali re. at ex diverso, ut minus debeant, obligari possunt. Itaque, si reus decem aureos promiserit, fideiussor in quinque recte obligatur; contra vero non potest obligari. item, si ille pure promiserit, fideiussor sub condicione promittere potest; contra vero non potest. non solum enim in quantitate, sed etiam in tempore minus et plus intellegitur. plus est enim, statim aliquid dare; minus est, post tempus dare.

6Si qui autem fideiussor pro reo solverit, eius reciperandi causa habet cum eo mandati iudicium.

7Graece fideiussor plerumque ita accipitur: τῇ ἐμῇ πίστει κελεύω, λέγω, θέλω, sive βούλομαι; sed et, si φημὶ dixerit, pro eo erit, ac si dixerit λέγω.

8In stipulationibus fideiussorum sciendum est generaliter, hoc accipi, ut, quodcumque scriptum sit quasi actum, videatur etiam actum: ideoque constat, si quis se scripserit fideiussisse, videri omnia sollemniter acta.