I. 3.19 · E. Schrader, ed. minorDE INUTILIBUS STIPULATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
19
pr.Omnis res, quae dominio nostro subiicitur, in stipulationem deduci potest, sive illa mobilis, sive soli sit.
1At, si quis rem, quae in rerum natura non est, aut esse non potest, dari stipulatus fuerit, veluti Stichum, qui mortuus sit, quem vivere credebat, aut hippocentaurum, qui esse non possit, inutilis erit stipulatio.
2Idem iuris est, si rem sacram aut religiosam, quam humani iuris esse credebat, vel publicam, quae usibus populi perpetuo exposita sit, ut forum vel theatrum, vel liberum hominem, quem servum esse credebat, vel cuius commercium non babuerit, vel rem suam dari quis stipuletur. nec in pendente erit stipulatio ob id, quod publica res in privatum deduci, et ex libero servus fieri potest, et commercium adipisci stipulator potest, et res stipulatoris esse desinere potest: sed protinus inutilis est. item contra, licet initio utiliter res in stipulatum deducta sit, si postea in earum qua causa, de quibus supra dictum est, sine facto promissoris devenerit: extinguetur stipulatio. ac ne statim ab initio talis stipulatio valebit, Lucium Titinum, cum servus erit, dare spondes? et similia: quia, quae natura sui dominio nostro exempta sunt, in obligationem deduci nullo modo possunt.
3Si quis alium daturum facturumve quid spoponderit, non obligabitur, veluti si spondeat, Titium quinque aureos daturum. quodsi effecturum se, ut Titius daret, spoponderit, obligatur.
4Si quis alii, quam cuius iuri subiectus sit, stipuletur, nihil agit. plane solutio etiam in extranei personam conferri potest ( veluti si quis ita stipuletur: mihi aut Seio dare spondes?, ut obligatio quidem stipulatori acquiratur., solvi tamen Seio, etiam invito eo, recte possit, ut liberatio ipso iure contingat, sed ille adversus Seium habeat mandati actionem. quodsi quis sibi et alii, cuius iuri subiectus non sit, dari decem aureos stipulatus est, valebit quidem stipulatio: sed, utrum totum debeatur, quod in stipulationem deductum est, an vero pars dimidia, dubitatum est; sed placet, non plus quam partem dimidiam ei acquiri. Ei, qui tuo iuri subiectus est, si stipulatus sis, tibi acquiris, quia vox tua tamquam filii sit, sicuti filii vox tamquam tua intellegitur in his rebus, quae tibi acquiri possunt.
5Praeterea in- & utilis est stipulatio, si quis ad ea, quae interrogatus erit, non respondeat, veluti, si decem aureos a te dari stipuletur, tu quinque promittas, vel contra; aut, si ille pure stipuletur, tu sub condicione promittas, vel contra, si modo scilicet id exprimas, id est si cui, sub condicione vel in diem stipulanti, tu respondeas: praesenti die spondeo. nam si hoc solum respondeas, promitto, breviter videris in eandem diem aut condicionem spopondisse: nec enim necesse est in respondendo eadem omnia repeti, quae stipulator expresserit.
6Item inutilis est stipulatio, si ab eo stipuleris, qui iuri tuo subiectus est, vel si is a te stipuletur. sed servus quidem non solum domino suo obligari non potest, sed ne alii quidem ulli; filii vero familias aliis obligari possunt.
7Mutum neque stipulari, neque promittere posse, palam est. Quod et in surdo receptum est: quia et is, qui stipulatur, verba promittentis, et is, qui promittit, verba stipulantis audire debet. unde apparet, non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed de eo, qui omnino non exaudit.
8Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non intellegit, quid agit.
9Pupillus omne negotium recte gerit: ita tamen, ut, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur tutor, veluti si ipse obligetur; nam alium sibi obligare etiam sine tutoris auctoritate potest.
10Sed quod diximus de pupillis, utique de his verum est, qui iam aliquem intellectum habent: nam infans, et qui infanti proximus est, non multum a furioso distant, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent; sed in proximis infanti, propter utilitatem eorum, benignior iuris interpretatio facta est, ut idem iuris habeant, quod pubertati proximi. Sed qui in parentis potestate est impubes, nec auctore quidem patre obligatur¹6.
11Si impossibilis condicio obligationibus adiiciatur, nihil valet stipulatio. impossibilis autem condicio habetur, cui natura impedimento est, quo minus existat, veluti si quis ita dixerit: si digito caelum attigero, dare spondes? at si ita stipuletur, si digito caelum non attigero, dare spondes? pure facta obligatio intellegitur, ideoque statim petere potest '.
12Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis est. sed cum hoc materiam litium contentiosis hominibus praestabat, forte post tempus tales allegationes opponentibus, et non praesentes esse vel se vel adversarios suos contendentibus: ideo nostra constitutio propter celeritatem dirimendarum litium introducta est, quam ad Caesarienses advocatos scripsimus, per quam disposuimus, tales scripturas, quae praesto esse partes indicant, omnimodo esse credendas, nisi ipse, qui talibus utitur improbis allegationibus, manifestissimis probationibus vel per scripturam vel per testes idoneos approbaverit, in ipso toto die, quo conficiebatur instrumentum, sese vel adversarium suum in aliis locis esse.
13Post mortem suam dari sibi nemo stipulari poterat, non magis, quam post mortem eius, a quo stipulabatur. ac ne is, qui in alicuius potestate est, post mortem eius stipulari poterat, quia patris vel domini voce loqui videtur. Sed et, si quis ita stipuletur, pridie, quam moriar, vel pridie, quam morieris, dabis? inutilis erat stipulatio. Sed cum ( ut iam dictum est ex consensu contrahentium stipulationes valent, placuit nobis, etiam in hunc iuris articulum necessariam inducere emendationem, ut, sive post mortem, sive pridie, quam morietur stipulator, sive promissor, stipulatio concepta est, valeat stipulatio.
14Item, si quis ita stipulatus erat, si navis ex Asia venerit, hodie dare spondes? inutilis erat stipulatio, quia praepostere concepta est. sed cum Leo, inclutae recordationis, in dotibus eandem stipulationem, quae praepostera nuncupatur, non esse reiiciendam existimavit, nobis placuit, et huic perfectum robur accommodare, ut non solum in dotibus, sed etiam in omnibus valeat huiusmodi conceptio stipulationis.
15Ita autem concepta stipulatio, veluti si Titius dicat, cum moriar, dare spondes? vel, cum morieris, et apud veteres utilis erat, et nunc valet.
16Item post mortem alterius recte stipulamur.
17Si scriptum fuerit in instrumento, promisisse aliquem, perinde habetur, atque si interrogatione praecedente responsum sit.
18Quotiens plures res una stipulatione comprehenduntur, si quidem promissor simpliciter respondeat, dare spondeo, propter omnes tenetur; si vero unam ex his, vel quasdam daturum se spondeat, obligatio in his, pro quibus spoponderit, contrahetur. ex pluribus enim stipulationibus una, vel quaedam videntur esse perfectae: singulas enim res stipulari, et ad singulas respondere debemus.
19Alteri stipulari ( ut supra dictum est nemo potest: inventae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi acquirat, quod sua interest; ceterum, si alii detur, mhil interest stipulatoris. plane, si quis velit hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, nisi ita factum sit, ut comprehensum est, committetur poenae stipulatio etiam ei, cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit eius, sed quae sit quantitas in condicione stipulationis. ergo, si quis stipuletur Titio dari, nihil agit, sed si addiderit de poena, nisi dederis, tot aureos dare spondes? tunc committitur stipulatio.
20Sed et, si quis stipuletur alii, cum eius interesset, placuit stipulationem valere. nam si is, qui pupilli tutelam administrare coeperat, cessit administratione contutori suo, et stipulatus est rem pupilli salvam fore, quoniam interest stipulatoris fieri, quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si male res gesserit, tenet obligatio. ergo et, si quis procuratori suo dari stipulatus sit, stipulatio vires habebit. et si creditori suo, quod sua interest, ne forte vel poena committatur, vel praedia distrahantur,, quae pignori data erant, valet stipulatio.
21Versa vice, qui alium facturum promisit, videtur in ea esse causa, ut non teneatur, nisi poenam ipse promiserit.
22Item nemo rem suam futuram in eum casum, quo sua fit, utiliter stipulatur.
23Si de alia re stipulator senserit, de alia promissor, perinde nulla contrahitur obligatio, ac si ad interrogatum responsum non esset, veluti si hominem Stichum a te stipulatus quis fuerit, tu de Pamphilo senseris, quem Stichum vocari credideris.
24Quod turpi ex causa promissum est, veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat, non valet.
25Cum quis sub aliqua condicione fuerit stipulatus, licet ante condicionem decesserit, postea, existente condicione, heres eius agere potest. Idem est et a promissoris parte.
26Qui hoc anno aut hoc mense dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis anni vel mensis, non recte petet.
27Si fundum dari stipuleris vel hominem, non poteris continuo agere, nisi tantum spatii praeterierit, quo traditio fieri possit.